Linguam Latinam colamus!

Info für mündliche Maturanten:

Bitte auf die von uns festgelegten Termine der Vorbereitungsstunden nicht vergessen!

Vorläufige Einteilung:

15.5. 1.+2. St.

17.5. 1. St., 4.-8. St.

24.5. 4.-7. St.

27.5. 3. St. und nach freier Vereinbarung.

NICHT VERGESSEN: Spezialgebietstexte kopieren!

Übungssätze V:

De Cleopatra

Cleopatra, illa potentissima femina Aegypti, non solum pulchritudine praedita, sed etiam prudentia excellens erat. Imperio terrae suae, quod Caesar ei paraverat,  non contenta etiam novis regionibus expugnandis operam dedit. Imperator Romanus eam ita amavit, ut reginam illam Romam adduceret. Senatoribus Romanis autem ea femina tantae curae erat, ut etiam Caesarem interficere studerent.

Cleopatra pulchritudinem diligentissime coluit, magnum numerum servorum adhortata magnis praemiis afficiebat. Sed non solum Caesarem et Pompeium amaverat, item Marcum Antonium, nobilis generis hominem, hospitio maximo recepit.  Quidquid vellet ab eo impetrare poterat. Etiam eum virum amatorem habuit.

Magna diligentia terram suam regebat, iterum atque iterum fratris cupiditatem regendi vidit.Multos deos, quos ab infantia cognoverat, diligentissime coluit. Quare Isi deae maximum templum fecit et picturis clarissimis ornavit. Alexandriae fundamenta bibliothecae maximae facienda curavit item illam turrim renovare iussit.

Übungssätze IV:

Hannbal erat prudentia praeditus et quidquid exsequi vellet vehementissime petivit.

Non Africa contentus in Hispaniam profectus est, ubi in Sagunto expugnando magnam operam dedit.

Illam urbem Romanam tam brevi tempore delevit, ut exercitum trans Alpes ducere constitueret.

Tot gentes se ad Hannibalem receperunt, ut Romanis invictus appareret.

Romanos plurimum aggressus magnis doloribus affecit.

In Alpibus transeundis elephantis usus erat.

Hamilcarem patrem magistrum multarum rerum militarium habuerat.

Discebat artem belli gerendi magna diligentia.

Cum Romani hunc imperatorem crudelissimum ab imperio defendere non possent, se Romam receperunt.

Übungssätze III:

De Cicerone

Cicero, ille orator nobilissimus Romanorum, magno ingenio praeditus non solum in scelatoribus accusandis, sed etiam in re publica administranda magnam operam dedit. Tanta virtute rem publicam defendit, ut mox pater patriae appellaretur. At multi viri improbi Ciceronem magnis doloribus afficiebant. Clodius Pulcher, qui saepius amicus Caesaris apparuit, acerrime imperavit, ut Cicero, qui socios Catilinae interfici iusserat, in exsilium abiret. Quo tempore die et noctu litteras ad amicos misit, ut auxilio venirent. quoad possent.

Übungssätze II:

  • Caesar commentarios de Gallia expugnanda scriptos ad senatum Romanum misit.
  • Cum morem maiorum, quo ab prima adulescentia completus erat, honestissime coleret, in novo foro Veneri genetrici, quam maxime veneratus est,  templum magnificum construxit. Quod non solum auro, sed etiam statuis pulcherrimis ornavit.
  • Et die et nocte operam dedit, ut rei publicae prodesset.
  • Tanta audacia erat, ut se ipsum dictatorem perpetuum faceret.

Übungssätze:

  • Vobis quaecumque de Caesare scire voletis dicam.
  • Caesar in imperio augendo magnam operam dedit.
  • Tanta prudentia erat, ut non solum omnes hostes Romanorum vinceret, sed etiam Rhenum transiret et Germanos aggrederetur.
  • Acerrime cum multis populis pugnavit.
  • De Gallis hominem fortissimum in bello victum Romam tulit.
  • Artem belli gerendi iam iuvenis cognovit.
  • Maiores suos verecundissime coluit.

Hausübung, 21.1.2013

Seneca: Über die Kürze des Lebens

Maior pars mortalium de naturae malignitate queritur, quod haec (spatia) tam uelociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant. Non exiguum temporis habemus, sed multum perdidimus. Satis longa uita et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur. Sed ubi per luxum ac neglegentiam diffluit, ubi nulli bonae rei impenditur, ultima demum necessitate cogente, quam ire non intelleximus transisse sentimus.

Hausübung (29.11.2012)
Q. Titurius Sabinus cum iis copiis, quas a Caesare acceperat, in fines Unellorum pervenit.  his praeerat Viridovix.  atque  paucis diebus Aulerci, Eburovices, Lexoviique senatu suo interfecto, quod auctores belli esse nolebant, portas clauserunt seseque cum Viridovice coniunxerunt.  magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore revocabat. Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris se tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio consedisset.

Übersetze: imperaverunt, constitutum est, vici, decesserat, extuleram, fecisse, aggreditur, pugnatum est.

Hausübung (28.11.2012)

Postridie Caesar, priusquam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum exercitum duxit et ad oppidum Noviodunum contendit. Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentibus expugnare non potuit. Castris munitis vineas agere quaeque (=et quae)  ad oppugnandum usui erant comparare coepit.

Hausübung (26.11.2012)

Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent misit. Renuntiatum est facilem esse. De tertia vigilia T. Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus et iis ducibus qui iter cognoverant summum iugum montis ascendere iubet; quid sui consilii sit ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem itinere quo hostes ierant ad eos contendit equitatumque omnem ante se mittit. P. Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in M. Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur.

Hausübung (21.11.2012)

Caesar beschreibt die Lage vor der Stadt Gergovia, wo auch Vercingetorix ein Lager aufgeschlagen hat:

Erat collis egregie munitus atque ex omni parte circumcisus; Is locus praesidio ab hostibus non nimis firmo tenebatur. Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.

Hausübung (8.11.2012) bis Mittwoch: Fortsetzung der letzten HÜ

 

Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat. Adventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Haeduis redditis, veteribus clientelis restitutis Sequani principatum dimiserant. In eorum locum Remi successerant: ii, qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Haeduis coniungi poterant, se Remis in clientelam dictabant. Ita fiebat, ut longe principes haberentur Haedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.

Hausübung (31.10.2012) bis Donnerstag:

Caesar erzählt über die Verhältnisse in Gallien:

Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Haedui, alterius Sequani. Hi (=Sequani) cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Haeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant.. Proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Haeduorum interfecta tantum potentia antecesserant, ut magnam partem clientium ab Haeduis ad se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent.

Freiwillige Hausübung (25.10.2012)

Cum esset Caesar in citeriore Gallia crebri ad eum rumores adferebantur omnes Belgas contra populum Romanum coniurare. His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam legatum misit. Ipse ad exercitum venit. Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis, qui finitimi Belgis erant, uti ea quae apud eos gerantur, cognoscant.

Hausübung (22.10.2012)

Caesar ad flumen exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, transiri potest. Eo cum venisset, animum advertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas. Ripa autem erat acutis sudibus praefixis munita. His rebus cognitis a captivis Caesar confestim legiones subsequi iussit. Sed ea celeritate milites ierunt, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.

Hausübung, 10.10.2012

Über Caesars ersten Krieg in Gallien:

primum bellum Gallicum ei (=Caesari) contra Heluetios fuit et Tigurinos, qui cum suas urbes numero duodecim ac uicos quadringentos combussissent, per Galliam Romanis subditam procedebant, quemadmodum olim Cimbri ac Teutones; quibus neque audacia inferiores uidebantur, itemque trecenta hominum millia erant, atque ex his centum nonaginta millia ad pugnam apti. Tigurinos Labienus Caesaris legatus apud Ararim flumen concidit.

Capitolin. Museum - Der sterbende Gallier
Capitolin. Museum - Der sterbende Gallier

Hausübung, 8.10.2012

Litaviccus fordert die Soldaten auf, nicht den Römern, sondern ihm zu folgen:

 

Litaviccus accepto exercitu cum milia passuum circiter XXX a Gergovia abesset, convocatis subito militibus lacrimans  “Quo proficiscimur”, inquit “milites? Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus interfecti sunt. Haec ab his cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt; nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis dolore prohibeor, quae gesta sunt, pronuntiare.”

Producuntur ii, quos ille edocuerat, quae dici vellet, atque eadem multitudini exponunt.

Hausübung, 3.10.2012

Die Helvetier hatten eben Caesars Friedensbedingungen abgelehnt:

 

Postero die (Helvetii) castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant quas in partes hostes iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium committunt; et pauci de nostris cadunt.

Hausübung, 4.10.2012

Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt.

Hausübung, 1.10.2012

Nach der erfolgreichen Schlacht gegen die Tiguriner setzt Caesar fort:

 

Hoc proelio facto, ut reliquas copias Helvetiorum consequi posset, pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii repentino eius adventu commoti  legatos ad eum mittunt; cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat.

17.9.2012

Grammatikübung zum Abl.abs.:

  • 1)      Markiere die Partizipialkonstruktionen!
  • 2)      Übersetze jede Partizipialkonstruktion auf 2 Arten!

 

Catoni persuasum est Carthagine stante Romam securam esse non posse.
Hannibale Carthaginem revocato P. Cornelium Scipionem Roma in terram hostium profecetum esse constat.
Cato senatoribus de tertio bello Punico agentibus Carthaginem delendam esse censuit.
Apud Livium Hannibale victo Romanos magno gaudio affectos esse scriptum legimus.
Cato senatoribus pulchritudinem fici admirantibus Romam tam prope ab hostibus abesse persuasit.
Animis patrum motis bellum Carthaginiensibus indictum esse scimus.

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender