TEXTE zur Romreise 2020

De Sancto Sebastiano (Iacobus de Voragine: Legenda aurea)

Post hoc praefectus Diocletiano imperatori de Sebastiano suggessit. Quem ad se vocans dixit: "Ego te inter primos in palatio meo semper habui et tu contra salutem meam et deorum iniuriam hactenus latuisti." Cui Sebastianus: "Pro salute tua Christum semper colui et pro statu Romani imperii Deum, qui in caelis est, semper adoravi." Tunc Diocletianus iussit eum in medium campum ligari et a militibus sagittari, qui ita eum sagittis impleverunt, ut quasi hericius videretur, et aestimantes illum mortuum abierunt.

Qui intra paucos dies liberatus stans super gradum palatii imperatores venientes de malis, quae Christianis inferebant, dure redarguit. Dixerunt imperatores: "Istene est Sebastianus, quem diu sagittis interfici iusseramus!"

Cui Sebastianus: "Ad hoc me Dominus resuscitare dignatus est, ut conveniam vos et redarguam vos de malis, quae Christi famulis irrogatis." Tunc imperator tamdiu eum fustigari iussit, donec spiritum exhalaret. Fecitque corpus eius in cloacam proici, ne a Christianis pro martyre coleretur. Sanctus autem Sebastianus sequente nocte sanctae Luciae apparuit et corpus eius sibi revelavit et, ut iuxta vestigia apostolorum illud sepeliret, praecepit. Quod et factum est. Passus autem sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, qui coeperunt circa annos Domini CCLXXXVII.

San Sebastiano, Rom
San Sebastiano, Rom
Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender