Übungssätze

Tota Sicilia fama crevit Verrem non solum pocula pretiosa rapuisse, sed etiam e templis statuas deorum abstulisse. Siculi virum a Cicerone Romae accusari debere putaverunt. Quorum ira tanta erat, ut patriam relinquerent et a consule rei publicae Romanae auxilium peterent. Verres enim tam crudelis fuerat, ut incolae eo propraetore se defendere non auderent. Cicero precibus eorum adductus Verrem in iudicium vocavit.

Übersetzungsvorschlag:
In ganz Sizilien wurde das Gerücht immer größer, dass Verres nicht nur wertvolle Becher geraubt, sondern auch aus den Tempeln Statuen der Götter entfernt hat. Die Sikuler glaubten, dass der Mann von Cicero in Rom angeklagt werden müsse. Ihr Zorn war so groß, dass sie die Heimalt verließen und den Konsul des römischen Staates um Hilfe baten. Denn Verres war so grausam gewesen, dass die Einwohnernicht wagten sich zu verteidigen, während er Proprätor war. Cicero rief veranlasst durch ihre Bitten Verres vor Gericht.

Hausübung, 10.5.2019

Catull an Lesbia:

Iucundum, mea vita, mihi proponis (+AcI) amorem
     hunc nostrum inter nos perpetuumque fore (=futurum esse).
di magni, facite, ut (Lesbia) vere promittere possit,
     atque id sincere dicat et ex animo,

Hausübung, 8.5.2019

Über Hannibals Aufstieg:

Hannibal, minor V et XX annis natus imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit; Saguntum, foederatam civitatem, vi expugnavit; tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Saltum Pyrenaeum transiit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit: neminem nisi victum dimisit.

Hausübung, 7.5.2019

Aus einer Rede gegen Catilina; Ciero wendet sich an den versammelten Senat mit folgenden Bitten:

Quare, senatores, consulite vobis, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque vestras, populi Romani nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare desinite. Nam primum debeo sperare omnis deos, qui huic urbi praesident , mihi, relaturos esse gratiam; deinde aequo animo paratoque moriar. Nam turpis mors forti viro non potest accidere.

Hausübung, 30.4.2019

Nach der Eroberung von Avaricum durch die Römer hält Verincgetorix eine Rede vor den Soldaten:

Postero die Vercingetorix concilio convocato milites hoc modo cohortatusque est: "Nolite animo demittere!  Non virtute neque in acie Romani vicerunt, sed artificio quodam et scientia oppugnationis, cuius rei erant ipsi imperiti.  Erratis, si in bello omnes secundos rerum proventus exspectatis. numquam mihi placuit Avaricum defendi, cuius rei testes ipsos habeo; sed factum est imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum, ut hanc cladem acciperetur. 

Hausübung, 9.4.2019

Cicero hält im Senat folgende Rede:

O di inmortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent!

Hausübung, 5.4.2019

Video, senatores, vos non solum de vestro ac rei publicae, verum etiam de meo periculo esse sollicitos (sollicitus 3 besorgt). Est mihi iucunda in malis et grata in dolore vestra erga me voluntas, sed eam, per deos inmortales, deponite atque obliti (obliviscor + Gen. = etwas vergessen) salutis meae de vobis ac de vestris liberis cogitate. Mihi si haec condicio consulatus data est, feram non solum fortiter, verum etiam libenter.

Hausübung, 2.4.2019

Fortsetzung:

Cornelius porro per fraudem veluti in colloquium evocatus a Poenis comprehensus fuerat, et in vincula coniectus. Iam Hanno timere incipiebat, sed periculum callido dicto avertit. "Hoc vos, inquit, si feceritis, nihilo eritis Afris meliores." Consul tacere iussit eos, qui par pari referri volebant.

Hausübung, 27.3.2019

Ereignisse während des zweiten punischen Krieges:

Marcus Regulus Poenos magna clade affecit. Tunc ad eum Hanno Carthaginiensis venit quasi de pace acturus, sed revera (=in Wirklichkeit)  ut tempus traheret (trahere  hinauszögern) , donec novae copiae ex Africa advenirent. Is ubi ad consulem accessit, exortus est clamor, auditaque vox:"idem huic faciendum est, quod paucis ante annis Cornelio Romano a Poenis factum erat (facere  antum).

Cicero consul factus Sergii Catilinae conjurationem singulari virtute, constantia curaque compressit. Is  cum pluribus viris nobilibus Ciceronem interficere, senatum trucidare, urbem incendere, aerarium diripere constituerat. Quae tam atrox conjuratio a Cicerone detecta est. Catilina metu consulis Roma ad exercitum profugit; socii ejus comprehensi in carcere necati sunt. Senator quidam filium supplicio mortis ipse affecit. Juvenis pravo consilio amicitiam Catilinae secutus erat: quem pater  occidit, his eum verbis increpans: "Non ego te Catilinae adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genui."

Zum Üben:

7AC_Übung.docx
Microsoft Word Dokument 13.7 KB

Hausübung, 20.2.2019

Certe vobis illa fabula de Richardo rege, qui Accarone cvitate capta sibi soli victoriam arroganter adscripit, nata est. Qui de expeditione rediens in fines duci Leopaldi devenisse dicitur. Qui obsequio regali dimisso in deversorio altile in ligno fixum vertens assavit. Quem anulum in digito oblitum quidam e familia ducis agnovisse dicitur. De praesentia regis certificatus dux Austriacus multis militibus comitatus regem altile manu tenentem cepit.

Hausübung, 15.2.2019

Der mulimische Herrscher Saladin will seinen Glaubensbrüdern in der Stadt Akkaron helfen:

 

Saladinus ad liberandos Accaronitas (=Bewohner von Akkaron) animum intendens tota industria exercitum congregavit. Valido exercitu contracto contra Accaron aciem direxit et Christianos civitatem obsidentes obsedit. Castris in quodam colle non longe a civitate locatis Christianos comminatur. Christiani autem audito adventu Saladini duobus fossis se cinxerunt.

 

Hausübung, 29.1.2019

Eneas Silvi Piccolomini fordert die versammelten Fürsten zum Krieg auf:

Pugnandum est vobis omnino, Principes, si liberi, si Christiani vitam ducere cupitis. Nam foris, si (ali)qua fuerit accepta calamitas, emendari potest, (clades) quae domi excipiuntur, exitiales putantur. Et vos ergo, Theutones, si, sapientes eritis, maiores vestros imitabimini, qui remota semper a domo bella gerere, ac vicinorum fines non minus quam suos tueri consueverunt.

Hausübung, 30.1.2019

Eneas Silvio de Piccolomini spricht weiter über die Notwendigkeit eines Krieges nach der Eroberung Konstantinopels durch die Türken:

 

Bellum, quod pro tuenda religione, pro salvanda patria, pro conservandis sociis gereretur ("gerebatur") , nemo umquam veterum reputavit iniustum (esse).(1) Itaque ex vestris Germanis Caroli, Rolandi, Raynaldi, Conradi, Ottonis, Henrici, Frederici (Leute wie Karl, Roland, Raynald ...….) aeternis laudibus extolluntur, qui pro tutandis Christianorum finibus maximis se periculis obiectaverunt. Numquam tamen vestris progenitoribus tam iusta causa pugandi erat, quam vobis nunc obiecta est. 

(1) Ordne: Nemo veterum umquam reputavit bellum, quod …….. gerebatur, iniustum esse.

Hausübung, 29.1.2019

Aus dem "liber pontificalis":

Natus in oppido Bavarensis die Sabbato Sancto, pleno spiritu catholico, Ioseph Ratzinger eadem die est baptizatus in fidem catholicam. Bene fecit in scholas locales, linguam latinam discens inter alios studios. Iuxta legis praeceptum, A.D. MCMXLI Iosephus Ratzinger ad Adulescentiam Hitleri accedere debet, sicut et ceteri pueri illo tempore.

 

Hausübung, 9.1.2018

Der heilige Silvester, der Kaiser Konstantin geheilt hatte, wurde von den Götzenpriestern herausgefordert: Er solle einen Drachen, der schon 300 Menschen verschlungen hatte, mit der Kraft seines Glaubens vernichten. Daraufhin bittet er um göttliche Hilfe, dann passiert Folgendes:

Orante autem Silvestro Sanctus Spiritus ei apparuit dicens: "Securus ad draconem descende tu et duo presbyteri (presbyter,tri  Priester) , qui sunt tecum, cumque ad eum veneris, eum taliter alloquaris: 'Dominus noster Iesus Christus de virgine natus, crucifixus et sepultus, qui resurrexit et sedet ad dextram patris, hic venturus est iudicare (=um zu richten) vivos et mortuos. Tu ergo Satana, eum in hac fovea, dum venerit, exspecta.'

Hausübung, 12.12.2018

Ein Historiker berichtet über Marcus Antonius:

Octavius ab Antonio iterum abalienatus est, quod is repudiata Octavia sorore, Cleopatram Aegypti reginam duxisset uxorem: quae mulier cum Antonio luxu et deliciis certabat. Gloriata est aliquando se centies sestertium una cena absumpturam. Antonio id fieri posse neganti magnificam apposuit cenam, sed non tanti sumptus quanti promiserat.

Hausübung, 11.12.2018

Caesar beschreibt die Germanen:

Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit.  Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos (= für einzelne Jahre)  gentibus agrum attribuunt atque anno post alio transire cogunt. Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent.

Hausübung, 7.12.2018

Caesar beschreibt den Unterschied zwischen Kelten und Germanen:

Germani multum ab consuetudine Gallorum differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesunt, neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiae student. Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit.

Hausübung, 4.12.2018

Caesar führt jetzt Krieg in Afrika:

Kal. Ianuariis pervenit ad oppidum Leptim, liberam civitatem et immunem. Legati ex oppido obviam veniunt et pollicentur  lse omnia facturos, quae vellet. Itaque centurionibus ad portas oppidi et custodiis impositis non longe ab oppido facit castra. Eodemque naves onerariae et longae nonnullae casu advenerunt.

Hausübung, 23.11.2018

Caesar hatte erfahren, dass die Belger zum Krieg rüsteten:

His nuntiis commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam misit.  Ipse ad exercitum venit. Senonibus (Senonen, gall. Stamm) reliquisque Gallis, qui finitimi Belgis erant,  imperavit, ut ea, quae apud Belgas gerantur, cognoscerent seque de his rebus certiorem facerent.  Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum condu

Hausübung, 21.11.2018

Caesar beschreibt die Sueben, einen Stamm der Germanen:

Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. 4 Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; 5 hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. 6 Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur.

Hausübung, 12.11.2018

Über den alten Cato schreibt Cornelius Nepos:

M. CATO, ortus municipio Tusculo adulescentulus, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat. Inde hortatu L. Valerii Flacci Romam demigravit in foroque esse coepit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque. Q. Fabio M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit. Inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est (magni aestimare   hochschätzen) in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis.

Hausübung, 7.11.2018

Hamilcare vivo Hannibal puer Carthagine in Hispaniam profectus esse dicitur. Quem patre mortuo equitatui praefuisse constat. Denique patre mortuo imperatorem factum Saguntum expugnavisse et Romanis bellum intulisse Nepos nobis tradidit. Qui cum auxilo XXI elephantorum exercitum trans Alpes duxisset, in Italia exercitum Romanorum ad Trebiam vicit. Multis oppidis vastatis imperator Romanus ad imperatorem Carthaginiensium adiit, ut pacem faceret.

3. Hausübung, 17.10.2018

Aus den Carmina Burana (ein Mädchen sehnt sich nach einem jungen Mann):

Floret silva nobilis

 

floribus et foliis.

 

Ubi est antiquus

 

meus amicus?

 

hinc equitavit,

 

eia, quis me amabit?

 

2. Hausübung, 10.10.2018

Leo Senex et Vulpes. Leo, defectus annis, recubabat in spelunca sua et aegrum simulabat. Ut regem visitarent, complures venerunt bestiae, quas protinus devoravit. Accessit etiam vulpes, sed cauta ante speluncam procul stabat, salutans regem. “Cur non intras?” interrogavit leo. Vulpes respondit, “Quod video vestigia intrantium multa, at nulla exeuntium.”

1. Hausübung, 28.9.2018

Über den Fuchs und den Wolf (Teil 1):

Vulpes casu cecidit per unam situlam in puteum. Venit Lupus et quaerebat quid faceret ibi. Quae ait: Bone compater, hic habeo multos pisces et magnos; utinam mecum partem haberes! Et ait Ysemgrimus: Quomodo possem illuc descendere? Ait Vulpecula: Supra est una situla; pone te intus, et venies deorsum.

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender