Lingua Latina pulchra est.

Herzlich willkommen auf der Seite der 5A! Hier werdet ihr Hausübungen/Arbeitsunterlagen finden.

Hausübung, 23.5.2019

Bilde zu folgenden Verbalformen alle (fehlenden) Tempora:

bibis; puniet; intelleximus; solvebamus; tulerunt; fueratis.

 

Steigere folgende Adjektiva (im selben Fall):

mortis crudelis; imperatorum clarorum; corpore pulchro; pensa difficilia; navium celerium.

 

Übersetze:

Iuppiter Europam, virginem magna pulchritudine, magno amore adductus rapuit et in Cretam, insulam pulcherrimam, portavit. Minos rex, Iove natus, cum Atheniensibus bellum crudelius gesserat. Qui victor Atheniensibus imperavit: "Vos filios in Cretam, patriam meam, ad Minotaurum mittere iubeo. Quod monstrum eos vorabit." Theseus autem, filius eius, navem ascendit et patriam suam hoc periculo servare studuit.

Hausübung, 19.5.2019

Certe iam legistis: Quodam tempore Romulus novam urbem aedificare in animo habuerat. Cui autem feminae deerant. Sabinos, populum vicinum, adiit et eos in urbem suam invitavit. Qui libenter venerunt. Qui magna voce cecinerunt: "Romule, nulla urbs tua pulchrior est. His nulla aedificia altiora vidimus." Postquam Sabini forum intraverunt, laeto animo in Circum maximum properaverunt, ubi spectacula pulcherrima exspectaverunt. Qui crudeles Romanos, qui filias eorum rapuerunt, cognoscere debuerunt. Irati in collem suum redierunt et bellum in populum vicinum paraverunt. A quibus filiae brevi tempore post petiverunt: "Videte! Quod apud Romanos vivere pulcherrimum est, Romae manere cupimus."

Hausübung, 10.5.2019

De Caesare

Caesar, ille vir clarissimus, nobili genere natus Romae ad rem publicam accessit. Romani eum consulem fecerunt. Postea urbem pulcherrimam reliquit et in Galliam provinciam exercitum duxit. Brevi tempore totam Galliam et omnes hostes acerrimos vicit. Nemo clarior est quam hic imperator.

Hausübung, 9.5.2019

De Cicerone

Cui vestrum facta illius oratoris clari, qui semper iustitiae studebat, ignota sunt? Hic vir probus non solum quaestor in Sicilia, sed etiam consul Romae rem publicam omnibus periculis liberare in animo habuit. Nam illo tempore multi viri improbi malis consiliis adducti novis rebus studuerunt. et rem publicam adierunt.

Hausübung, 7.5.2019

De Verre

Quod Cicero quaestor in Sicilia sibi magnam gloriam paraverat, nonnullis annis post incolae illius insulae ab eo auxilium petiverunt. Nam Verres propraetor sibi in ea provincia magnas divitias paraverat et multa artificia magna rapuerat. Servi eius has res in urbem tulerunt, quibus domum ornavit. Siculi magna ira adducti hunc propraetorem atrocem in ius vocare in animo habuerunt.

Hausübung, 6.5.2019

De Catilina

Postquam Romani Ciceronem consulem fecerunt, Catilina magna ira adductus coniurationem (coniuratio,onis f. Verschwörung) fecit. Is vir crudelis, qui consulem interficere in animo habuit duos viros ad eum misit. Quod Cicero autem consilium illius viri cognovit, domum suam clausit. Ita consulem occidere non potuerunt. Postero die vir honestus claram orationem in (=contra) Catilinam habuit.

Haus[bung, 30.4.2019

Iupiter, qui amore Europae adductus se in taurum mutare in animo habuit, Mercurium vocavit et ei imperavit: „I ad montes et duc boves regis ad litus, ubi filia Agenoris cum amicis ludere solet. Ego multitudini animalium me immiscebo. Si Europa hunc taurum pulchrum spectabit, in tergo meo sedere cupiet. Tunc eam in Cretam insulam portabo.”

 

Hausübung, 29.4.2019

Aegeus magnis curis adductus filium suum, cui navem ascendere et in Cretam insulam navigare in animo fuit, his verbis monuit: "Liberos, quos parentes ad Minotaurum mittere debent, liberare non poteris. Monstrum atrox non interficies. Exitum labyrinthi, ubi illud animal crudele habitat, non invenies."

Hausübung, 9.4.2019

De servis Romanorum

Certe iam multas res de servis Romanorum audivistis. Postquam hic populus fortis bellis crudelibus hostes vicit, magnam multitudinem servorum in Italiam duxit. Inter (inter + Akk.  unter) hos viros Spartacus quoque erat, qui in amphitheatro variis armis pugnare didicit. Quam pulchrum Romanis erat pugnas virorum fortium videre!

Hausübung, 2.4.2019

Postquam rex Tartari pulchrum carmen Orphei audivit, uxorem eius vocavit. Während Orpheus und Eurydike zur Oberwelt (terra summa) marschierten, wendete der Mann von großer Liebe veranlasst seine Augen zu Eurydike.

Hausübung, 27.3.2019

Iamne illam fabulam claram de matre Minotauri legistis?

Haec femina pulchra magno amore tauri, quem MInos deo non immolaverat, commota ipsa a Daedalo auxilium petivit. Ille vir magno ingenio (ingenium,i Talent) hanc vaccam ligneam aedificavit, in qua femina misera a tauro filium concepit. Filio eius autem corpus hominis et caput tauri fuit.

Hausübung, 25.3.2019

Qui illam fabulam claram de Danao et filiis eius non audivit? Quodam die vir nomine Aegyptus, cui regnum Danai sibi parare in animo erat, filios suos filiis Danai in matrimonium dedit. Virginibus autem pater imperaverat: Interficite viros, dum dormiunt! Dei filias Danai in Tartarum miserunt praeter illam, quae iusso patris non paruerat.

Hausübung, 13.3.2019

Daedalus magno amore patriae commotus Minoem interrogavit: "Nobisne navem dare potes?" Rex respondit: "Cretam insulam relinquere vobis non licet." Daedalus, cui responsum (responsum, i Antwort) regis non placuit, in litore maris ambulavit et cogitavit: "Minos me, qui iam multas domos aedificavi, semper laudavit." Denique vir magno ingenio (ingenium,i Begabung) pennas vidit.

Hausübung, 1.3.2019

Agenori, regi claro, tres filii et una filia sunt. Filia, cui nomen Europa est, cum amicis suis post meridiem in litore maris pila (pila, ae Ball) ludere solet. Pater dicit: "Filia, in eo aedificio mane aut cum puellis bonis ad mare propera! Sed cum hominibus alienis ludere tibi non licet." Europa, puella magna pulchritudine, cum virginibus ad mare properat, dum Iupiter iam se in taurum convertit, quod filiam regis rapere et in Cretam insulam portare in animo habet. Denique summus deus cum Europa, quae in tergo eius sedet, regnum Agenoris relinquit.

Hausübung, 27.2.2019

Minos, a quo Daedalus navem petit, eum virum clarum in Creta insula retinere (retineo 2 zurückhalten) in animo habet. Nam idem manibus suis multa artificia pulchra perficit. Daedalus autem magno amore patriae adductus consilium bonum capit, dum in litore maris ambulat. Videt aves in caelo volare (volare = fliegen). Pennas earum, quas casu invenit, colligit ac cera coniungit et ita manibus suis alas facit.

Hausübung, 26.2.2019

Theseus in patria multos parentes maestos (maestus 3  traurig) spectavit. Itaque cum liberis eorum in Cretam insulam navigavit, ubi Minotaurus in labyrintho habitavit. Adulescens clarus labyrinthum intravit et MInotaurum necavit. Ariadnam, quae eum amavit, interrogavit: Hast du vor die Insel zu verlassen und mit mir nach Griechenland zu segeln?

Hausübung, 22.2.2019

Certe fabulam claram de Procruste magister vester vobis narrat. Is vir summa magnitudine homines in domum suam invitat, ubi duos lectos habet. Sed eos non hospitaliter (gastlich) accipere, sed interficere in animo habet. Nam partes eorum, quos ad lectum parvum ducit, gladio praecidit. Parvos homines autem, qui in lecto parvo iacent (iaceo 3 liegen), malleo extendit. Denique Theseus caput et pedes eius viri mali praecidit.

Hausübung, 20.2.2019

Theseus, qui homines multis periculis liberat, labyrinthum intrat, Minotaurum quaerit, invenit, interficit. Deinde auxilio fili ad Ariadnam, quam in matrimonium ducere in animo habet, revenit. Virgo pulchra, cui adulescens magna virtute maxime placet, cum eo navem ascendit. In Naxo insula autem, Theseus Ariadnam, dum dormit, relinquit et solus in patriam navigat.

Hausübung, 19.2.2019

Ariadna, cui adulescens alienus maxime placet, e Daedalo, eo viro claro, quaerit: "Si Theseus labyrinthum intrat et Minotaurum invenit, certe monstrum magnum interficere potest. Quomodo autem labyrinthum, quem aedificavisti (=du hast erbaut), relinquere potest? Adiuva eum!" Daedalus respondet:

"Si id filum, quod tibi do, revolvit, exitum labyrinthi invenit." Ariadna gibt Theseus, der vor hat sie zu heiraten, den Faden,.

Hausübung, 15.2.2019

Theuseus, qui in patriam revenit, multos homines maestos (maestus 3 =  traurig) videt. Quaerit ex iis: "Cur fletis (flere = weinen)? Parentes filiorum, qui iam in nave sunt, respondent: "Quotannis (=jährlich) liberos ad Minotaurum, qui eos devorat, mittere debemus. Theseus, der diese Worte hört, besteigt das Schiff, weil er vorhat, das Ungeheuer zu töten.

Hausübung, 13.2.2019

Iupiter Europam, quae in litore maris cum amicis ludit, conspicit. Mercurio, qui iussa patris conficere solet, imperat: Duc boves, qui regi sunt, ad litus! Summus deus, qui se in taurum convertit, se multitudini boum immiscet. Paulo post Europa in tergo tauri, cuius corpus palpat, sedere audet.

Hausübung, 12.2.2019

So viele Fragen!

Quae virgo Iovi maxime placet?

Quod consilium Iupiter, summus deus, capit?

Quod animal Europa in litore maris conspicit?

Ad quem deum Cadmus venit?

Quam urbem Cadmus aedificat?

Hausübung, 11.2.2019

Quod Iupiter cum Europa litus patriae relinquit, Agenor rex fratribus eius imperat: "Caram filiam meam videre non possumus. Itaque vos eam in multis terris quaerite!" Cadmus, vir magna virtute, ad oraculum venit et dicit:"Apollo, adiuva me! Quod Europam invenire (=finden) non possum, mihi domum redire non licet."

Hausübung, 291.2018

Europa in litore maris cum amicis ludere solet. Subito taurum magnae pulchritudinis conspiciuntt et mox filia Agenoris regis eum palpare et in tergo eius sedere audet. Iupiter cum onere grato libenter in litore ambulat et paulo post eam trans mare in Cretam insulam portat.

HIER geht es zur Lernkartei!

Hausübung, 28.1.2019

Quod Iovi Europa, puella pulchra, placet, Mercurium filium ad se vocat et eum monet: Duc boves Agenoris ad litus! Filius paret et iussa patris conficit. Iupiter, summus deorum, se in taurum niveum convertit et multitudini boum se immiscet.

Hausübung, 9.1.2019

Hannibal, puer magna virtute, cum patre (pater,tris Vater) Africam relinquit et in Hispaniam venit. Ea terra pulchra Hannibali maxime placet. Postea Saguntum oppugnat et delere potest et milites per Alpes in Italiam ducit, quod cum Romanis pugnare in animo habet. Romani eum semper timent.

Hausübung, 8.1.2019

Scipio, imperator magna virtute, cum Carthaginiensibus bellum in Africa gerere in animo habet. itaque milites suos navibus in terram hostium ducit. Non solum cum Hannibale pugnat et milites Carthaginiensium vincit, sed etiam Carthaginem, urbem magna pulchritudine (puclhritudo, inis f. Schönheit), delere potest.

Freiwillige Hausübung, 11.12.2018

Einzelsätze:

Quod Galli in Italiam contendunt et multa oppida delent, Romani Marcum Manlium, virum bonum, imperatorem faciunt.

Quamquam Romani iam cibo carent, tamen anseres Iunoni sacros non necant, sed alunt.

Dum Troiani bene dormiunt, Graeci equum (equus,i Pferd) relinquunt.

Romulus in Palatinum ascendit, ubi duodecim vultures videt.

Graeci cum Troianis bellum gerere constituunt, quod Helenam, feminam pulchram, domum reportare in animo habent.

Libenter fabulas pulchras de claris viris Romanis legimus.

Hausübung, 10.12.2018

Magister noster, vir bonus, iterum atque iterum de bello Troianorum narrat:

Paris, filius Priami, Helenam, pulchram feminam, rapit et in patriam suam portat. Itaque Graeci (Graeci,orum die Griechen) maxime irati aedificia sua relinquunt et Troiam delere in animo habent. Iam decem annos frustra oppidum clarum occupant et cum multis viris pugnant, sed Troiam intrare non possunt.

Hausübung, 7.12.2018

Quis vestrum fabulam de Marco Manlio narrare potest? Galli patriam relinquunt et in Italiam contendunt. Non solum multos homines magnis pugnis necant, sed etiam pulchra oppida delent. Postremo Romani magno in periculo sunt, quod Galli ante portas Romae sunt. In Capitolium ascendunt, ubi anseres Iunoni sacri sunt. Media nocta, dum Romani dormiunt, Galli in Capitolium properare in animo habent. Sed anseres soli clamorem Gallorum audiunt et voce magna Marcum Manlium excitant.

Hausübung, 3.12.2018

Discipuli nunc multa de femina clara audiunt. Magister puellis puerisque narrat: Romani contra Ardeam bellum magno studio gerunt. Collatinus feminam suam pulchris verbis laudat. Quod alii Tarquinii quoque feminam videre in animo habent, quinque horas equitant et aedificio, ubi Lucretia habitat, appropinquant. Femina bona cum tribus anicillis media in villa sedet et laborat. Duabus horis post Lucretiam relinquunt. Sed Sextus Tarquinius Lucretiam iterum videre et adulterium committere in animo habet.

Hausübung, 29.11.2018

Nunc magister viginti discipulis de claris Romanis narrat:

In oppido Romuli centum pastores habitant. Quod Romanis nullae feminae sunt, filias Sabinorum rapiunt. Duobus annis post Sabini bellum cum Romanis gerunt. Sed uxores (uxor = Gattin) Romanorum magna voce clamant: Bellum gerere nunc non necesse est. Libenter apud Romanos manemus, quod coniuges (coniunx,gis Ehemann) boni sunt.

Hausübung, 26.11.2018

Aeneas cum Troianis in Italiam venit. Ibi Latinus regnat. Cum Troianis bellum contra Tuscos (Tusci,orum  Etrusker) gerit. Denique Troiani Tuscos superant. Multis annis post Numitor in oppido parvo regnat. Rheae Silviae, filiae Numitoris, duo filii dei magni sunt. Amulius, frater (frater, tris  Bruder)  Numitoris, liberos in aqua exponit. Sed pastor Bonus liberos apud lupam videt et servat.

Hausübung, 23.11.2018

Quod Sabinis novum oppidum Romanorum spectare placet, libenter Romam (nach Rom) veniunt. Non solum templum pulchrum, sed etiam aedificia magna intrare possunt. Quam magnificum est ibi spectacula exspectare! Dum nonnulli viri gladiis pro vita sua pugnant, alii Romani filias Sabinorum rapiunt et domum portant. Quod Sabinis arma non sunt, irati Circum maximum relinquunt.

Hausübung, 22.11.2018

Auxilio deorum Romulus in oppido novo  regnat. Magna copia virorum bonorum in oppidum Romuli venit et ibi habitare in animo habet. Sed Romanis feminae non sunt. Itaque Romulus, vir clarus, nuntios ad populum vicinum mittit. Unus ex nuntiis dicit: "Nobis oppidum pulchrum est. Non solum aedificia nostra intrare, sed etiam spectacula pulchra in circo (circus, i  Zirkus) spectare potestis! Venite nobiscum!"

Hausübung, 20.11.2018

Magister noster nobis multum de Aenea, viro claro, narrat: Aeneas cum filio ex patria Troiana (Troianus 3  troianisch) fugit et in alienam terram properat.  Tres (drei) annos  apud reginam Carthaginis (Karthagos) manet, postremo in Italiam navigat. In Italia cum Etruscis pugnat et multis annis post Latinam, filiam pulchram regis (des Königs) in matrimonium ducit (in matrimonium ducere heiraten).

Hausübung, 12.11.2018

Nunc magister severus discipulis bonis de Roma antiqua (=alt) narrat:

Numitori (3.Sg.) una filia est. Filia Vestalis est, sed magnus deus puellam pulchram amat. Amulius malus liberos in aqua exponit, lupa autem pueros videt et educat. Multis annis post Romulus et Remus oppidum novum aedificare in animo habent. Itaque Romulus Remum monet: "Auxilio deorum oppidum firmum (firmus 3  stark) aedificare nobis licet." Quod Remus sex vultures, Romulus duodecim vultures spectat, Romulus cum servis in novo oppido regnat. Remus stultitia (Stolz) Romuli iratus trans vallum saltat.

Lösungen

5A_Übungssätze_Lösungen.docx
Microsoft Word Dokument 15.9 KB
5A_Probeschularbeit_Lösung.docx
Microsoft Word Dokument 98.8 KB

Übungen für die Schularbeit, 3.11.2018

Eine (kleine) Probeschularbeit für die fleißige 5A!
5A_Probeschularbeit_2.docx
Microsoft Word Dokument 98.3 KB

Übungen für die Schularbeit, 1.11.2018

25 x geübt!
5A_Übungssätze.docx
Microsoft Word Dokument 14.2 KB

11. Hausübung, 23.10.2018

Magister severus discipulis nunc narrat:

Romanis multi dei sunt. Itaque in foro Romano multa templa magna sunt. In templis statuas deorum videre possumus. Vobiscum in amphitheatrum intrare et spectacula exspectare in animo habeo. Ibi gladiatores magno studio (studium, i Eifer; Leidenschaft) pugnant. Vobis spectaculum clarum spectare certe (=sicherlich) placet. Postea in thermis diu manere potestis. Ibi viris non placet, si otium turbatis. Itaque in aqua calida sedere neque in aquam saltare licet.

10. Hausübung, 18.10.2018

Lydia schreibt an ihre Eltern in Athen:

Cum Alexandro iam diu hic sum. Amicus noster nobis semper multa aedificia pulchra et templa clara monstrat. Etiam spectacula in amphitheatro magno spectamus. Quod (= weil) nobis pugna virorum cum bestiis non placet, thermas intramus. Amici Quinti  in aquam saltare et diu sub aqua esse et puellas terrere in animo habent. Sed viri severi pueros his verbis monent: "Vobis otium nostrum turbare non licet."

9. Hausübung, 15.10.2018

Alexander schreib weiter:

Nunc iterium in amphitheatro sumus. Gladiatores et retiarii intrant. Alii gladios, alii reticula habent. Diu pugnant et saepe gladiatores retiarios superant. Multos viros et feminas delectant. Postremo Caesar retiariis bonis vitms donat, si bene pugnant. Mihi spectacula non gaudio sunt. Gaius nobiscum thermas intrare in animo habet.  Quam pulchrum est hic esse et cum amicis ridere!

8. Hausübung, 12.10.2018

Alexander schreibt aus Rom an seine Eltern in Athen:

Gaius, amicus bonus, mecum per pulchras vias Romae ad forum Romanum ambulat. Ibi basilicas, aedificia magna, spectamus. Hodie amphitheatrum intramus, ubi spectaculum pulchrum exspectamus. Romani spectacula clara maxime amant et gaudent, si gladiatores cum bestiis pugnant. Sed spectacula Romanorum filio vestro (=eurem) non placent.

7. Hausübung, 11.10.2018

Alexander, amicus Graecus Quinti, interrogat: "Aedificiane fori mihi monstras? Ubi amphitheatrum est?" Quintus Alexandro respondet: "Hic in foro Romano non solum aedificia clara, sed etiam curiam et templa magnorum deorum spectas. Ibi autem amphitheatrum est, ubi iam multi viri et feminae sedent et spectacula pulchra exspectant. Nunc iam gladiatores cum bestiis pugnant."

6. Hausübung, 4.10.2018

De magistro severo (severus 3  streng)

Quintus cum multis discipulis in schola sedet et magistrum linguae Graecae exspectat. Nunc puer laetus non est, quod pensum suum secum non habet. Magister intrat et discipulos salutat: "Salvete, discipulae et discipuli! Monstrate mihi pensa magna!" Quod Quintus pensum magistro non monstrat, vir puerum verbis malis monet. Tum linguam Graecam docet et discipulis multum de Graecis narrat (narrare = erzählen).

5. Hausübung, 2.10.2018

Auf dem Forum Romanum

Quid discipuli hic vident? Non solum templa clara et basilicas magnas, sed etiam curiam spectant. Nunc curiam intrant. Magister discipulos interrogat: Quis hic orationes (Reden) habet? Paulus, discipulus bonus, magistro respondet: Viri clari orationes hic habent. Tum magister discipulis templa deorum magnorum monstrat. Quam pulchrum est per Romam ambulare!

4. Hausübung, 28.9.2018

Discipulae et magister bonus per pulchram viam Romae ambulant. Iulia magistrum interrogat: "Ubi amphithatrum magnum est?" Magister discipulae respondet: "Nunc forum Romanum intramus, ubi non solum templa magnorum deorum, sed etiam aedificia pulchra videmus." Hic puellae etiam statuas virorum clarorum spectant.

3. Hausübung, 27.9.2018

Magister et discipuli per pulchras vias ambulant. Non solum pulchra aedificia, sed etiam amphitheatrum magnum vident. Nunc forum Romanum intrant. Quid ibi spectant? Hic et templa magna et aedificia pulchra et multas statuas claras (clarus 3 = berühmt) vident.

2. Hausübung, 20.9.2018

In der Mädchenschule

Ubi discipulae bonae sunt? Hic sedent et magistrum exspectant. Iulia clamat: Iulius(=Julius)  magister bonus est. Discipulae magistrum bonum amant, quod non solum linguam Latinam docet, sed etiam saepe ridet. Magister puellas interrogat, discipulae semper respondent. Pensa magna semper secum habent.

1. Hausübung, 18.8.2018

Übersetze folgende Sätze:

Hic discipuli sedent. Grammaticus laetus pueros interrogat. Discipuli saepe libenter respondent. Nunc Quintus falso respondet. Itaque magister discipulum malum non laudat, sed monet. Quintus tum laetus non est.

Über römische Schüler
UE_MIR_1.docx
Microsoft Word Dokument 15.0 KB
Vokabelrätsel mit Lösung
VP_1_Über römische Schüler.pdf
Adobe Acrobat Dokument 16.4 KB
Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender