7BD Linguam latinam colamus!

Hausübung, 27.5.2015

Der Dichter schildert sein erstes Liebeserlebnis:


Lesbia prima suis miserum me cepit ocellis,
    contactum nullis ante (= antea) cupidinibus.

Hausübung, 20.5.2015

Catull beschreibt seine LIebe zu Lesbia:


Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
     vere, quantum a me Lesbia amata mea est.
nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,
     quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.


Finde zwei unterschiedliche Stilmittel, die Catull verwendet hat!

Welchen Vorwurf kann sich Catull in seiner Beziehung zu Lesbia nicht machen?


TEST Catull

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus

Hausübung, 18.5.2015

Catull widmet seine Gedichtsammlung dem Historiker Cornelius Nepos:

Cui dono lepidum novum libellum
arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas.

Wie bezeichnet Catull sein Werk selbst? (2 Möglichkeiten)

Wozu braucht er einen Bimstein?

Hausübung, 8.5.2015

Ecclesia S. Mariae ad Martyres

Hoc monumentum faciem Romanam paene salvam integramque servavit. Inscriptione in fronte posita Marcum Vipsanium Agrippam, Augusti generum, hoc opus celeberrimum anno XXVII ante Christum natum aedificari iusisse legimus. Moles forma cylindrata excrescit in tholum peramplum, in cuius culmine oculus, id est foramen maximum, hiat, ita ut pateat caelum; cuius diametros est circiter novem metrorum.Hic oculus lucem admittit, quae in toto aedificio aequabiliter funditur

Hausübung, 6.5.2015

Über die Engelsburg III

Tunc beatus Gregorius vidit supra castrum Crescentii (Hadriansmausoleum) angelum Domini, qui gladium cruentatum detergens in vaginam remittebat, intellexitque Gregorius, quod pestis illa cessavisset, et sic factum est. Unde et castrum illud castrum angeli deinceps vocatum est.

Hausübung, 4.5.2015

Über die Engelsburg II

Quia Romam praedicta (praedictus 3 vorher erwähnt)  pestis vastabat, Gregorius papa (papa,ae Papst) processionem cum litaniis (litania: Bittgesang) per civitatis circuitum (= rings um + Gen.) tempore paschali (paschalis,e österlich) ordinavit. in qua imaginem beatae Mariae semper virginis, ante processionem reverenter portari iussit. Ecce tota aeris infectio et turbulentia imagini cedebat. Tunc in aere iuxta imaginem auditae sunt voces angelorum.

Engelsbrücke und Engelsburg, Rom
Engelsbrücke und Engelsburg, Rom

Hausübung, 30.4.2015

Über die Engelsburg

Quodam tempore Tiberis fluvius alveum suum egressus in tantum excrevit, ut supra muros urbis influeret et plurimas domos everteret. Tunc etiam per Tiberim fluvium multitudo serpentum cum cracone magno in mare descendit (descendo 3 hinuntertreiben), sed fluctibus praefocati (praefocare ersticken) et ad litus profecti totum aerem sua putretudine (putretudo  Verwesungsgestank) corruperunt sicque plaga pessima, quam inguinariam (inguinaria Beulenpest) vocant, secuta est.

Hausübung, 27.4.2015

Nachdem die benachbarten Völker Eheschließungen mit den Römern verweigert hatten, ....

Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos parat: indici deinde finitimis spectaculum iubet. Multi convenerunt studio etiam videndae novae urbis, maxime Sabini cum liberis et coniugibus. Ubi spectaculi tempus venit, eoque deditae mentes cum oculis erant, tum, dato signo, virgines raptae sunt: et haec fuit statim causa bellorum.

Hausübung, 22.4.2015

Aus der römischen Frühgeschichte:

deerant urbi incolae. Erat in proximo lucus: hunc asylum fecit. Eo statim multitudo latronum pastorumque confugit. Cum vero ipse (=Romulus) et populus uxores non haberent, legatos ad vicinas gentes misit, qui societatem connumbiumque peterent. Nusquam benigne legatio audita est: ludibrium etiam additum: "Quidni (=warum nicht) feminis quoque asylum aperuistis? "

Hausübung, 20.4.2015

Über die Anfänge Roms:

Romulus et Remus urbem in eisdem locis, ubi expositi educatique fuerant, condiderunt; sed orta est inter eos contentio uter (=wer von beiden)  nomen novae urbi daret eamque regeret; adhibuerunt auspicia. Remus prior sex vultures, Romulus postea, sed duodecim, vidit. Sic Romulus augurio victor Romam vocavit.

Hausübung, 8.4.2015

Wie die Geschichte von Narcissus endet:


Narcissus cum assidua venatione fatigatus iuxta fontem in opaco procubuisset et hauriens aquam similitudinem sui conspexisset et diutius ibidem moraretur, novissime extabuit, ita ut vita privaretur. Ex cuius reliquiis flos extitit, quem Nymphae Narcissi nomine notaverunt.


Hausübung, 23.3.2015

De Herone et Leandro

Leander Abydenus (Bürger der Stadt Abydos) et Hero Sestias (Bewohnerin der Stadt Sestos)  fuerunt invicem se amantes. Sed Leander natans ad Heron ire consueverat per fretum Hellespontium, quod Sestos et Abydon civitates interfluit. Extincta autem casu face, quam Hero stato tempore praetendere (vor sich halten) solebat, iuvenis tempestate periit. Cuius corpus, cum ad puellam delatum esset, ipsa se praecipitavit in mare.

Hausübung, 13.3.2015

Viel Freude mit folgender Probeschularbeit!

SA_7BD.docx
Microsoft Word Dokument 379.8 KB

Hausübung, 9.3.2015

Ariadne möchte Gewissheit über ihre Situation bekommen:

Mons fuit; apparent frutices (frutex,icis  Strauch) in vertice rari;
     hinc scopulus raucis pendet adesus (verzehrt, verwittert) aquis.
adscendo; vires animus dabat; atque ita late
     aequora prospectu metior (durchmessen) alta meo.
inde ego—nam ventis quoque sum crudelibus usa—
     vidi praecipiti (praeceps = gefährlich)  carbasa (carbasa=Segel) tenta Noto.

Hausübung, 4.3.2015

Ariadne klagt weiter:

Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina
     spargitur et tectae fronde queruntur aves;
incertum vigilans ac somno languida movi
     Thesea prensuras semisupina manus:
nullus erat. referoque manus iterumque retempto
     perque torum moveo bracchia: nullus erat.

Hausübung, 2.3.2015

Die von Theseus auf Naxos zurückgelassene Ariadne schreibt einen Brief an ihren untreuen Gefährten:

quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto,
     unde tuam sine me vela tulere ratem,
in quo me somnusque meus male prodidit et tu,
     per facinus somnis insidiate (Vokativ)  meis.

Hausübung, 25.2.2015

De puella amante

Thisbe ex antro egressa Pyramum morientem invenisse et haec verba fecisse dicitur: "Quare tibi moriendum est? De amore meo dubitavisti?" Veste in manu eius visa puella addidit: "Quid faciam? Omnes me causam mortis tuae dicent. Sed et puella fortis est in hoc unum: Cum uxor tuus esse non possim, te morte sequar."

Hausübung, 23.2.2015

De Pyramo

Pyramum secundum ad locum dictum venisse constat. Qui in alto pulvere vestigia leae videns toto ore expalluisse dicitur. Cum Thisben iam in antrum obscurum fuigsse nesciret, eam a fero animali interfectam esse putavit. Veste sublata haec verba fecit: "Puella mortua vita non longius fruar. Haec una nox et me perdet."

Bereite dich mit diesen Karteikarten vor:

Hausübung, 18.2.2015

Poeta clarus illustrem fabulam de duobus amantibus scriptam nobis tradit:

Pyramum Thisben parentibus vetantibus tamen amavisse constat. magno dolore affecti amantes nocte extra urbem ad tumulum Nini pervenire constituerunt. Callida Thisbe prima egressa ad locum dictum venisse dicitur.

Hausübung, 16.2.2015

Apollo deus Daphnem iam diu insequens haec verba fecisse dicitur: "Vide, cui placeas! Mihi Iupiter pater est, mihi multa oppida serviunt. Potentia herbarum multis morbis medeor. Me sagitta amoris laesum sanare non possum. Peto a te, ne me fugias."

Hausübung, 27.1.2015

Auch dieser Dichter beschreibt eine längst vergangene Zeit:

Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant               45
     Obvia secures ubera lactis oves.
Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem
     Inmiti saevus duxerat arte faber.

Hausübung, 10.1.2015

Übersetze:

Mortales cibis nullo cogente creatis contenti fuisse dicuntur.

Ver aeternum fuisse poeta describit.

Zephyros flores sine semine natos tepentibus auris mulsisse constat.

Richtig oder falsch?

Im goldenen Zeitalter herrschte Iuppiter.

Im silbernen Zeitalter entstand ewiger Frühling.

Die Menschen betrieben bereits im goldenen Zeitalter Ackerbau.

Hausübung, 9.1.2014

Ende der Europa-Geschichte:

inde abit ulterius mediique per aequora ponti
fert praedam: pavet haec litusque ablata relictum
respicit et dextra cornum tenet, altera dorso
inposita est; tremulae sinuantur flamine vestes.

Versuche einen Vers aus diesem Abschnitt zu skandieren (Versmaß aufschreiben)!

Grammatikwiederholung

Puer se a magistro laudari gaudet.

Neque quisquam se moneri gaudet.

Muta discere discipuli boni est.

Alia animalia vincere leonis crudelis est.

Neque quisquam leonem aggredi audet.

Adeo Phaedrum admiramur, ut omnnes fabulas illius auctoris legamus.


passive Infinitive, Genitive, is,ea, id, Konsekutivsätze, Indefinitpronomen

Hausübung, 10.12.2014

Amerigo Vespucci erzählt von den Kannibalen:

Humana (caro,nis f. Fleisch) est eis communis (communis,e hier: üblich) in cibis.  Ego hominem novi – quem et allocutus sum -, qui plus quam ex trecentis humanis corporibus edisse dicebatur. Et item steti viginti septem dies in urbe quadam, ubi vidi per domos humanam carnem salsam contignationibus suspensam (contignationibus suspensam   auf Balken aufgehängt) Plus dico: ipsi admirantur, cur nos non comedimus inimicos nostros et eorum carne non utimur in cibis, quam dicunt esse saporosissimam (saporosus 3   schmackhaft).

Hausübung, 5.12.2014

Kolumbus berichet über die Eigenart der "Inder":

Nullam hi norunt ydolatriam (Götzendienst). Immo firmissime credunt omnem vim, omnem potentiam, omnia denique bona esse in caelo, meque inde cum his navibus et nautis descendisse: atque hoc animo ubique fui susceptus, postquam metum repulerant. Nec sunt segnes aut rudes, quin summi ac perspicacis ingenii et homines, qui transfretant mare illud. Non sine admiratione uniuscuiusque rei rationem reddunt (rationem reddere   Rechenschaft ablegen) , sed numquam viderunt gentes vestitas neque naves huiusmodi.

Hausübung, 3.12.2014

Kolumbus berichtet von seinen ersten Eindrücken von der Insel:

In eam insulam appulimus, iuxta eius litus occidentem versus (= nach Westen gewandt) aliquantulum processi, tamque eam magnam inveni, ut non insulam, sed continentem Chatay provinciam esse crediderim, nulla tamen videns oppida municipiave in maritimis sita confinibus praeter aliquos vicos et paredia rustica, cum quorum incolis loqui nequibam (ich konnte nicht). Quare simul ac nos videbant, surripiebant fugam.

Wie reagieren die Eingeborenen auf die Entdecker?

Welchen Eindruck hat Kolumbus von der Insel?

Hausübung, 1.12.2014

Kolumbus berichtet über seine ersten Taten in der Neuen Welt:

Tricesimo tertio die postquam Gadibus discessi, in mare Indicum perveni, ubi plurimas insulas innumeris habitatas hominibus reperi. Quarum omnium pro felicissimo Rege nostro possessionem accepi. Primaeque earum divi Salvatoris nomen imposui. Eam vero Indi Guanahanyn vocant.

Gades,ium    alter Name der Stadt Cadiz (Andalusien)

Beantworte außerdem folgende Fragen:

Wie lange war Kolumbus auf hoher See?

Wie heißt die erste Insel, die Kolumbus betrat heute? Wie nannten sie die Ureinwohner?

Hausübung, 17.11.2014

Caesar schreibt in seinem Rechenschaftsbericht:

Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de causis Rhenum transire constituit; quarum una (causa) erat, quod auxilia (= Hilfstruppen) contra se Treveris miserant, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. His constitutis rebus paulum supra eum locum, quo ante exercitum traduxerat, facere pontem instituit.

constituo                        beschließen

receptum habere           eine Rückzugsmöglichkeit haben.

Hausübung, 10.11.2014

Nachdem Themistokles erfahren hatte, dass die Ionier (Iones) auf Seiten der Perser in den Krieg eingetreten waren, schreibt er an sie folgenden Brief:

quae uos, Iones, dementia tenet? quod facinus agitatis? bellum inferre olim conditoribus uestris, nuper etiam uindicibus cogitatis? An ideo moenia uestra condidimus, ut essent qui nostra delerent?itatis?  An ideo moenia uestra condidimus, ut essent qui nostra delerent?

Hausübung, 3.11.2014

Xerxes willl Griechenland erobern:

Nam cum Xerxes et mari et terra bellum universae inferret Europae cum tantis copiis, Athenienses miserunt Delphos, ut consulerent, quidnam facerent de rebus suis. Deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent. 

Hausübung, 31.10.2014

Der Pfau unterhält sich mit seinem Schöpfer II:

Tu decore splendes, Aquila viribus viget, Lu[s]cinia vocis placet dulcedine, Vespertilio in vespere volat, Gallus horarum est vates; nullam natura dimisit inmunem. Non ergo amplius exigere debes quam quod Creator concessit.Moralitas. Omni homini sua debet sufficere sors et condicio. Pauper, contentus (est) eo quod habet, dives est; dives vero, dum semper ampliora cupit, pauper est.

Hausübung, 22.10.2014

Der Pfau unterhält sich mit seinem Schöpfer (Teil 1)

Pavo coepit aliquando maestus esse, quod dulcem non haberet vocem, et adiit Creatorem suum, conquerens ei, quod dulci voce destitutus esset. Respondens Creator: "Nonne decentissimo pennarum honore feliciter ornatus es?" "Vere" inquit Pavo. "Sed nihil beatitudinis mihi attributum esse timeo in hoc, si ceterae volucres propter vocis ineptias me contemnunt. Quid enim mihi valet decor pennarum, cum minima fere avis vocis suae dulcedine me superet?" "Desiste" inquit Creator "vanas querulas ingerere, quia in te uno non omnes gratiae convenire possunt.: quaelibet enim avis eo, quod natura dedit, debet esse contenta."

destituo 3      im Stich lassen, nicht versorgt werden mit

attribuo 3      zuteilen

ineptiae,arum     Hässlichkeit

gratia,ae            Gnade

contentus 3 + Abl.    zufrieden mit

Hausübung, 20.10.2014

De avicula et pullis eius

Haec fabula Aesopi monet, ut spem rerum numquam in alio sed in nobis ipsis habeamus.Avicula, quae in segetibus tempestivioribus nidum fecerat pullos involucres hortata est, ut sibi omnia nuntiarent, quae audivissent. Dominus segetum enim messem facere in animo habuisse dicitur. 

Qui filium vocavit dicens: "Amicos rogemus, ut ad nos adiuvandos crastino die veniant!"

Hausübung, 17.10.2014

Leo et Tauri Duo.

In duos tauros leo faciebat impetum, lautas sibi epulas quaerens. Illi coniunctis viribus opponunt cornua, (in) medios ne irruere possit leo. Duobus ergo impar leo viribus dolo agere coepit, sicque est allocutus alterum, “Amicum tuum si prodideris mihi, incolumem hinc ego te dimittam.” Qua usus fraude facili utrumque necavit negotio.

lautus 3            köstlich

epulae, arum    Mahl

impar,ris           unterlegen

dolo agere        (mit List handeln) listig verhandeln

prodo 3             verraten

incolumis, e       unversehrt

Hausübung, 15.10.2014

Liebe, die über den Tod hinausgeht: Artemisia (Teil 2)

Molita quoque est ingenti impetu conservandae mariti memoriae sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula. Cum id monumentum Artemisia  dis manibus sacris Mausoli dicaret, certamen laudibus eius dicundis facit ponitque praemia pecuniae amplissima.

molior 4            bauen

memoratus 3    berühmt

digno 1             würdigen

spectaculum,i   hier: Wunder

d(e)i manes      Totengötter


Hausübung, 13.10.2014

Liebe, die über den Tod hinausgeht: Artemisia (Teil 1)

Artemisia Mausolum virum amavisse fertur (=dicitur) supra omnis amorum fabulas.  Mausolus autem fuit rex terrae Cariae. Is Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulveris aquae indidit ebibitque.

supra           über ...hinaus

Caria,ae       Karien (Landschaft im SW Kleinasiens)

flagro 1        entbrennen, erfüllt sein von (+Abl.)

contundo 3  zerstoßen

facies, ei     Form

Hausübung, 10.10.2014

Varro schreibt über das Verhältnis von Mann und Frau:

Varro de officio mariti scripsit: "Vitium" inquit "uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat; qui (vitium)  fert, sese meliorem facit."  Haec verba Varronis "tollere" et "ferre" lepide quidem composita sunt, sed "tollere" apparet dictum pro "corrigere". 

praestat               in einen Zustand versetzen, machen zu

lepidus3               lustig, witzig

Hausübung, 8.10.2014

De puero callido

Matre saepius urgente filius consilium prudens cepisse dicitur: Qui respondit: "Tibi sciendi cupidae rem narraturus sum. Patres in senatu egerunt, utrum utilius esset, ut unum virum duas uxores haberet an una nupta duos coniuges." Qua re audita mater magna cura affecta domo egreditur aliis matronis novitatem narratura. Proximo die catervam matrum ad senatum pervenisse constat.

Hausübung, 6.10.2014

De matre audiendi cupida

Papirium cum patre in senatum venisse notum est. Cum filius re in diem posterum prolata ex senatu redisset, mater ab eo quaesivit, de qua re a senatoribus consultatum esset. Papirius autem rem maiorem percontari noluit. Matre compressius quaerente puer tamen sibi tacendum esse putavit.

Quanta fuit virtus illius pueri!

Hausübung, 1.10.2014 bis Montag, 6.10.2014

Martial schreibt an Aelia folgendes Spottgedicht:

Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
     expulit una duos tussis et una (tussis) duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
     nil istic,quod agat, tertia tussis habet.

agere: tun, verrichten - aufpassen: Konj.!

Hausübung, 24.9.2014 bis Montag, 29.9.2014

Ursa et Vulpes

Ursa olim se magnifice iactabat quod prae ceteris animalibus amica hominis esset; eam enim ferunt humanis cadaveribus vesci non solere. Risit vulpes, his auditis, atque ad eam dixit, “O utinam mortuos, non vivos (erg. homines) devorares!”

ferunt             sie sagen, man sagt, dass+

vescor+ Abl.  fressen

utinam + Konj. Impf.!

Freitag besteht die Möglichkeit, Unklarheiten zu beseitigen!

Hausübung, 22.9.2014

Die Geschichte vom Hirsch an der Quelle endet so:

Sed nemus spinis [h]irsutum et ramis fugam eius impedit, cornibus retentis, donec canes instarent et iam a spinis captum invadere[n]t. Tunc igitur, in desperationem ductus, ait : Quod magis erat utile, hoc vituperavi, et quod penitus inutile fuit, hoc maxime laudavi.

Moralitas. Vulgo dicitur : Noli laudare, ne habeas, quod vituperes.


spina,ae     Distel

hirsutus 3   stachelig

invado 3     angreifen

desperatio, onis     Verzweiflung.

utilis, e      nützlich

penitus      tief, ganz

vulgo         vor aller Welt

habere, quod  Grund haben zu

Hausübung, 19.9.2014

Aquila et Testudo.

Testudo aquilam magnopere orabat, ut volare sese doceret. “Rem petis,” inquit aquila, “naturae tuae contrariam, nam quomodo poteris volare, cum alas non habeas?” Testudo autem nihilominus aquilam obsecrabat, ut se volucrem facere vellet. Itaque eam ungulis arreptam aquila sustulit in sublime ibique demisit, ut per aera ferretur sed, cum in rupes decidisset, interiit.

aquila,ae         Adler

testudo,inis     Schildkröte

magnopere      sehr

contrarius 3     gegensätzlich, im Gegensatz zu

quomodo         wie

nihilominus      nichtsdesstotrotz

obsecro 1        anflehen

volucris,e         Vogel

ungulus,i          Kralle

sublime           Höhe

demitto 3         fallen lassen

Hausübung, 17.9.2014

De cane qui caseum tulit

Canis per pontem transiit perspicui et puri fluminis et caseum in ore tulit. Cuius dum umbram in aqua perspexit, alium esse caseum existimavit. Saltu igitur rapido se in flumen praecipitans, dum illum apprehendere voluit, ipsum (caseum), quem tenebat, amisit. Sic ergo ille voracitatis suae causa, quod habebat amisit, et, quod cupivi,t non apprehendit.
Moralitas. Sic homines avidi sua saepius amittunt et aliena obtinere nequeunt (=non possunt)..

Hausübung, 15.9.2014

DE CERVO AD FONTEM

Cervus, dum puro biberet flumine, vidit umbram suam in aquis, et placuit sibi forma sua partim, partim quoque displicuit sibi. Cornua enim ramosa et alta multum laudavit; sed tybias (tybia: Schienbein, Bein) graciles vituperavit. Igitur, dum sic bibit et se miratur in undis, aure strepitum concipit et homines cum canibus adesse cernit. Territus ergo fugit, donec optatum nemus eum recipit.

Hausübung, 2.9.2014

Comenius stellt sein Schulmodell vor:

Minores pueri in publicis scholis prima elementa docentur, adulteriores vero scribendi arte, arithmetica et thematibus elaborandis prorsus imbuuntur.

In scholis vulgaribus pueri elementa fidei Christianae discunt, linguae vernaculae, arithmeticae et calligraphiae praecepta, etiam prima (=das Wichtigste) historiae universalis, et historiae naturalis atque geographiae capita.

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender