Übersetze folgenden Text unter besonderer Beachtung der Gerundium/Gerundivkonstruktionen:
Plinius Tacito suo s.
Mihi haec epistula scribenda est, quo verius mortem avunculi mei posteris tradere possis. Cum nubes hora semptima oreretur, avunculus sibi hoc spectaculum propius videndum esse credidit. Etiam mihi occasionem nubis observandae dedit. Sed mihi nonnullae res scribendae erant. Avunculus navem aptandam curavit. Paulo post autem dixit: Mihi non solum omnes figuras illius mali dictandas esse, sed etiam multi homines servandos esse scio.
Fortsetzung:
Mox alienas virgines iam desponsatas, iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas sine more rapuit, violavit, inlusit, et cum earum parentibus, id est cum soceris suis bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit. Quid inreligiosius, quid audacius est? Iam finitimos agro pellere, civitates proximas evertere cum templis et altaribus, captos cogere,cum Romulo regibus ceteris et posteris ducibus disciplina (=Grundsatz) communis est. Ita quicquid Romani tenent, colunt, possident, audaciae praeda est.
Der Autor dieses Textes kritisiert die röm. Religion:
At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit, fundavit imperium, cum non tam virtute quam religione et pietate pollerent.
Asylo prima plebs congregata est: confluxerant perditi, facinerosi, incesti, sicarii, proditores, et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit.
Haec prima sunt auspicia religiosae civitatis!
Ein Christ verteidigt seine religiöse Überzeugung:
Putatis autem nos occultare, quod colimus, si delubra et aras non habemus? Quod simulacrum deo fingam, cum sit dei homo ipse simulacrum? Templum quod ei extruam, cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere non possit?
Viel Freude beim Üben!
1. Übersetze folgenden Text in möglichst gutes Deutsch!
(Der Philosoph Seneca gibt Ratschläge für ein – seiner Meinung nach – gelungenes Leben:)
Quid est praecipuum? Posse laeto animo adversa tolerare; quicquid acciderit, sic ferre, quasi tibi volueris accidere Quid est praecipuum? Animus contra calamitates fortis et contumax, luxuriae non aversus tantum, sed infestus, nec avidus periculi nec fugax.
Quid est praecipuum? Non admittere in animo mala consilia; |
quasi als ob
contumax, acis schonungslos
discutere vertreiben |
Der greise Cato gibt Ratschläge, wie man mit dem Alter fertig wird:
Resistendum senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem; habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis,
tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum
instilles, exstinguuntur senectute.
Die Vorteile der Freundschaft
amicitia res plurimas continet; quoquo te verteris, praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est; itaque non aqua, non igni, ut aiunt, locis pluribus utimur quam amicitia. Et secundas res splendidiores facit amicitia et adversas partiens communicansque leviores.
Cicero lässt Laelius über die Freundschaft sprechen:
"qui (wie) potest esse vita 'vitalis', quae non in amici mutua benevolentia conquiescit? Quid dulcius (est) quam habere;quocum omnia audeas sic loqui ut tecum? Qui esset tantus fructus in
prosperis rebus, nisi haberes, qui illis aeque ac tu ipse gauderet?
Unterschiedliche Prioritäten im Leben:
tria genera sunt vitae: unus uoluptati uacat, alter contemplationi, tertius actioni. Nec ille qui voluptatem probat sine contemplatione est, nec ille qui contemplationi inservit sine voluptate est, nec ille, cuius vita actionibus destinata es,t sine contemplatione est.
Seneca beschreibt, wie ein (philosophisch gebildeter) Mensch mit Schicksalsschlägen umgeht:
'Quare multa bonis uiris aduersa eueniunt?' Nihil mali bono uiro accidere potest: non miscentur contraria. Quemadmodum tot amnes, tantum deiectorum imbrium, tanta uis fontium non mutant saporem maris, ita impetus aduersarum rerum viri fortis non uertit animum: manet in statu et, quidquid euenit, in suum colorem trahit; est enim omnibus externis potentior
Cicero beschreibt die Überlegenheit der Griechen gegenüber den Römern:
Doctrina et omni litterarum genere Graecia nos superabat; in quo erat facile, vincere (nos) non repugnantes. nam cum (adversativum) apud Graecos antiquissimum genus sit poetarum, siquidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus regnante Romulo, serius poeticam nos accepimus.
Ergebnisse der 2. Schularbeit HIER
De Aenea
Aeneas nobili natus genere vitam quintum et vicesimum annum agens e patria a Graecis occupata fugere debuit. Hic vir magna virtute et summo ingenio, flavis capillis et oculis pulchris eam
calamitatem graviter ferebat, quod uxorem ex urbe currentem amitteret.Quem Didonem relinquere quam Carthagine manere maluisse legimus. Denique in Italiam venit, ubi facultate urbis condendae usus
esse dicitur.
Lösung HIER
Über den Kaiser Augustus:
Natus est Augustus M. Tullio Cicerone C. Antonio conss. XIIII. Kal. Octob., paulo ante solis exortum, regione Palati, ad Capita Bubulo, ubi nunc sacrarium habet, aliquanto post quam excessit
constitutum.
Infanti cognomen Thurino inditum est, in memoriam maiorum originis, vel quod regione Thurina recens eo nato pater Octavius adversus fugitivos rem prospere gesserat.
Cicero beschreibt das Verhaltensmuster des Verrres:
Catinam (Catania,ae Stadt am Fuß des Aetna) cum venisset, oppidum locuples, honestum, copiosum, Dionysiarchum ad se vocari iubet; ei palam imperat, ut omne argentum, quod apud quemque esset
Catinae conquirendum et ad se adferendum curaret . Phylarchum Centuripinum (Bürger von Centuripe) , primum hominem genere, virtute, pecunia, non hoc idem iuratum (unter Eid) dicere audistis,
(erg.: Verrem) sibi imperasse ut Centuripinis, in civitate totius Siciliae multo maxima et locupletissima, omne argentum conquireret et ad se comportari iuberet?
Cicero zählt vor Gericht weitere Raubgüter des Verres auf:
Quid? signum ex aede Aesculapi praeclare factum, sacrum ac religiosum, non sustulisti? quod omnes propter pulchritudinem visere, propter religionem colere solebant. Quid? ex aede Liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio palam ablatum est? Quid? ex aede Iovis religiosissimum simulacrum Iovis Imperatoris, quem Graeci Vrion nominant, pulcherrime factum nonne abstulisti? Quid? ex aede Liberae caput illud pulcherrimum, quod visere solebamus, num dubitasti tollere?
Welche Stilmittel wurden eingesetzt?
Archagathus leidet unter seinem Auftrag.
Homo nobilis, qui a suis amari et diligi vellet, ferebat graviter illam sibi ab isto provinciam (hier: Aufgabe) datam, nec quid faceret, habebat; pronuntiat, quid sibi imperatum esset; iubet omnes proferre quod haberent. Metus erat summus; ipse enim tyrannus non discedebat longius; Archagathum et argentum in lectica cubans ad mare infra oppidum exspectabat.
Übersetzung:
Weil der edle Mensch von den Seinen geliebt und anerkannt werden wollte, ertrug er jenen Auftrag, der ihm von dem da gegeben worden war, schwer und er wusste nicht, was er tun sollte. Er
verkündete,was ihm befohlen worden war; er ließ alle herbeibringen, was sie hatten. Groß war die Angst. Denn der Tyrann selbst ging nicht weiter weg. Er wartete auf Archagathus und
das Silber unterhalb der Stadt am Meer in einer Sänfte liegend.
Verres will auch die Stadt Halunt plündern
cum Haluntium venisset praetor, ipse in oppidum noluit accedere, quod erat difficili ascensu atque arduo. Archagathum Haluntinum, hominem non solum domi, sed tota Sicilia in primis nobilem, vocari iussit. Ei negotium dedit ut, quidquid Halunti esset argenti caelati, id omne statim ad mare ex oppido deportaretur. Escendit in oppidum Archagathus.
Was wird Diodorus machen?
Diodorus, homo diligens, qui sua servare vellet, ad propinquum suum scribit, ut iis, qui a Verre venissent, responderet illud argentum se paucis illis diebus misisse Lilybaeum. Ipse interea recedit; abesse a domo maluit quam illud optime factum argentum amittere
Die Reaktionen von Diodorus und Verres.
Ille (=Diodorus), qui illa non invitus haberet, respondit Lilybaei se (argentum) non habere, Melitae apud quendam propinquum suum reliquisse. Tum iste (=Verres) continuo mittit homines certos
Melitam, scribit ad quosdam Melitenses, ut ea vasa perquirant, rogat Diodorum, ut ad illum propinquum suum det litteras; nihil ei longius (esse) videbatur quam dum illud videret argentum.
Cicero vertritt als Anwalt die Interessen der Sizilianer, die Einwohner von Sizilien, das der Prätor Verres ausgeraubt hatte.
Jetzt kommt darauf zu sprechen,was Verres dem Diodorus angetan hat:
Diodorus Lilybaei multos iam annos habitat, homo et domi nobilis et apud eos, quo se contulit, propter virtutem splendidus et gratiosus. De hoc Verri dicitur habere
eum perbona toreumata, in his pocula quaedam, quae Thericlia nominantur, Mentoris manu summo artificio facta. Quod iste ubi audivit, sic cupiditate inflammatus est non solum
inspiciendi verum etiam auferend,i ut Diodorum ad se vocaret ac posceret.
se conferre sich begeben
toreumata,ae ziseliertes Silber
Plinius beschreibt die Lage in Misenum:
Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis impendi; mox balineum, cena, somnus inquietus et brevis. 3 Praecesserat per multos dies tremor terrae, minus formidolosus, quia (tremor terrae) Campaniae solitus; illa vero nocte ita invaluit, ut non moveri omnia sed verti crederentur.
vertere zerstören
Galenus über die Jahreszeiten:
Anni tempora ita differunt inter se humiditate, caliditate, frigiditate ac siccitate, ut hiems humiditate frigiditateque ceteris praestet, aestas caliditate ac siccitate, ver sit accurate in
medio utriusque constitutum. autumni vero non eadem ratio est, sed frigus mane viget, meridie magnus calor, ad vesperum calor rursus in frigus commutatur. in eo
tamen siccum humido, frigus calori dominatur.
constituo 3 anlegen
ratio , onis Zustand, Beschaffenheit
dominor 1 + Dat. herrschen über
DE SOMNO MERIDIANO Sit brevis, aut nullus, tibi somnus meridianus. Febris, pigrities, capitis dolor atque catarrhus: haec tibi proveniunt ex somno meridiano.
Sokrates spricht, bevor er den Schierlingsbecher trinkt, zu seinen Freunden:
'Magna me' inquit 'spes tenet, iudices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem. necesse est enim, (ut) sit alterum de duobus, ut aut mors sensus omnino omnes auferat aut in alium quendam locum ex his locis migretur.
bene evenire gut ausgehen
Ratschläge für an Schnupfen Erkrankte:
In gravedine autem primo die quiescere, neque edere neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare; postero die surgere, abstinere a potione, aut si res coegerit, non
ultra heminam aquae adsumere; tertio die panis cum pisciculo vel levi carne sumere; aquam bibere. ubi in balneum ventum est, multa calida aqua caput et os
fovere usque ad sudorem;
gravedo,inis (hartnäckiger) Schnupfen
hemina,ae Becher (ca. 250ml)
pisciculus,i kleiner Fisch
fovere baden
Für den Winter hat Celsus folgende Anweisungen parat:
Hieme plus edere convenit, minus sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus; semel die cibum capere, nisi si nimis venter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere. Venus tum non aeque perniciosa est.
edere esse
meracus 3 unvermischt, pur
elixus 3 gekocht
astrictus 3 dünn, schlank
exiguus 3 winzig, gering
siccus 3 trocken
aeque gleich
perniciosus 3 gefährlich, schädlich
Celsus gibt Gesundheitsratschläge für den Sommer:
Aestate et potione et cibo saepius corpus eget; ideo prandere quoque commodum est. Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat; frigida lavatio, caro assa, frigidi cibi vel (ii), qui refrigerent.
Neque aestate vero neque autumno utilis Venus est, tolerabilior tamen per autumnum: aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.
dilutus 3 verdünnt
indcendo 3 aufheizen,
assus 3 gebraten
Venus,eris (körperliche) LIebe
in totum gänzlich
Zur Auswahl:
a) Pliniius, Naturalis Hisotria: Ende der Elefantengeschichte
Solus (=Romanus) in harena congressus elephantum magno Poenorum dolore confecit. Hannibal, cum intellegeret famam eius dimicationis contemptum adlaturam elephantis, equites
misit, qui abeuntem (Romanum) interficerent.
contemptum adferre alicui den Eindruck von jem. schwächen
oder
b) Celsus, De medicina
Prodest etiam interdum balineo (erg.:uti), interdum aquis frigidis uti; modo ungui; nullum genus cibi fugere, quo populus utatur; interdum in convictu esse, interdum ab eo se retrahere; modo plus iusto, modo non amplius adsumere; bis die potius quam semel cibum capere, et semper quam plurimum, dummodo hunc concoquat.
utor 3 anwenden
iustus 3 richtig
Celsus gibt Gesundheitstipps:
Sanus homo, qui et bene valet et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet, ac medico non egere. Hunc oportet varium habere vitae genus: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro; navigare, venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere; siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
suae spontis esse Herr seiner selbst sein
obligare binden,
einschränken
siquidem weil ja
hebeto 1 schwächen
Plinius berichtet in seiner Zoologie:
Elephanti gregatim semper ingrediuntur. ducit agmen maximus natu, cogit aetate proximus. amnem transituri minimos praemittunt, ne maiorum ingressu atterente alveum crescat altitudo gurgitis.
Elephantos Italia primum vidit Pyrri regis. Clara est unius e Romanis dimicatio adversus elephantum, cum hannibal captivos nostros dimicare inter se coegisset. Namque unum, qui supererat, obiecit
elephanto, et ille dimitti pactus, si interemisset.
Celsus gibt Ratschläge für Menschen mit Magenbeschwerden:
Si quis vero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis aliove quo genere, quo superior pars movetur, exerceri; non aquam sed vinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti vino tenui et austero. Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor.
stomachus,i Magen
clarus 3 laut
pila,ae Ball
arma,orum Gerät
ieiunus 3 nüchtern
concoquo 3 verdauen
austerus 3 herb, sauer
macies,ei Magerkeit
praecordia.orum Brust
Möglichkeit, Fragen zu stellen: Do, 25.5.2014
Über Kaiser Karl den Großen:
Liberos suos ita censuit instituendos, ut tam filii quam filiae primo liberalibus studiis erudirentur. Tum filios, cum primum aetas patiebatur, more Francorum equitare, armis ac venatibus exerceri fecit, filias vero lanificio adsuescere coloque ac fuso, ne per otium torperent, operam impendere atque ad omnem honestatem erudiri iussit.
Der jüngere Plinius berichtet von den Schwierigkeiten der Ausbildung auf dem Land:
Proxime cum in patria mea fui, venit ad me salutandum municipis mei filius praetextatus. Huic ego 'Studes?' inquam. Respondit: 'Etiam (=ja).' 'Ubi?' 'Mediolani.' 'Cur non hic?' Et pater eius - erat enim una atque etiam ipse adduxerat puerum -: 'Quia nullos hic praeceptores habemus.' 'Quare nullos? Nam vehementer intererat vestra (=es liegt in eurem Interesse), qui patres estis liberos vestros hic potissimum discere. Ubi enim aut iucundius morarentur (Konj.!) quam in patria aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi? 5
Tacitus spricht in seinem "Dailogus" auch über die Ausbildung Ciceros:
Notus est vobis Ciceronis liber, qui Brutus inscribitur, in cuius extrema parte sua initia, suos gradus, suae eloquentiae velut quandam educationem refert: se apud Q. Nucium ius civile didicisse, apud Philonem Academicum, apud Diodotum Stoicum omnes philosophiae partes penitus hausisse; neque iis doctoribus contentum, quorum ei copia in urbe contigerat, Achaiam quoque et Asiam peragrasse, ut omnem omnium artium varietatem complecteretur.
Zum Gerundiv:
Ciceroni ius civile apud Q.Nucium discendum erat.
Apud Philonem et Diodotum ei omnes partes philosophiae discendae erant.
Cum copia doctorum in urbe essent, tamen ei in Achaiam et Asiam peragrandum erat.
Commenius stellt sein Schulmodell vor:
Minores pueri in publicis scholis prima elementa docentur, adulteriores vero scribendi arte, arithmetica et thematibus (Aufsätze) elaborandis prorsus imbuuntur.
In scholis vulgaribus pueri elementa fidei Christianae discunt, linguae vernaculae, arithmeticae et calligraphiae praecepta, etiam prima (=das Wichtigste) historiae universalis, et historiae naturalis atque geographiae capita.
1. Übersetze den lat. Text!
2. Liste alle Unterrichtsgegenstände jüngerer bzw. älterer Schüler auf!