Non scholae sed vitae discimus.

Hausübung, 21.3.2014

Auch der Hl. Blasius wirkt Wunder:

Sanctus Blasius numquam a praedicatione cessavit et coram hominibus mirabilia multa fecit: 

Tunc mulier quaedam filium suum morientem, in cuius gutture os piscis transversum erat, ad pedes eius attulit et, ut sanaretur, eum lacrimis postulabat. Sanctus vero Blasius super eum manus imponens oravit, ut puer ille et omnes, qui in eius nomine aliquid peterent, sanitatis beneficium obtinerent, et statim sanatus est.

Hausübung, 19.3.2014

De Floriano orante

Cum praeses Florianum sacrificare iussisset, servus Dei orare coepit: " Domine, in te speravi et te denegare non possum, sed tibi milito et tibi offero sacrificum laudis. Protegat me dextera tua, quia benedictum nomen tuum in caelo et in terra! Domine, da mihi tolerandi virtutem, suscipe me inter sanctos tuos!"

Hausübun, 14.3.2014

Die Pilger erreichen vom Bären geführt die Stadt Lauriacum:

Igitur cum servo Dei nuntiarentur, qui venerant, ait: "Sit Nomen Domini Benedictum. Ingrediantur, quibus viam, qua venirent, ursus aperuit." Quo audito illi stupore nimio mirabantur virum Dei referre id, quod in absenti provenerat.

Hausübung, 12.3.2014

Nach der Aufmunterung der im Schnee versunkenen Männer geschieht das:

Comitibus hac revelatione animatis  subito ingentis formae ursus e latere veniens viam monstraturus apparuit, qui se tempore hiemis speluncis abdere consuevit. Mox cupitum reserat iter et per ducenta ferme milia non ad sinistram devians, non ad dexteram, viam demonstravit optabilem. Itaque progrediens bestia per heremi vastitatem viros non reliquit, sed usque ad habitacula hominum perduxit.

Zusammenfassung der heutigen Stunde: Twitter: #8CDLA

Severin.pptx
Microsoft Power Point Präsentation 2.1 MB

Hausübung, 11.3.2014

Ein neuerliches Wunder geschieht: (Teil1)

Per idem tempus Maximus Noricensis media hieme ad beatum Severinum audaci temeritate venire contendit, Plurimis comitbus conductis ad summa Alpium cacumina pervenit, ubi per totam noctem nix tanta confluxit, ut eos magnae arboris protectione vallatos velut ingens fovea demersos includeret. Et cum de vita sua desperarent, vidit ductor comitum quendam in effigie viri Dei stantem ac dicentem sibi: "Nolite timere, pergite quo coepistis!"

Hausübung, 26.2.2014

De Christianis a Plinio interrogatis

Homines ad Plinium delati interrogati, num Christiani essent, se ante multos annos fuisse, sed iam desiisse dixerunt. Quos praetor et imagini imperatoris vino supplicare et deos appellare et Christo maledicere iussisse dicitur. Illos, qui re vera Christiani sint, hoc facere cogi non posse constat.

Christiani se stato die ante lucem conveniebant se constringentes, ne forta, ne latrocinia, ne adulteria committerent.

Hausübung, 25.2.2014

De Christianis

Libello sine auctore proposito Plinius nescivit, quid faceret. Homines ad se delatos Plinius interrogavit, an essent Christiani. Nonnulli negaverunt se Christianos esse. Perseverantes ad supplicium ductos esse scimus. Nam Plinius pertinaciam eorum puniri debere censuit.

NICHT VERGESSEN:

Pater noster, qui es in caelis:

sanctificetur nomen tuum.

Adveniat regnum tuum.

Fiat voluntas tua,

sicut in caelo, et in terra.

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie.

Et dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Et ne nos inducas in tentationem,

sed libera nos a malo.

Amen.

Vokabelwiederholung, Plinius - Christenbrief HIER

Hausübung, 21.1.2014

Seneca lässt einen Gott, bei dem sich der Philosoph über sein Schikcsal beklagt, sagen:

"Quia non poteram vos isto malo subducere (=entziehen) , animos vestros adversus (=gegen) omnia armavi. Contemnite paupertatem; nemo tam pauper vivit quam natus est. Contemnite dolorem; aut solvetur aut solvet. Contemnite mortem; quae vos aut finit aut transfert. Contemnite fortunam; nullum illi telum, quo feriret (=treffen) animum, dedi."

 

Hausübung, 17.1.2014

Seneca empfiehlt gute "Freunde":

Isti, qui per officia discursant, se aliosque inquietant. Hos in ueris officiis morari putamus, qui Zenonem, qui Pythagoran cotidie et Democritum ceterosque antistites bonarum artium, qui Aristotelen et Theophrastum uolent habere quam familiarissimos (familiaris = Freund). Nemo horum non uacabit, nemo uenientem ad se beatiorem, amantiorem sui non dimittet, nemo quemquam uacuis a se manibus abire patietur. (Vorsicht: doppelte Verneinung ergibt positive Verstärkung).

Hausübung, 15.1.2014

Seneca erklärt, für wen sich das Leben auszahlt:

Soli omnium otiosi sunt, qui sapientiae uacant, soli vivunt; nec enim suam tantum aetatem bene tuentur: omne aevum suo adiciunt; quicquid annorum ante illos actum est, illis adquisitum est. Nisi ingratissimi sumus, illi clarissimi sacrarum opinionum conditores nobis (=für uns)nati sunt, nobis vitam praeparaverunt.

Hausübung, 14.1.20134

Seneca beschreibt die Lebensumstände verschiedener Menschen:

Übersetze:

Quam multis divitiae graves sunt! Quam multorum eloquentia sanguinem educit! Quam multi continuis voluptatibus pallent! Quam multis nihil liberi relinquit circumfusus clientium populus!

hic advocat, hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat, nemo se sibi vindicat, alius in (=für) alium consumitur.

Hausübung, 8.1.2014

De brevitate vitae

Maiorem partem mortalium de malignitate naturae queri scimus. Qui spatia temporis nobis dati tam velociter, tam rapide decurrere dicunt. Sed vita satis longa esset, si bene collocaretur.

Hausübung, 6.1.2014

De votis inanibus hominum

Socrates nihil ultra petendum a dis inmortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia ii demum scirent quid uni cuique (=für jeden einzelnen) esset utile. nos autem plerumque id uotis expetimus quod non inpetrasse melius esset: diuitias adpetis, quae multis exitio fuerunt: honores concupiscis, qui conplures pessum dederunt: regna tecum ipsa uoluis, quorum exitus saepe  miserabiles cernuntur.

Hausübung, 17.12.2013

Übersetze folgenden Text:

Damocles odoribus, coronis, epulis conquisitis sibi fortunatus esse visus est. Postquam autem gladium super verticem suum saeta equina pendentem vidit, neque auro neque argento gaudere potuit, cum hoc modo beatus esse nollet. Videns homini semper multa pericula impendere ab Dionysio petivit, ut ei abire liceret. Damocles multis divitiis paratis tamen sibi veram felicitatem inveniendam esse cognovit

Hausübung, 13.12.2013

Übersetze folgenden Text über Damokles:

Dionysium tyrannum Syracusis fuisse legimus. Qui cum amicos ad cenam invitaret, Damocles eum beatissimum omnium hominum esse dixit. Quibus rebus auditis Dionysius ab eo quaesivit, utrum fortunam probare vellet. Non solum lectum pulcherrime ornatum, sed etiam aurum argentumque ferri iussit. Quas res omnes Damoclem delectavisse scimus.

Hausübung, 11.12.2013

Übersetze folgenden Text über den Philosphen Solon:

Solon ab Croeso rege interrogatus, quem hominem se beatiorem vidisset, Tellum nominavit. Qui liberis institutis patriae serviens fortiter pugnans vitam amiserat. Praeterea Cleobin et Bitonem, fratres singulari virtute matris, Croeso beatiores fuisse dixit. Rex pecuniarum et vestium cupidus philosophum agrestem et insanum esse putavit.

 

Hausübung, 10.12.2013

Aufgaben zum Text über den lydischen König Krösus:

Wodurch möchte Krösus dem Philosophen Solon besonders imponieren?  Was ist für ihn wichtig?

Suche alle Partizipia Praesens aus dem Textabschnitt!

Wo findest du einen NcI?

Suche die Verben, von denen eine AcI-Konstruktion abhängt!

Hausübung, 6.12.2013

Übersetze folgenden Text (Seneca über die Unerschütterlichkeit des Weisen:

Megaram Demetrius ceperat, cui cognomen Poliorcetes fuit. Ab hoc Stilbon philosophus interrogatus, num aliquid perdidisset: 'nihil,' inquit 'omnia mea mecum sunt.' Atqui  et patrimonium eius in praedam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem peruenerat. 'Quid ergo? non erit aliquis qui sapienti facere temptet iniuriam?' Temptabit (iniuriam facere), sed non peruenturam ad eum.

"Schule von Athen", Vatikan. Museum, Rom
"Schule von Athen", Vatikan. Museum, Rom

Hausübung, 5.12.2013

Übersetze folgenden Text (Cicero):

summam eruditionem Graeci sitam censebant in nervorum vocumque cantibus; igitur et Epaminondas, princeps meo iudicio Graeciae, fidibus praeclare cecinisse dicitur, Themistoclesque aliquot ante annos cum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior. ergo in Graecia musici floruerunt, discebantque id omnes.  in summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius;

Beantworte folgende Fragen:

Welches Instrument spielte Epaminondas?

Warum wurde Themistocles für ungebildet gehalten?

 

Hausübung, 3.12.2013

Übersetze:

Philosophiam cognitionem rerum humanarum divinarumque esse scimus. Graeci speciem eius tripertitam esse putaverunt. Tres partes philosphiae Physicam, Ethicam, Logicam appellaverunt. Socratem primum Ethicam ad corrigendos mores instituisse constat. Platon, discipulus eius, omnes orationes eius in libris studiose rettulit. Qui ipse Logicam subiunxisse dicitur.

Hausübung, 13.11..2013

Anlässlich des Landesfeiertages ein Text aus einer historischen Quelle:

Diebus nuptialibus Mellicii festive transactis, Leopoldus cum nova nupta ad curiam suam Citiensem laetus contendit, ubi paulo post rem miraculo parem accidisse narrat Lewpoldus Newnburgensis: Octavo post nuptias die Favonius velum abstulit de capite Agnetis. Id, quod subinde anno MCXIV pridie Kalendas Iunii Lewpoldus venatus in silva infra montem Cecium ope canum allatrantium reperit, nono abhinc anno e capite Agnetis ablatum, in omni tempestate illaesum ex samsambuco pendens: credidit, hoc signo sibi de caelo ostendi locum, quo aedificare deberet Ecclesiam, quam pridem voverat pro salute patriae et heridibus habendis.

Vokabelangaben:

Mellicium,i Melk

dies nuptialis Hochzeitstag

Citiensis,e bei Tulln (=Klosterneuburg)

curia Residenz

par,ris(+Dat.) gleich, wie

velum,i Schleier

Favonius,i lauer Westwind

Agnes,Agnetis Agnes (Gattin von Leopold)

venari jagen

ops, opis Hilfe

allatro 1 (an)bellen

Mons Cecius Kahlenberg

samsambucus,i Hollunderstrauch

heres,edis Erbe

Vokabel lernen:

Vesuvausbruch, 1. Teil
Bis zur nächsten Stunde Vokabel lernen!
Vokabe_5_11_2013.docx
Microsoft Word Dokument 14.9 KB

Hausübung, 29.10.2013

Plinius berichtet über ein exotisches Tier:

Übersetze:

Maximum animal est elephans proximumque humanis sensibus. Illis est intellectus sermonis patrii (sermo patrius = Landessprache) et imperiorum oboedientia immo vero probitas, prudentia, aequitas. Elephanti gregatim semper ingrediuntur. ducit agmen maximus natu, cogit (= abschließen) aetate proximus. amnem transituri minimos praemittunt.

Tipps für die SA

Grammatik:

Aktiv - Passiv in allen Zeiten,

Konjunktiv Praesens im Hauptsatz

Indefinitpronomen

Alle Deklinationen!

ut-Sätze,

Deponentia

Adverb

Infinitive

 

Übersetzungsübung:

Ratschläge zur gesunden Lebensführung:

At imbecillis, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, observatio maior necessaria est, ut, quod vel corporis vel loci vel studii ratio (Beschaffenheit) detrahit, cura restituat. Ex his igitur qui bene concoxit, mane tuto surget; qui parum, quiescere debet, et si mane surgendi necessitas fuit, redormire; qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere. Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex intervallo aquam frigidam bibere (debet).

 

 

Hausübung, 16.10.2013

Über einen gesunden Lebensstil:

Sanus homo, qui et bene valet et suae spontis est (suae spontis esse - Herr seiner Sinne sein), nullis obligare se legibus debet, ac neque medico neque iatroalipta egere. Hunc oportet varium habere vitae genus: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro; navigare, venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere; siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit. 

Prodest etiam interdum balineo, interdum aquis frigidis uti; modo ungui, modo id ipsum neglegere; nullum genus cibi fugere.

Hausübung, 15.10.2013

"Wann ist ein Mensch gesund?"

Cum humores inter se apta mensura  secundum naturam temperati sunt, tunc recte valemus. Cum vero aut deest quidpiam aut redundat, aut in alienum locum commigrat, aegrotamus. Satis enim est ei, qui tueri valetudinem velit ac morbos profligare, si sciat ex apta caloris,l frigoris, siccitatis et humiditatis temperie bonam valtudinem existere.

 

Hausübung, 11.10.2013

Celsus spricht über die Auswirkungen verschiedener Jahreszeiten auf die Gesundheit:

Igitur saluberrimum ver est, proxime deinde ab hoc hiems; periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae sive calidae; pessimae, quae maxime variant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam vespertinis frigus est. Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur.

Hausübung, 8.10.2013

Übersetze:

Ratschläge, für einen gesunden Lebensstil

(Erg.: Homo debet) Habitare vero aedificio lucido, perflatum aestivum, hibernum solem habente; cavere meridianum solem, matutinum et vespertinum frigus, itemque auras fluminum atque stagnorum; minimeque nubilo caelo soli aperienti se committere, ne modo frigus, modo calor moveat; quae res maxime gravidines destillationesque concitat. Magis vero gravibus locis ista servanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt.

Hausübung, 4.10.2013

Wähle einen der beiden Texte aus und übersetze:

A

Apollo, ille deus potens, apud Graecos auctor ac repertor medicinae artis fuisse dicitur. Quam artem filium eius laude et opere ampliavisse legimus. Aesculapio fulminis ictu interfecto cura medendi interdicebatur. Per multos annos nemo hominum medendorum operam dabat. In Coo insula multis annis peractis Hippocrates medicinam renovavit.

 

oder:

B

Medicina est quae corporis vel tuetur vel restaurat salutem: cuius materia versatur in morbis et vulneribus.  Ad hanc itaque pertinent non ea tantum quae ars eorum exhibet, qui proprie Medici nominantur, sed etiam cibus et potus, tegmen et tegumen. Defensio denique omnis atque munitio, qua [sanum] nostrum corpus adversus externos ictus casusque servatur.

Hausübung, 1.10.2013

Cum Iason et Medea Corinthum venissent, ab Creonte rege hospitaliter accepti sunt. Magno amore filiae regis affectus Iason Medeae se illam mulierem in matrimonium ducturum esse nuntiavit. Quae magno dolore commota consilium crudele iniit. Vestem veneno tinctam ad Glaucem misit, ut nuptam occideret. Glauce mortua furore et insania adducta non dubitavit, quin filios suos necaret. Quae se magno in periculo fore arbitrata auxilio solis accepto Athenas venire potuit.

Hausübung, 27.9.2013

Auf der Flucht vor ihrem Vater und den Kolchern fasst Medea einen grausamen Entschluss

Übersetze:

Hunc puerum (= ihr Bruder Absyrtus) Médéa interficere cónstituit eó cónsilió, ut membrís éius in mare coniectís cursum Colchórum impedíret; certó enim sciébat Aeétem, cum membra fílí vídisset, nón longius prósecútúrum esse. Neque opínió Médéam fefellit, omnia enim ita événérunt ut spéráverat. 

Aeétés animó démissó domum revertit, ut fílí corpus ad sepultúram daret.


Notiere alle Formen des Konj. Impf. und begründe seine Verwendung!

Hausübung, 18.9.2013

Wähle einen der beiden Texte (A oder B) zum Übersetzen aus:

A) Quare Iason patriam reliquerit

Aesone a regno expulso Pelias regnum obtinuerat. Quamquam rex Iasonem, filium fratris, necare vellet, tamen quidam amici Aesonis puerum e tanto periculo sibi eripiendum esse putaverunt. Qui Iasone ex urbe ad centaurum ablato regi malo puerum mortuum esse nuntiaverunt. Cui oraculum autem, quod consuluit, persuasit, ut hominem unum calceum gerentem caveret.

 

B) Quomodo Medea Iasonem adiuverit

Argonautis in fines Colchorum venientibus Iason ab rege Aeete petivit, ut sibi vellus aureum traderet. Qui ira commotus dixit se vellus traditurum esse, si vir alienus prius duo negotia suscepisset. Medea Iasone viso magno amore affecta esse dicitur. Quae virum amatum moriturum esse putavit. Summam scientiam medicinae habens herbas carpsit et expressit. Quam Iasonem unguentum ex suco herbarum facto ad corpus oblinendum dedisse legimus.

Vokabelliste_Argonautensage I.pdf
Adobe Acrobat Dokument 389.7 KB

Außerdem sind die zu lernenden Vokabel bei vokker unter dem Stichwort "Argonautensage" zu finden!

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender