7. KLASSE - L4

De duobus amantibus

Pyramus et Thisbe, pulcherrimus puer et egregia puella, contiguas domos tenuisse dicuntur. Prima notitia facta amor crevit. Cum patres illum amorem vetarent, amantes nutu signisque loqui solitos esse poeta narrat. Qui cum parietem tenui rima fessum viderent, hinc Thisbe, illinc Pyramus constiterunt et parvo murmure fortunam suam questi sunt. "Invide paries, quid amantes toto corpore iungi non sinis?"

De adulescente pulchro

Certe iam illam fabulam de puero  narratam novistis, quam Ovidius poeta puchris versibus celebrat. Cum Narzissus sitiens ad fontem veniret et bibere cuperet, corpore  viso magno amore sui impletus est. Qui sibi adstupens immotus ut signum marmore formatum imaginem suam admiratus esse dicitur. Utinam ne crines Apolline dignos, eburnea colla, impubes genas summo gaudio iterum atque iterum spectavisset!  Utinam ne irrita oscula fonti dedisset! Quis vestrum dicere potest, quam in formam dei adulescentem se petentem mutaverint?

Text 9

Grammatikübungen

Theseo domum navigante Ariadna se in illa insula solam esse putavit.

A nullo auditur a nullo adiuvatur.

Theseus in labyrinthum venit, ut Minotaurum necaret.

Vulpe laudante corvus se bonum cantorem esse credidit.

Ariadna credens Theseum se in matrimonium ducere libenter patriam reliquit.

Cum Daedalus Cretam sibi per aerem relinquendam esse putaret, alas fecit.

Ulixes putans se socios servare posse Polyphemo vinum dedit.

Ulixes se fortem esse credens voces Sirenum audivit.

Petrus se Christum vidisse putans subito Romam revenit.

Apostolus Romam revenit, ut Christianos firmaret.

Vulpes caseum corvi inveniens magno gaudio afficitur.

 

 

Zum Übersetzen: (Erklärung der Fabel vom Fuchs und dem Raben)

 

Sic plerique portant caseum, hoc est nutrimentum, unde anima debet vivere, scilicet patientiam, gratiam, caritatem. Sed venit diabolus et excitat illos ad opus vanae gloriae, ut cantent, se ipsos commendent, fimbrias suas magnificent. et sic, quia gloriam mundi, non gloriae, quae Dei est, quaerunt, patientiam et omnes virtutes amittunt.

se ipsos commendare   sich beliebt machen wollen

fimbria,ae   hier: Nichtigkeiten

 

 

 

 

 

Text 8:

 

De ranis a Ioue quaerentibus regem.
Cum nihil auderet ludentes laedere ranas,
Supplicuere Iovi ne sine rege forent.
Iupiter huic voto risum dedit. Ausa secundas
Rana preces, subitum sensit in amne sonum.
Nam Iove dante trabem, trabis ictu flumine moto,
Demersit subitus guttura rauca timor.
Placato rediere metu, uidere tigillum,
Stando procul regem pertimuere suum.
Ut nouere trabem per se non posse moveri,
Pro duce fecerunt tertia vota Iovi.
Ira Iovem mouit, regem dedit, intulit hydrum.
Hydrus hiante gula cepit obire lacum.
Clamitat ecce lacus: «Morimur, pie Iupiter; audi,
Iupiter, exaudi! Iupiter, affer opem!
Nos sepelit venter, nostri sumus esca tyranni;
Aufer caedis opus, redde quietis opes».
Ille refert: «Emptum longa prece ferte magistrum.
Vindicet aeternus otia spreta metus».
Omne boni pretium nimio vilescit in usu,
Fitque, mali gustu, dulcius omne bonum.
Si quis habet quod habere decet, sit laetus habendo:
Alterius non sit qui suus esse potest.

 

QUALITER VOLUCRES ELEGERUNT REGEM.
Volucres celebreaverunt consilium, ut eligerent sibi regem. uDixitque na: Eligamus Columbam quae animal simplex est, quia nec picat, nec laniat, nec devorat. Fecerunt autem sic. Columba vero simpliciter inter pullos suos conversabatur. Dixerunt Volucres: Rex noster nihil valet, quia nec percutit, nec laniat. Deponamus eum et eligamus Milvum. Et factum est ita. Milvus vero, constitutus rex, uno die cum rostro suo et unguibus laniavit unum pullum et devorauit, postea alium et tertium, etc.
Sic etiam plurimi non sunt contenti benigno rege aut simplici episcopo aut innocenti abbate; sed eligunt perversum qui subditos destruit.

 

Text 7

 

De lupo et agno.
Est lupus, est agnus: sitit hic, sitit ille; fluentum
Limite non uno querit uterque siti.
In summo bibit amne lupus, bibit agnus in imo.
Hunc timor impugnat uerba mouente lupo:
«Rupisti potumque mihi riuoque decorem».
Agnus utrumque negat se ratione tuens:
«Nec tibi nec riuo nocui: nam prona supinum
Nescit iter nec adhuc unda nitore caret».
Sic iterum tonat ore lupus: «Mihi damna minaris?»
«Non minor», agnus ait. Cui lupus: «Immo facis;
Fecit idem tuus ante pater sex mensibus actis:
Cum bene patrisses, crimine patris obi».
Agnus ad haec: «Tanto non uixi tempore». Praedo
Sic tonat: «An loqueris, furcifer?» huncque uorat.
Sic nocet innocuo nocuus, causamque nocendi
Inuenit. Hi regnant qualibet urbe lupi.

 

 

Lupus et Agnus biberunt de eodem rivulo, et ait Lupus: Quare turbas aquam meam? Et ait Agnus: Non turbo, quia vos bibitis superos, et aqua fluit de vobis ad me. Et ait Lupus: Maledicte, contradicis mihi, et es ita audax? Et statim devorauit Agnum.

Ita diites pro nulla causa, qualitercumque respondeant pauperes, ipsos devorant.

Text 6

 

De rana et boue.
Aequari uult rana boui: tumet ergo. Tumenti
Natus ait: «Cessa; prae boue tota nihil».
Rana dolet meliusque tumet; premit ille tumentem:
«Vincere non poteris, uicta crepare potes».
Tertius iratam uexat tumor; illa tumoris
Copia findit eam: uiscera rupta patent.
Cum maiore minor conferri desinat et se
Consulat et uires temperet ipse suas.

 

Contra magna appetentes ex inuidia.
Rana uidit Bouem in prato incedentem. Cogitauit si posset esse ita magna (sic) ut Bos ille, et uocauit filios dicens: Ecce quanta decencia et magnificientia, si possem ad magnitudinem Bouis peruenire! Et intumuit et inflatus (sic) est quantum potuit. Et ait filiis suis: Adhuc ita magna sum ut ille Bos? Dixerunt filii: Nondum magna es ut caput Bouis. Est ita, dixit Rana; adhuc inflabor. Et in tantum intumuit quod medius (sic) crepuit.

Text 5

 

De uulpe et coruo.

Vulpe gerente famem, coruum gerit arbor et escam

Ore gerens coruus, uulpe loquente, silet.

«Corue, decore decens, cignum candore perequas;

Si cantu placeas, plus aue quaque places».

Credit auis pictaeque placent preludia linguae;

Dum canit ut placeat, caseus ore cadit.

Hoc fruitur uulpes, insurgunt taedia coruo;

Asperat in medio damna dolore pudor.

Fellitum patitur risum, quem mellit inanis

Gloria; uera parit taedia falsus honor.

 

Sicut narrat Ysopus, \"Caseus in rostro Corui pendebat ab alto\", et Vulpes, cupiens caseum comedere, dixit Coruo: Quam bene cantabat pater tuus! Vellem audire uocem tuam. Coruus aperuit os suum et cantauit, et sic caseus cecidit, et Vulpes eum comedit.

 


Text 4

 

De cane carnem ferente

 

Dum canis ore gerit carnem, caro porrigit umbram;
Vmbra coheret aquis: has canis urget aquas.
Spem carnis plus carne cupit, plus fenore signum
Fenoris; os aperit, sic caro spesque perit.
Non igitur debent pro uanis certa relinqui.
Non sua si quis auet, mox caret ipse suis.

 

Contra diligentes uana et derelinquentes uera et cetera.
Canis semel, frust(r)um carnis tenens in ore, flumen transiuit. Vmbram frusti uidens que maior frusto apparuit, frust(r)um dimisit, ut umbram caperet, et umbra tam cito euanuit. Sic frustum pro umbra perdidit.

Text 3

 

Übersetze folgendes Epigramm:

 

Dum Phaethontea formica vagatur in umbra,

  implicuit tenuem sucina gutta feram.

Sic modo, quae fuerat vita contempta manente,

  funeribus facta est nunc pretiosa suis.

 

Phaetontheus 3   zu Phaeton gehörig, des Phaethon (Schwarzpappelbaum)

sucinus 3            aus Bernstein

contempta fuerat = contempta erat

 

 

Text 2

 

Severin wird, als in Favianis eine Hungersnot ausbricht, zu Hilfe gerufen: 

 

Quo cum venisset, coepit civibus suadere dicens: "Paenitentiae fructibus poteritis a tanta famis pernicie liberari." Cum verbis suis proficerent, beatissius Severinus divina revelatione cognovit quandam viduam nomine Proculam fruges plurimas occultavisse. quam productam in medium arguit vehementer. "Cur", inquit, " te praebes ancillam cupiditatis? Non habebis, quid de male partis facias (1), nisi forte frumenta dure negata in Danuvii fluenta proiciens humanitatem piscibus exhibeas, quam hominibus denegavisti."  Quibus auditis magno mulier pavore perterrita coepit servata libenter erogare pauperibus."

 

(1) quid de male parits facias: du wirst mit deinem unrechten Besitz nichts anfangen können


HIER findest du die entsprechenden Artikel aus der Kulturkunde zu diesem Themenbereich.

 

 

Text 1

 

Aus der Passio Sancti Floriani

Ergo in illis diebus cum venisset sacrilegorum principum praeceptio apud Noricum Ripense administrante Aquilino praeside, tunc adveniens praeses in castrum Lauriacense coepit vehementer inquirere christianos. Et comprehensi sunt sanctorum numero quadraginta qui diutissime concertantes et multis suppliciis cruciati missi sunt in carcerem. Ad quorum confessionem beatus Florianus gaudens successit. Qui cum habitaret apud Cetium civitatem, audiens haec fieri apud Lauriacum dixit ad suos: Oportet me Lauriacum ambulare ad praesidem et ibidem pro Christi nomine diversa supplicia sustinere. Et valedicens suis arripuit iter.


Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender