Linguam Latinam amamus.

Freiwillige Übung, 8.5.2018

Die Königstochter soll dem Drachen geopfert werden:

Quam beatus Georgius casu inde transiens ut plorantem vidit, eam, quid haberet, interrogavit. Et illa: "Bone iuvenis, velociter equum adscende et fuge, ne mecum pariter moriaris." Cui Georgius: "Noli timere, filia, sed dic mihi, quid hic praestolaris omni plebe spectante!" Et illa: "Ut video, bone iuvenis, magnifici cordis es tu, sed mecum mori desideras! Fuge velociter." Cui Georgius: "Hinc ego non discedam, donec mihi, quid habeas, intimabis." Cum ergo totum sibi exposuisset, ait Georgius: "Filia noli timere, quia in Christi nomine te iuvabo. "Et illa: "Bone miles, sed te ipsum salvare festines, mecum non pereas. Sufficit enim, si sola peream. Nam me liberare non posses et tu mecum perires."

Dum haec loquerentur, ecce draco veniens caput de lacu levavit. Tunc puella tremefacta dixit: "Fuge, bone domine, fuge velociter." Tunc Georgius equum ascendens et cruce se muniens draconem contra se advenientem audaciter aggreditur et lanceam fortiter vibrans et se Deo commendans ipsum graviter vulneravit et ad terram deiecit dixitque puellae: "Proice zonam tuam in collum draconis nihil dubitans, filia."

Hausübung, 2.5.2018

Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur, praecepitque Salomoni filio suo, dicens:  Ego ingredior viam universae terrae: confortare (confortari  stark sein) , et esto (esto du sollst sein) vir:  et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis eius, ut custodias caeremonias eius, et praecepta eius, et iudicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi.

Hausübung, 26.4.2018

Eines Tages haben die Menschen, die eine gemeinsame Sprache haben, eine Idee:

Cum proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar et habitaverunt in eo. dixitque alter ad proximum suum: "Venite, faciamus lateres (later,-eris Ziegelstein) et coquamus eos igni! Venite, faciamus nobis civitatem et turrim cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae (facies terrae: Erdoberfläche)!

Hausübung, 25.4.2018

Hygin erzählt die Geschichte der IO:

Ex Inacho et Argia Io (nata est). Hanc Iuppiter dilectam compressit et in vaccae figuram convertit, ne Iuno eam cognosceret. Id Iuno cum rescivit, Argum, cui undique oculi refulgebant, custodem ei misit; hunc Mercurius Iovis iussu interfecit. At Iuno formidinem ei misit, ut se in mare praecipitaret, quod mare Ionium est appellatum.

Hausübung, 18.4.2018

Cum Agamemnnon et Menelaus frater fortissimos Graecos ad Troiam delendam deligerent, hos viros hoc modo adhortati esse dicuntur: "Cur domi maneamus? Troiam navigemus, ut Helenam a Paride raptam domum feramus! Omnes patriam amantes nos sequantur et fortiter pugnent!"

Hausübung, 11.4.2018

NIOBE

Amphion in coniugium Niobam, Tantali et Diones filiam, in matrimonium duxit, ex qua procreavit liberos septem totidemque filias; quem partum (partus, us  Kinderschar) Niobe Latonae anteposuit superbiusque locuta est in (=contra) Apollinem et Dianam et se (Latonam) numero filiorum Latonam superare. Ob id Apollo filios eius in silva venantes sagittis interfecit et Diana filias in regia sagittis interemit.

Hausübung, 15.3.2018

Ulixes veritus, ne omnes siti morirentur (morior,mori,mortuus sum Dep. sterben), nonnullis sociis imperavit, ut e nave egrederentur (egredior,egredi,egressus sum  Dep. weggehen) et aquam quaererent. Qui cum per multas horas non revenirent, Ulixes magna cura completus timuit, ne magno in periculo versarentur. Qui Ulixe nesciente ab incolis hospitio accepti dulci cibo vescebantur sperantes se in perpetuum hic mansuros esse.

Hausübung, 21.2.2018

Europa ab amicis petivit, ut secum in litore maris luderent. Quae taurum magna pulchritudine videntes magno in timore fuisse dicuntur. Mox autem Europa, virgo magna virtute, optavit, ut in tergo tauri sederet. Iovem puellam pulchram in tergo sedentem in Cretam insulam portavisse constat. Patria relicta Europa tristis fuisse dicitur.

Hausübung, 15.2.2018

Multi Christiani cultum deorum antiquorum repudiantes tempore imperatoris Neronis iam comprehensi et necati sunt, inter quos et Petrus in carcere inclusus esse dicitur. Amicis auxilio venientibus tamen fugere noluit. Qui postremo e carcere fugiens moenibus Romae relictis Via Appia Christum vidisse dicitur. Christo viso Romam redire constituit.

Hausübung, 31.1.2018

Troiani in litore equum a Troianis relictum vident.

Troiani victoriam celebrantes se periculo liberatos esse putaverunt.

Graeci in equo inclusi noctu exierunt et Troianos dormientes necaverunt.

 

Hausübung, 25.1.2018

Multi auctores Christiani Neronem pessimum omnium principum Romanorum fuisse dicunt. Hic imperator enim non solum magnas partes Romae incendio delevisse, sed etiam Christianos huius criminis accusavisse dicitur. Quos non solum comprehendi, sed etiam bestiis dari iussit. Sed ea res non satis erat: Nonnullos homines innocentes (innocens unschuldig) in hortis noctem quasi faces illustravisse feruntur.

Hausübung, 24.1.2018

Postquam cives Romani urbem ardentem viderunt, imperatorem incendii accusaverunt. IIs temporibus Romae pauci Christiani habitavisse dicuntur. Quos Christum colentes Nero comprehendi iussit. In hortis imperatoris homines miserrimos in crucibus fixos esse legimus. Sed Tacitus magna ira adductus tamen imperatorem auctorem incendii putavit.

Die versprochenen Lösungen zu den Übungen:

6AC_Hausübung_1_Lösung.docx
Microsoft Word Dokument 13.1 KB
6AC_Hausübung_2_Lösung.docx
Microsoft Word Dokument 13.7 KB
6AC_Hausübung_3_Lösung.docx
Microsoft Word Dokument 13.4 KB

Hausübung, 8.12.2017 - 3. Teil

Schularbeitsvorbereitung
Grammatikübungen: aktiv - passiv; PPP
6AC_Hausübung_3.docx
Microsoft Word Dokument 12.4 KB

Hausübung, 7.12.2017 - 2. Teil

Schularbeitsvorbereitung 2
Grammatikübungen und Übersetzung
6AC_Hausübung_2.docx
Microsoft Word Dokument 12.8 KB

Hausübung, 6.12.2017 - 1. Teil

Ladet euch folgendes Dokument herunter und erledigt die Aufgaben!

Schularbeitsvorbereitung 1
Grammatikübungen und Übersetzung
6AC_Hausübung_1.docx
Microsoft Word Dokument 12.4 KB

HIER kann man sein Wissen über den troianischen Krieg überprüfen:

GAME CODE
910345
Ask your students to join game with this code at https://join.quizizz.com

Hausübung, 24.11.2017

Post multos annos belli Graeci Troiam non nisi dolo expugnari posse intellexerunt. Ulixes socios auxilio magnae deae equum ligneum aedificare iussit. Ibi viros fortissimos Graecorum inclusos esse constat. Postquam Graeci equum celeriter aedificatum in litore posuerunt, navibus castra reliquerunt et se iam domos navigare simulaverunt. ((simulare = vortäuschen)

Du hast den AcI verstanden? Überprüfe dein Wissen HIER!

Hausübung, 22.11.2017

Graecos iam decem annos Troiam occupavisse Homerus narrat. Ab Ulixe dolum inventum esse legimus.

Postquam Graeci equum ligneum in litore reliquerunt, Troiani eos in patriam navigavisse putaverunt. Quos magno gaudio completos urbem reliquisse constat. Laocoon cives his verbis monuit: "Nolite donum Graecorum in urbem trahere!"

Hausübung, 17.11.2017

Postquam Hector ab Achille interfectus est, vir fortissimus omnium Graecorum corpus eius circa moenia Troiae traxit. Quod factum Priamus, rex Troianorum, vidit et ad castra Graeca adire constituit. Qui ab Achille his fere verbis filium mortuum petivit: "Da mihi corpus filii mei! Noli patrem mortui neglegere!"

Hausübung, 16.11.2017

Postquam fortissimus omnium Troianorum interfectus est, Troiae timor cladis maximus erat. Sed auxilio clarissimiarum AmazonumTroianis spes victoriae reddita est. Post cenam magnifice paratam copiae urbem reliquerunt. Quae res Graecis magno terrori fuit.

Quiz

Versuche das unter diesem LINK befindliche Rätsel zu lösen!

https://forms.office.com/Pages/ResponsePage.aspx?id=pkEXrSE-k023Se18-dFM0SbJs68KRRZHki5C3vCEMlZURENaRFdBUFk5TVlRMU1FTUJBWlJGTEJKMi4u

Hausübung, 18.10.2017

Bilde folgende Formen:

Futurum und Plusquamperfekt 1.P. Sg. und Pl. zu: venio, eo, iubeo, convoco

Übersetze:

coges, feram, comprehenderam, afficient, didicerant.

Bilde die entsprechenden Formen im Komparativ und Superlativ:

difficile, late, bene, crudeliter, atrox.

7. Hausübung, 6.10.2017

Graeci iam multos annos cum Troianis bellum gesserant, sed hostes vincere non potuerant. Decimo anno belli Achilles, qui semper fortiter pugnaverat, se proelio abstinuit. A quo Patroclus, optimus amicus eius, auxilium his fere verbis petivit: " Scio: Iratus nobiscum non pugnare vis.. Si mihi autem  arma tua dederis, cum Troianis melius pugnabo."

6. Hausübung, 4.10.2017

De discordia dearum

Multi dei deaeque ad nuptias Pelei et Thetidis venerant. Dum cenant (essen) et rident, subito Discordia, quam Iuppiter non invitaverat, a porta malum (Apfel)  medios inter deos iecit. Tres deae ab Iove iudicium petiverunt. Sed pater deorum deas ad Paridem misit. Nam secum cogitavit: "Nisi Iuno malum istum acceperit, ea res ei semper dolori erit."

5. Hausübung, 28.9.2017

De Caesare et Pompeio

Postquam Pompeius Romae maximam potestatem sibi paravit, Caesar, cui ea res magnae irae erat, e Gallia in Italiam revenit. Pompeius, qui legiones illius imperatoris maxime timuit, in Graeciam properavit. Caesar autem Pompeio prudentior erat et exercitum eius crudeli pugna vicit. Pompeius quidem fugere potuit et in Aegyptum, illam terram clarissimam ad Nilum sitam, contendit. Cui Ptolemäus, frater Cleopatrae, auxilio non venit, sed dolo interfecit. Qui secum cogitavit: "Si Pompeium interficero, caput eius Caesari mittam."

4. Hausübung, 22.9.2017

Marcus Antonius e vita iam discesserat et Octavianus exercitum eius vicerat. Qui Cleopatram, illam mulierem pulcherrimam,  in palatio suo (palatium,i Palalst) clausit et reginae dixit: "Te Romam feram et in triumpho te populo Romano monstrabo. Quae res omnibus Romanis maximo gaudio erit. Nemo tibi auxilio veniet." Postquam regina Aegypti haec verba audivit, se gladio interficere in animo habuit.

3. Hausübung, 21.9.2017

De Marco Antonio

Marcus Antonius iam Aegytum reliquerat et exercitum in Octavianum duxerat. Qui medio in proelio Cleopatram classe sua fugere vidit. Quod milites Octaviani tam fortiter pugnabant, Marcus Antionius ipse iterum in Aegyptum contendere constituit. Brevi tempore Alexandriam venit, ubi sibi gladio necavit, quod Octavianus exercitum eius vicerat.

2. Hausübung, 20.9.2017

Postquam Antonius cum exercitibus Roma in Aegyptum venit, amore Cleopatrae adductus reginae non solum magnos fines dono dedit, sed etiam fratrem eius necavit. Quae res senatoribus Romae gaudio non erat, quod milites Romani eam regionem maxima fortitudine gravibus bellis expugnaverant. Quintus a senatoribus quaesivit: "Quando Antonius reginam Aegyti Romam portabit? Nosne servi illius feminae erimus?"

Berlin, Museumsinsel: Kleopatra und Caesar
Berlin, Museumsinsel: Kleopatra und Caesar

1. Hausübung, 7.9.2017

Übersetze:

Caesar imperator clarissimus omnium Romanorum fuit. Non solum fortior, sed etiam aliis imperatoribus prudentior illius temporis fuit. Romam reliquit et paucis annis auxilio civitatum in amicitiam receptarum (receptus 3 aufgenommen) totam Galliam occupavit. Qui summa fortitudine etiam exercitum navibus in Britanniam duxit. Nemo illo nobilior erat.

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender