Repetitio est mater studiorum

Hausübung, 21.5.2014

De sorte Theodosii imperatoris

Tribus fillis in matrimonium ductis imperatori cum hostibus bellum gerendum erat. Ab exercitib Aegypti victus ei patria relinquenda erat. Magna necessitate coactus ab filia prima cum rege coniuncta auxilium petivit. Litteris anulo signatis acceptis filia, quae patrem plus quam se diligere dixerat, imperatori e patria fugato succurrere noluit.

Hausübung, 20.5.2014

Hic legere potestis, quid iam de Theodosio Magno audiveritis

In Hispania natus anno CCCLXXIX ultimus imperator omnis imperii Romani factus est. Quod post eius mortem inter filios eius divisum esse constat. Sed non solum imperium Romanum regnavit, sed etiam ecclesiam tuens effecit, ut Chrstianismum sola religio legitima esset. Qua re etiam Theosdosius Magnus appellatus esse dicitur.

Hausübung, 14.5.2014

De Sancto Georgio III

Unica filia regis draconem a Georgio vulneratum velut canem mansuetissimum duxisse dicitur. Cives per montes fugientes vir Sanctus hoc modo adlocutus est: "Nolite timere! Dominus noster me misit, ut vos periculo liberaremini. Deo adiuvante illud monstrum vincere potui. Sed nunc vos draconem in campum foras eferre iubeo. Animali interfecto vos in Christum credituros esse spero." Auctor Christianus illo die plurimos exceptis parvulis mulieribusque baptizatos esse tradidit.

Hausübung, 29.4.2014

De Sancto Georgio II

Cum draco flatu suo homines Silenae urbis inficeret, cives ei  cottidie duas oves tribuere decreverunt. Cum oves autem paene deficerent, liberos ovi adiunctos bestiae dederunt. Multis filiis iam consumptis sorte unica filia regis sorte deprehensa est. Quibus rebus auditis rex a civibus petivit, ne filia hoc modo moreretur. Qui omnibus persuadebat, ut argentum et aurum et dimidium regis tollerent. Sed frustra.

Hausübung, 25.4.2014

Historia de Sancto Georgio

Georgium tribunum genere Cappadocum fuisse constat. Qui olim in regionem Lybiae venisse dicitur. Quo loco urbs, quae Silena dicitur, a dracone vexabatur (vexo 1 quälen). Qui se in stagno prope urbem sito latitans flatu suo omnia animalia infecit. Cui cives magno terrore commoti pro hominibus cottidie duas oves dederunt.

Georgius.pptx
Microsoft Power Point Präsentation 137.1 KB

Schularbeitsergebnisse

Spät, aber nicht weniger gern, übermittle ich auf diesem Weg das Ergebnis der dritten Schularbeit. Es ist grundsätzlich erfreulich und zeigt, dass mit grammatikalischem Können und einem fundierten Vokabelwissen vieles möglich ist. Gratulation denen, die hervorragend gearbeitet haben! Denen, die ihr Ziel verfehlt haben, empfehle ich, die Ferien für Wiederholung von Vokabeln und Grammatik zu nützen! Frohe Ostern! (Christus resurrexit!)

Ergebnisse HIER

Hausübung, 4.4.2014

De vita Sanctae Marinae

Post mortem patris Marinus cottidie in sivam profectus ad monasterium ligna detulisse dicitur. Apud quendam virum hospitari solitus est, cuius filia a milite quodam susceperat. A patre rogatus, quis eam violavisset, Marinum se supravisse fatebatur. Quibus rebus auditis abbas Marinum ex monasterio eiecit. Quem per multos annos ante portas monasterii summa patientia vixisse constat. Filius parvus ei educandus datus est. Cum Marinus ad Dominum migraret, fratres corpus eius lavantes eum feminam fuisse intellexerunt. Magno timore adducti se plurimum in monachum pecavisse fatebantur. Corpore Sanctae honorifice deposito multi homines in ecclesiam venerunt, ut sanarentur.

Hausübung, 27.3.2014

De Marina  virgine

Mirabiles res de Sancta Marina virgine scriptas apud Iacobum de Voragine legere possumus. Pater in monasterio acceptus habitum filiae unicae mutavisse dicitur. Ab abbate petivit, ut filius in monasterium reciperetur. Qui per multos annos religiose vivens patri morienti pollicitus est se numquam feminam esse confessurum esse.

Hausübung, 25.3.2014

De dolo Graecorum

Graeci Troiam per decem annos oppugnantes urbem hostium delere non poterant. Auxilio Minervae Ulixes Epeum equum ligneum mirae magnitudinis aedificare iussit, in quo optimi omnium Graecorum inclusi esse dicuntur. Aliis Graecis fugam simulantibus Sinon Troianis hostes iam domum navigavisse simulavit. Equo in urbem ducto Troianos dormientes a Graecis ex equo exeuntibus interfectos esse constat.

Hausübung, 21.3.2014

De Helena

iam temporibus antiquissimis haec mulier formosissima esse putabatur. Itaque multi principes Graeciae hanc filiam Iovis et Ledae in matrimonium ducere voluerunt. A Menelao in matrimonium ducta Spartae vitam egit, cum Paris, filius Priami, in hanc urbem veniret. Impulsu Veneris magno amore completus Paris uxorem hospitis rapuisse et Troiam transtulisse dicitur. Helena rapta Graeci hanc iniuriam ferre non potuerunt et bellum parare coeperunt.

Hausübung, 19.3.2014

De dea regnum promittente

Eris dea ab Iove neglecta discordiam facturus ad epulum venisse dicitur. Cum Mercurius tres deas in Idam montem duxisset, Paridi iudicandum erat, quae pulcherrima esset. Iuno, uxor Iovis, hoc modo iuvenem hortatus est: "Nescio, quas res et Minerva et Venus tibi promissurae sint. Regina omnium deorum donum vindicatura sum. Ego tibi polliceor me te divitissimum regem totius orbis terrarum facturam esse.

Vokabel: Urteil des Paris HIER

               Ulixes HIER

Hausübung, 18.3.2014

De iudicio Paridis

Cum Peleus Thetidem in matrimonium duceret, omnes dei et deae Discordia excepta ad epulum invitati sunt. Quae cum veniret neque ad epulum admitteretur, malum in medium misisse dicitur, cui "pulcherrimae" inscriptum erat. Statim tres deae de hoc dono litigare coeperunt. Magna discordia orta Iupiter Mercurio imperavit, ut eas ad Paridem duceret. Nam huic iuveni iudicandum erat, quae dea formosissima esset.

Hausübung, 14.3.2014

De Paride

Cum tres deae inter se litigarent (litigo 1 streiten), quae pulcherrima esset, Iupiter Mercurio imperavit, ut eas in Idam montem duceret. Nam inter deas magnam discordiam ortam esse constat.

Sub Ida monte iuvenis pulcher vitam egisse dicitur. Qui a patre expositus est, cum ab oraculo audivisset illum Troiam deleturum esse. Deabus visis Paris magno timore completus est. Cui Iuno promisit eum divitem futurum et omnibus in terris regnaturum esse.

Hausübung, 12.3.2014

De Palamede

Cum filii Atrei imperatores ducerent ad Troiam delendam. Palamedes ad Ulixem missus est. Qui cum in illam insulam veniret Ulixem pilleo tectum agros arare vidit. Quem insaniam simulare arbitratus Telemachum, filium eius, sub aratro supposuisse dicitur.

Hausübung, 11.3.2014

De Ulixe

Postquam Helena a Paride rapta et in patriam transportata est, multi duces Graeci ad Troiam oppugnandam proficisci in animo habuerunt. Agamemnon viros fortes ad Ulixem misit, ut eum hortarentur, ut Ithacam relinqueret et cum aliis Graecis Troiam navigaret. Quos Ulixes autem insaniam (Wahnsinn) simulans fefellit. Nam ad aratrum (Pflug) bovem et equum iunxisse dicitur.

Hausübung, 7.3.2014

De Moero desperante

Cum Moerus flumen transire non posset, in ripa sedens alteram viam ad regem revertendi quaesivit. Brevi tempore post nauta (Seemann) eum trans flumen transportare ausus est. Magna celeritate iter fecit, cum latrones (latro,onis Räuber) apparuerunt, qui pecuniam (pecunia,ae geld) Moeri rapere et eum ipsum interficere in animo habuerunt. Qui magna pugna confecta minime laesus ad tyrannum contendit, qui iam amicum crucifigi iusserat. Sattelitibus Selinuntium in cruce figentibus Moerus clamavit: "Desinite! Magno periculo vitae ad amicum servandum veni." Quibus verbis auditis tyrannus his verbis respondit: "Utinam tertius amicus vobis adscriberer!" (adscribo 3 hinzuschreiben, hinzufügen)

Hausübung, 28.2.2014

De Dionysio tyranno

Dionysium crudelissimum tyrannum in Sicilia fuisse constat. Quem multos cives Syracusarum interfecisse legimus. Cum crudelitatem tyranni ferre non posset, Moerus armatus in domum Dionysii venit. Ab sattelitibus eius comprehensus ad regem ductus est. Qui imperavit, ut crucifigeretur. Moerus autem a tyranno petivit, ut commeatum tridui daret, ut sororem in matrimonium daret.

Hausübung, 26.2.2014

De Agenore

Agenor, pater Europae, filia ab Iove abducta tres filios misit, ut sororem quaererent, dicens: "Utinam ne filia mea abesset! Utinam ne in litore cum amicis lusisset! Cum puellam nusquam invenire possim, nunc vobis in varias partes orbis terrarum proficiscendum est. Tibi, Cadme, in Graeciam navigandum est. Nisi Europam invenies, tibi in patriam redeundum non erit." Cum Cadmus Delphos venisset, oraculum sibi urbem condendam esse nuntiavit.

Hausübung, 25.2.2014

De fato Cadmi

Europa ab Iove Cretam in insulam transportata Cadmus a patre missus est, ut sororem quaereret. Cum eam non inveniret, domum redire ei non licebat. Itaque Delphos venit, ut ibi oraculum audiret. Ab oraculo quaesivit, quid faceret. Cui imperatum est, ut bovem a pastoribus emptum sequeretur. Praeterea sors nuntiavit: "Eo loco, quo decubet, urbem conde!" Quo oraculo audito Cadmus scivit, quid faceret.

VOKABEL!

HYGIN, Proserpina (Vokabel): HIER

HYGIN, Europa (Vokabel) HIER

Hausübung, 21.2.2014

De Cerere filiam amissam querente

Plutonem magno amore Proserpinae affectum esse scimus. Qui illam filiam Iovis et Cereris rapuisse et in Tartarum abduxisse dicitur. Quo scelere commisso mater eius hoc non passa est, ut filia apud deum in regione tenebricosa maneret. Ad Iovem profecta est, ut sibi auxilio veniret. His verbis locuta est: "Utinam ne frater tuus mihi natam rapuisset! Utinam ne in Tartaro esset! Quid faciam? A te peto, ut Proserpinae ad lucem revenire liceat." Quibus verbis auditis Iupiter

Hausübung, 19.2.2014

De Plutone magno amore affecto

Pluto, ille deus potentissimus, Proserpinam, filiam Iovis et Cereris, vidit et magno amore pellae affectus est. Quae puella in Siciliam venerat, ut cum matre in Aetna monte flores legeret. Pluto ad Iovem venit, ut sibi filiam in matrimonium daret. Qui respondisse dicitur: "Utinam ne hoc a me peteres! Cererem, matrem eius, hanc rem non passuram esse scio. Tibi persuadeo, ut puellam clam rapias."

Hausübung, 18.2.2014

So viele Konjunktive:

Daedalus dixit: Si Minos nos adiuvaret, in patriam redire possemus.

Ariadne clamat: Nisi Theseo filum dedissem, e labyrintho non exisset.

Helena scribit: Utinam ne Paridem secuta essem! Nisi patriam reliquissem, vita pulcherrima Spartae fruerer.

Hannibal cogitat: Nisi Carthaginem revocarer, Romam delerem.

Agamemnon duces monuit: Iniuriamne fratri illatam toleremus? Hostes vincamus!

Actaeon scit: Nisi Dianam nudam vidissem, in cervum non mutatus essem.

Ulixes hoc modo locutus est: Utinam ne speluncam intravissemus! Si Polyphemus vino victus dormiret, eum oculo privare possemus. Vinum ei praebeamus!

 

Übersetzungstraining
So viele Konjunktive.pptx
Microsoft Power Point Präsentation 52.0 KB

Hausübung, 14.2.2014

De Callistone

Iovem maximo amore Callistonis affectum esse legimus. Qui forma Dianae sumpta puellae pulcherrimae appropinquavisse dicitur. Callistonem, quae Dianam venisse credidit, hoc modo hortatus est: "In silvam venimus, ut venaremur..Magna praeda confertae (confertus 3  beladen) nunc otio fruamur! Sub arboribus altis dormiamus! Nemo nos deturbet!"

Hausübung, 12.2.2014

De Sancto Martino et diabolo

Cum  Martinus in cellula oraret, diabolus viro sancto apparuit. Qui veste regia indutus Martino se Christum esse persuadere voluit. Cum diabolus autem luce purpurea circumventus esset, Martinum tamen ei non credidisse constat. Qui hoc modo locutus est: "Cur tibi credam? Dominum nostrum stigmata crucis ferentem cognoscere possum. Noli me fallere (=täuschen)" Quibus verbis dictis diabolum atrocem foetorem in cellula Martini reliquisse legimus.

Ordne richtig zu HIER

Hausübung, 11.2.2014

De Diana irata

Cum Actaeon per silvam ambularet, forte (=zufällig) ad fontem pulchrum venit. Ibi Diana cum amicis lavari solebat. Puero viso dea hoc modo locuta est: "Nemo deam nudam videat! Quid faciam? Illum adulescentem in cervum mutemus!"  Actaeon ab ea petivit, ne id faceret. Sed frustra.

Hausübung, 28.1.2014

Bearbeitet bitte die Übung HIER

Hausübung, 22.1.2014

De nepote (nepos,otis  Enkel)  Agenoris

Olim Actaeon, venator optimus, cum sociis in silvis densis cervos (cervus,i Hirsch) venari in animo habuit. Qui amicos suos hoc modo hortatus esse dicitur: "Silvas petamus et magno studio ibi venemur! Omnes animalibus necatis praedam (praeda,ae Beute) magnam domum portent!"  Multis horis post Actaeon amicis fessis relictis in silva ambulat, ut spelunca ursorum (ursus,i  Bär) invenveniat.

Hausübung, 21.1.2014

De anseribus clamantibus

Multi homines Martinum amantes hunc virum misericordiae plenum episcopum facere volebant. Qui autem se hoc officio dignum non esse putans ex urbe in stabulum fugisse dicitur. Multi homines autem dixerunt: "Martinum quaeramus! Qui episcopus Deo serviat!"  Martinus in aliquo stabulo abditus ab animalibus hic viventibus proditus non est. Hominibus appropinquantibus anseres autem clamare coeperunt. Martinus ab hominibus stabulum intrantibus inventus paulo post episcopus factus est.

Hausübung, 17.1.2014

De Sancto Martino

Quis nescit illam fabulam viri sancti, qui ad urbem Ambianensium veniens pauperem in porta civitatis vidit? Quo viso se hunc hominem adiuvare debere intellexit. Nihil aliud habens multis aliis hominibus sine ulla cura praetereuntibus Martinus vestem militarem divisit. Nocte sequente Christus ipse Martino apparuisse dicitur. Qui viro Sancto confirmavit eum non solum pauperem sed etaim se adiuvisse. Quibus verbis auditis Martinus magno gaudio affectus ad baptismum contendit.

Hausübung, 15.1.2014

De Sancto Martino

Iamne audivistis Martinum in illa regione, quae hodie Hungaria appellatur, natum esse anno CCCXVI. Iuvenis quindecim annorum in Gallia miles in exercitu imperatoris Constantini II. acceptus cum populis alienis bellum gerere cogebatur. Quodam die autem imperatori dixit: "Iam multos annos tibi, domine, serviebam, nunc autem Deo meo et hominibus servire volo."

Hausübung, 14.1.2014

De viro bono

Hominem pauperem veste carentem in porta illius civitatis sedisse legimus. Quem Martinus, miles Romanus, videns  aliis militibus praetereuntibus tamen adiuvare voluit. Vir pauper veste accepta  Martino magnas gratias egisse dicitur.

Hausübung, 10.1.2014 - Siehe HÜ der 6BD!

Zur Überprüfung eurer Grammatikkenntnisse sind beide anschließende Übungen (Partizipialkonstruktionen) online durchzuführen!

PARTIZIPIALKONSTRUKTIONEN

Multiple-Choice-Test HIER

Grammatik-Lückentext HIER

Hausübung, 8.1.2013

De bello inter principibus gesto

Constantinus iam diu cum Maxentio pugnavisse dicitur. Utriusque exercitus milites fortissime bellum gesisse legimus. Maxentio intra moenia urbis manente Constantinus ipse extra Romam milites adiuvit. Quamquam cives iam summo in timore erant, Maxentius oraculo malo audito urbem relinquere nolebat.

Hausübung, 7.1.2014

De duobus principibus inter se pugnantibus

Apud rerum scriptores (rerum scriptor = Geschichtsschreiber) inter Constantinum et Maxentium bellum crudele gestum esse legimus. Maxentio Roma exire metuente Constantinus fortissime pugnavisse dicitur. Quamquam ei minores copiae erant, tamen adversarium (adversarius,i Gegner) prope pontem Milvium vincere potuit.

Hausübung, 17.12.2013

Übersetze folgenden Text in möglichst gutes Deutsch!

De Marco Aurelio

Marcus Aurelius non solum imperator optimus, sed etiam philosophus egregius fuisse dicitur. Qui Marcomannis in imperium  transeuntibus ad Danuvium properavit. Quadis nonnullis proeliis superatis copias Romans trand Danuvium in fines eorum traducere decrevit. Imperatorem contra hostes pugnantem fortunam destituisse legimus. Romanos medio in campo ab hostibus inclusos et sole et proelio fessos iam desperavisse constat. Marcus Aurelius autem Christianos, quos a deo  iam saepe servatos esse audiverat, a deo auxilium petere iussit.

Hausübung, 13.12.2013

Übersetze den Schularbeitstext der 6BD:

DE SANCTA LUCIA

 

Quis vestrum illam fabulam de Lucia narratam iam legit? Postquam mater auxilio Dei sanata1 est, Lucia hominibus miseris omnes divitias, quae familiae erant, dedisse dicitur. Quas res patri autem non placuisse constat. Qui filiam ad proconsulem2  Romanum traxit dicens eam Christianam esse. Qui milites puellam magni criminis accusatam in carcerem ducere iussit. Sed viri fortes eam nec movere nec manus aut pedes ligare3  potuerunt. Proconsulem magna ira affectum gladium in gutture eius immersisse4  legimus. Lucia graviter laesa tamen magna voce Deo gratias egit, priusquam e vita discessit.

 

1 sano 1 heilen 2proconsul,is Statthalter 3ligo fesseln  4 in gutture immergere in die Kehle stoßen

Hausübung, 6.12.2013

Übersetze folgenden Text(nach Iacobus de Voragine):

De Sancto Nicolao II

Eo tempore episcopus Myreae civitatis mortuus est. Alii episcopi , qui ibi convenerunt, novum pastorem ecclesiae (ecclesia,ae Kirche) inventuri erant. Quorum unus nocte vocem audivit dicentem postero die Nicolaum, virum sanctum, ad ecclesiam venturum esse. Quem quasi a Deo missum ante ecclesiam episcopi viderunt et rogaverunt: „Quod nomen tibi est?“ Qui respondisse dicitur: „Nicolaus, miser Dei servus, sum.“ Quibus verbis auditis ab episcopis in ecclesiam ductus et in cathedram (Bischofsstuhl) collocatus est. Quem ipsum postea omnes homines pauperes adiuvantem vitam modestam (modestus 3 bescheiden) egisse constat.

Suche zu folgenden Fremd-/Lehnwörtern das lat. Grundwort und erkläre deren Bedeutung:

Advent, konstant, vital, Vokal.

Bilde alle Zeiten zu: ductus est.

Finde alle Part. Praesens im Text!

 

Hausübung, 5.12.2013

Übersetze folgenden Text (nach Iacobus de Voragine) und beachte vor allem die fett gedruckten Partizipialkonstruktionen:

De Sancto Nicolao

Olim vir magna virtute Myrrae natus divitias, quas parentes ei reliquerant, cum miseris dividere voluit. Hoc consilio capto audiverat contermineum (Nachbar) liberos alere non posse. Qua re adductus filias suas, puellas magna pulchritudine, corpora prostituere (preisgeben, prostituerien) coegit. Vir sanctus autem familiam pauperem adiuvans nocte massam (Klumpen) auri per fenestram in domum iecisse dicitur. Auro invento contermineus magno gaudio affectus Deo gratias egit. Paucis diebus peractis Sanctum Nicolaum iterum aurum in domum proicientem familiae auxilio venisse legimus.

Suche aus dem Text einen Ablativus qualitatis und die Partizipia Praesens!

Bilde zu audiuvare alle Partizipien!

Gib die lat. Gundform an zu: Alimente, Division, Fenster, Reliquie,

 

Hausübung, 3.12.2013

Übersetze folgenden Text (nach Iacobus de Voragine):

Hisotria de sancta Marina III:

Marina ab abbate (abbas,tis Abt) interrogata primo tacuit, deinde se pecavisse (peccare sündigen) dixit. Abbas Marinum monachum monasterium relinquere iussit. Ante portas monasterii vitam agebat per tres annos. Tum filius mulieris mali ad eum missus est. Omnes res Marinus summa patientia ferebat et Deo semper gratias agebat. Post quinque annos Marinus iterum in monasterio receptus est. In bonis operibus vitam ducens denique ad Dominum rediit. Dum fratres corpus eius lavant, magno terrore affecti esse dicuntur. Omnes currunt ad hoc miraculum (Wunder) et Marinam in ecclesia magnis honoribus sepeliverunt.

Hausübung, 30.11.2013

Übersetze folgenden Text:

Historia de sancta Marina II

Pater filiam de origine tacere iussit. Marina patri promisit se nulli homini de illa re narraturam esse. Quam post mortem patris in monasterio mansisse omniaqua summa patientia toleravisse constat. Quae magno studio laborans sempere silvis lignum (Holz) ad monasterium portavisse dicitur. Saepe venator (Jäger) quidam, cuius filia a milite stuprata conceperat (schwanger werden), Marinum moachum hospitio accipiebat. Uno die haec filia venatoris se a Marino stupratam esse dixit.

Hausübung, 26.11.2013

Übersetze folgenden Text:

Historia de sancta Marina I

Marinam puellam pulcherrimam fuisse constat. Postquam mater virginis mortuus est, pater eius in monasterium (monasterium,i Kloster) ire in animo habuit. Itaque habitum filiae (habitus,us Aussehen) mutavit. Ita vir cum Marina in monasterio receptus est. Ab hoc tempore puellam habitu masculino Marinum fratrem appellatum esse legimus. Qui non solum aliis monachis (monachus,i Mönch) paruisse sed etiam Deum summo studio coluisse dicitur. Uno die pater Marini mortem venturam esse sentiens filiam ad se vocavit.

Hausübung, 14.11.2013

Übersetze folgenden Text und überlege genau, wie du die markierten Partizipialkonstruktionen am besten wiedergeben kannst!

De puella magna iniuria affecta

Poeta antiquus multos liberos a Minotauro devoratos esse nobis tradit. Theseus magna ira motus navem ascendisse et in Cretam insulam venisse dicitur. Ariadna, filia regis, Theseum in litore conspectum adiuvare constituit. Nam nemo antea labyrinthum ab Daedalo aedificatum relinquere potuit. Theseum Minotaurum in labyrintho inventum gladio interfecisse constat. Auxilio fili ab Ariadna dati labyrinthum reliquit. Ariadna cum viro amato navem ascendit. Sed in Naxo insula, ubi aquam quaesiverunt, puella pulchra a Theseo relicta esse dicitur. Quae crimine malo laesa maximo dolore affecta est.

Hausübung, 8.11.2013

Übersetze:

De Nerone III

Lucius Domitius Ahenobarbus postea Nero appellatus esse dicitur. Qui iuvenis septendecim annorum princeps imperii Romani factus est, postquam imperator Claudius mortuus est. Senecam philosophum iuvenem imperatorem docuisse apud Tacitum legimus. Eo tempore toto imperio pax fuisse videtur. Sed brevi tempore post Neronem gloriae cupidissimum multos viros optimos interfecisse constat. Non solum Romam incendisse, sed etiam Christianos illius criminis accusavisse dicitur. 

Hausübung, 6.11.2013

Übersetze:

De Nerone II

Principem Neronem magno amore artium affectum esse legimus. Qui multa carmina scripsisse constat. Saepe in theatrra, ubi carmina sua cecinit, Romanos invitavit. Multi autem theatrum reliquerunt, quod carmina atrocia audire noluerunt. Qua de causa Nero servos theatrum claudere iussit, dum spectaculum finivit. Sed non solum in theatris artem suam demonstrare solebat, sed etiam in Circo Maximo in curru (currus,i Streitwagen) stetit. Aliis cursoribus  (cursor,ris Wettfahrer) principem superare non licuit.

Hausübung, 6.11.2013

Übersetze:

De imperatore Nerone

Per longum tempus homines hunc virum insanum (insanus 3 wahnsinnig) fuisse putabant, quia non solum Christianos crudelissime puniverat, sed etiam Romam urbem incendio deleverat. Qui imperium Romanum regere et augere noluit. Sed mater eius, mulier potestatis cupida, coniugem suum, imperatorem Claudium, filium summis magistratibus afficere iussit.

Neronem prius Lucium Domitium Ahenobarbum appellatum esse scimus. Quem anno XXXVII natum esse constat. Senecam magistrum eius fuisse legimus.

Hausübung, 23.10.2013

Übersetze und mache die markierten Sätze passiv::

De Daedalo et Icaro

Apud Ovidium poetam legmus Daedalum cum filio Cretam in insulam fugisse.  Nam nepotem invidia adductus interfecerat. Postquam Minos eum Athenas navigare et insulam navigare negavit, magno dolore permotus Icaro haec fere verba dixit: "Iam multos annos hic vivebamus et regi serviebamus. Quamquam Minos navem nobis non dat, tamen nos alio itinere in patriam venturos esse puto. Pennis iunctis alas confeci, quos tibi accomodaturus sum. Sed te moneo: noli soli appropinquare Nam cera, qua alae iunctae erunt, solvetur!"

Icarum autem magno gaudio caeli adductum altius volavisse et in mare cecidisse scimus.

Hausübung, 22.10.2013

Übersetze  folgende Sätze und verwandle sie dann ins Passiv:

Magno amore adductus Apollo deus Cassandrae donum dederat.

Sed puella deo sperata gaudia non praebet.

Deus puellam punit.

Cassandra saepe Troianos monebat, sed eam non audiebant.

Postquam Graeci Troiam deleverunt, Agamemnon Cassandram in patriam suam abduxit.

Mache die Sätze vom jeweiligen Verb abhängig:

Lego: Graeci Polyphemi speluncam intraverunt.

Homerus narrat: Ployphemus duos Graecos statim necavit.

Ulixes sperat: Nos insulam Cyclopis relinquemus.

Hausübung, 17.10.2013

Übersetze folgenden Text und setze die Sätze (wenn möglich) lateinisch ins Passiv!

Priamus, rex Troiae, Paridem Spartam miserat. Menelaus virum Troianum hospitio accepit. Ibi saepe Helenam videbat. Subito Menelaus patriam reliquit. Paris haec verba dixit: "iam multas mulieres cognoscebam. Nulla te pulchrior erat. Magnus amor tui me complet (complere = erfüllen). Te semper amabo. Te in patriam meam abducam."

Hausübung, 16.10.2013

De rebus a Paride promissis

Postquam Paris a patre missus Spartam venit, magno amore Helenae affectus est. Quod Menelaus iter fecit et Helena sola domi mansit, adulescens Troianus pulcherrimam mulierem his verbis monuit: "Magno amore tui completus (=erfüllt)) me te in patriam ducturum esse promitto. Spero urbem nostram tibi magno gaudio futuram esse. Me te semper amaturum esse constat."

Hausübung, 11.10.2013

De erroribus (error,ris  Irrfahrt) Ulixis

Postquam Troia deleta est, Graeci domum navigare voluerunt. Ulixes autem ira Neptuni dei per multos annos patria prohibebatur. Quem non solum ad insulam Cyclopum, sed etiam ad Circem, filiam Solis, venisse constat. Quam mulierem magicam (magica = Hexe) fuisse Homerus narrat. Ab ea socii Ulixis in animalia mutati sunt. Postquam socii iterum homines facti sunt, Ulixes magno amore Circes affectus per multos annos apud feminam pulchram mansit. Denique eam relinquere et in patriam navigare in animo habuit. Sed navis eius tempestate (tempestas Unwetter) fracta est, omnes socii necati sunt, Ulixes solus ad litus Phaeacum latus est.

Hausübung, 9.10.2013

De Polyphemo

Postquam vinum dulce ab Ulixe Cyclopi datum est, Polyphemus bene dormiebat. Qui Graecos hoc tempore servatos his verbis monuit: "Nolite desperare (despero - die Hoffnung aufgeben, verzweifeln)! A nobis truncus sumetur, quocum oculus, qui Cyclopi meda in fronte est, exuretur. Saxum, quo spelunca clausa est, auferetur, si Polyphemus cum ovibus domum suam relinquet." Dictum factum. Graecos se sub ovibus alligavisse constat. Iterum atque iterum socii prudentia Ulixis servabantur.

Hausübung, 4.10.2013

Postquam Polyphemus in speluncam suam revenit, statim duo Graeci ab Cyclope necati sunt. Ulixes monstro (monstrum,i Ungeheuer) dixit: "Quod Paris Helenam rapuerat, Graeci urbem hostium delere in animo habuerunt. Troia per decem annos a nobis occupabatur. Ab Troianis et Graecis per longum tempus fortissime pugnabatur. Decimo anno belli denique equus ligneus a nobis aedificatus a Troianis in urbem tractus est. Troiam incensam et deletam reliquimus et in patriam revenire voluimus. Navem ad insulam tuam appulimus, quod aqua a nobis quaeritur. Noli nos necare!"

Hausübung, 2.10.2013

De Penelope

Penelope, uxor bona Ulixis, Troiam decimo anno belli a Graecis deletam esse audivit. Itaque coniugem suum iam summo gaudio exspectavit. Quem autem iram Neptuni a patria prohibuisse scimus. Penelope Ulixem alteram mulierem in matrimonium duxisse putavit. Sed magno amore Ulixis completa nuntios ad duces Graecorum misit. A quibus audivit Patroclum ab Hectore necatum et Hectorem ab Achille occisum esse. Nuntii de Ulixe nihil nisi bonum narrabant.

Hausübung, 1.10.2013

De prudentissimo viro Graecorum

Quis vestrum nescit illum virum invitum Troiam navigavisse? Quem Penelopen, uxorem pulchram, in matrimonium duxisse Homerus narrat. Duces Graecorum hunc virum tauro et equo arare viderunt. Sed Ulixem insanum (wahnsinnig) esse non crediderunt. Quare Telemachum, parvum filium, ante aratrum (aratrum = Pflug) posuerunt. Postquam Ulixes se filium necare vidit, non diutius se insanum esse simulavit, filium servavit, patriam reliquit.

Hausübung, 27.9.2013

Für alle AcI-Meister:

De Cassandra

Cassandram, filiam Priami regis, ab Apolline deo maxime amatam esse legimus. Postquam Helena a Parida rapta est, illam feminam Troiae magno dolori esse sentiebat. Qurum verbis Troianos non credidisse constat. Illos homines etiam verba Laocontis audire noluisse Homerus narrat. Sacerdos Troianus (sacerdos,dotis  Priester) populum equum in utrbem trahere noluit. Quem virum cum filiis duos serpentes interfecisse scimus.

Vatikan. Museum: Laocoongruppe
Vatikan. Museum: Laocoongruppe

Hausübung, 25.9.2013

AcI - 1. Versuch

Troiani ingentem equum ligneum in litore stare viderunt.

Troiani Graecos alta moenia oppugnare sentiebant.

Cassandra Helenam periculosam (periculosus 3  gefährlich) esse dixit.

Troiani Graecos iam abesse crediderunt.

Multos homines pulchros libros legere putamus.

Hausübung, 24.9.2013

Troianischer Krieg auf sechs Seiten!
Auf jeweils einer Seites des Würfels wird eine Persönlichkeit vorgestellt. Übersetze die Hinweise und du findest sicher ihre Namen!
Troiawuerfel.pdf
Adobe Acrobat Dokument 471.7 KB

Hausübung, 17.9.2013 - 6AC

Wähle einen der folgenden Texte (A oder B) und übersetze:

A) De bello Troiano

Postquam Helena a Paride Sparta Troiam ducta est, Graeci urbem hostium delere in animo habuerunt. Agamemnon, frater Menelai, a multis viris fortissimis his verbis auxilium petivit: "Hic populus pessimus nos magno dolore affecit. Troianos non nisi maxima virtute vincere poterimus. Gravibus pugnis urbem eorum delebimus. Multos homines victos servos in patriam ducemus."

oder

B) De viro fortissimo

Postquam Perseus cum matre servatus est, apud regem illius insulae multos annos vitam bonam egit. Tum Polydectes rex, qui Danaem, matrem Persei, in matrimonium ducere in animo habuit, adulescentem abire et caput Medusae referre iussit. Illud monstrum diu frustra quaerebat. Denique a duobus deis adiutus est.

 

Vergesst nicht, die Vokabel MIR 1-8 zu wiederholen!

Morgen deklinieren wir gemeinsam: vir prudens, consilium grave, virtus magna.

De familia Romana - Vokabel

Hier kommst du zum Rätsel!

Wenn du das Rätsel ausdrucken möchtest:

Familia Romana.pdf
Adobe Acrobat Dokument 15.9 KB
Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender