Pro amicissimis discipulis!

Hausübung, 5.6.2013

De Hannibale

Quis imperator Romanorum Hannibale callidior erat? Is iam puer magno odio Romanorum affectus esse dicitur. Qui tanto omnes imperatores temporis antiqui fortitudine praestitit, quanto populus Romanus omnes gentes virtute antecessit.

Hausübung, 3.6.2013

De Sancto Georgio

Cum filia regis Georgio se morituram esse narraret, miles puellae dixit: "Noli timere! Cruce munitus draconem aggressurus sum. Omnes Christo fidentes a deo servari constat." Quibus verbis dictis Sanctus Georgius equum ascendit, ut civitatem isto malo liberaret. Qui hasta sua draconem in terram iecisse dicitur. Quo facto puellae praecepit, ut zonam in collum animalis iaceret.

Aus der Legende der Hl. Marina:

Marina, illa filia bona, cuius habitus ab patre ita mutata erat, ut masculus videretur, in monachum receptus est. Qui patri morienti se nemini revelaturum esse, quod mulier esset, promisit. Voluntati patris oboediens frequenter in silvam profectus est et ligna monasterio attulit. Saepe domum cuiusdam viri, a quo invitatus erat, petivit. Cuius filia mala Marinum se violasse dixit, cum a quodam milite concepisset. Pater eius abbatem rogavit, ut monachum puniret. Statim de monasterio deiectus est et ante portas monasterii miseram vitam duxit.

 

HIER findest du die Übersetzung!

Eine Geschichte über den Hl. Georg:

Georgius speluncam draconis petivit et ibi gladio stricto ferum superavisse dicitur. Postea filia regis, ab eo petivit, ut secum in civitatem veniret. Georgius manum dextram puellae tenens haec fere dixit: “Non ipse draconem superavi, sed a deis adiutus sum. Cives autem vera religione carentes, quam nondum cognoverant, rogo, ut baptizentur. Quare tecum in urbem veniam, ut de fide Christiana narrem.” Georgius filiam regi reddidit et multi cives eo die baptizati sunt.  Rex autem Georgium magnis honoribus affici iussit.

Hausübung, 22.5.2013

De milite fortissimo

Georgius, vir magni cordis, olim casu transiens puellam pulchram magno dolore affectam vidit. Qui ob filiam regis plorantem ex equo descendit et quaesivit, quid factum esset. Quem puella multis cum lacrimis oravit, ut velociter fugeret, ne interficeretur. Georgius autem, cum puellam pulcherrimam ad draconem mitti audivisset, statim se adiuturum esse his verbis pollicitus est: "Noli desperare! Cruce me muniens draconem vincam." Quem statim draconem aggressum animal ferum vulneravisse et ad terram deiecisse constat. Eo modo filia regis, quam sors inexorabilis deprehenderat,  servata est.

Hausübung, 16.5.2013

De filia regis ad draconem missa

Cum filia regis ad draconem mitteretur, ut civitatem servaret, Georgius casu transiens puellam plorantem vidit. Quare illa desperaret, interrogavit. Quae magna voce respondisse dicitur: "Utinam ne in hunc locum venisses! Mihi ad draconem eundum est, ne cives nostri afflatu draconis necentur. Fuge, ne mecum e vita abscedas!"

Hausübung, 13.5.2013

De dracone periculoso

Silenae cives magno timore draconis adducti crudele consilium inisse dicuntur. Cum flatu illius monstri ad civitatem accedentis iam plurimi homines necati essent, draconi cottidie duos oves tradiderunt. Quos ovibus deficientibus sorte unum hominem ovi coniunctum ad draconem misisse constat. Ad illam civitatem Georgium genere Cappadocum natum venisse legimus eo die, cum unica filia regis sorte deprehenderetur. Etiam regi enim filia ad monstrum mittenda erat, ut civitatem servaret.

Für die Minibooks "Hygin - Fabulae"  den entsprechenden Link bzw. den Download zur Vorlage.

 

In dieser Vorlage den Text löschen und den eigenen Text einfügen - fertig!
Minibook_Vorlage-1.docx
Microsoft Word Dokument 28.8 KB

Man kann auch unter dieser Adresse ganz einfach ein Minibook erstellen: www.minibooks.ch

Beispiel für ein Hygin-Fabulae-Minibook:

DANAE
In diesem Minibook erfährt man vieles über die Geliebte Iupiters Danae.
Minibook_Danae.pdf
Adobe Acrobat Dokument 632.3 KB
Name Mythos
Philipp A               . Oedipus                            
Melanie A. Prometheus
Barbara B. Proserpina
Julia D. Io
Jasmin G. Marsyas
Patricia G. Daphne
Felix H. Europa
Frowin H. Semele
Agnes H. Rex Midas
Lisa H. Vulcanus
Kerstin K. Iason
Isabel K. Medea
Kathi L. Medea exul
Lukas M. Alcimena
Anna-Sophie Armorum Iudicium
Katrin Equus Troianus
Lisa W. Thesei labores
Weixi Andromeda
Nina B. Antigona
Stefanie B. Castor
Tanja E. Tantalus
Sofie S. Orestes
Julia P. Pelops
Joachim S. Niobe
Marianne Z. Clytaimnestra
Elisabeth T. Danae

Hausübung,26.4.2013

De tribus deis litigantibus

Cum Iupiter Eridem ad epulum non invitaret, tamen supervenit et ab ianua malum, quem formosissima tolleret, in medium misit. Summus omnium deorum, cum iudicare non vellet, Mercurium tres deas litigantes ad Paridem ducere iussit. Cui puero nobili genere nato iudicandum fuisse legimus. Omnes tres deae potentes Paridi se optimas res daturas esse pollicitae sunt: Iuno eum per totum orbem terrarum regnaturum, MInerva eum fortissimum omnium hominum futurum, Venus eum pulcherrimam feminam mundi in matrimonium ducturum esse promisit. Quem Veneri malum dedisse constat.

Hausübung, 24.4.2013

Quomodo Diana Iphigeniam servaverit

Ulixes, vir prudentissimus omnium Graecorum, Agamemnoni persuasit, ut Dianam placaret. Quare duo viri missi sunt ad Iphigeniam adducendam, qui dicerent puellam Achilli in coniugio dari. Qua re audita mater eius magno gaudi affecta esse dicitur. Cum Iphigenia in Aulidem venisset, pater eius filiam immolaturus erat. Sed Dianam virginem pulcherrimam miseratam eam per nubes in terram Thraciam transtulisse et sacerdotem templi fecisse legimus.

Hausübung, 22.4.2013

De ira Dianae

Multis ducibus convocatis Agamemnon et Menelaos Troiam proficisci in animo habuerunt, ut Helenam a Paride raptam repeterent. Sed temptestate in Aulide retenti sunt, cum Agamemnon venans cervam Dianae sacram violavisset. Calchas, haruspex optimus, Iphigeniam patri immolandam esse respondit. Nam deam aliter non placari posse arbitratus est. Qua re audita dux Graecorum nescivit, quid faceret. Nam ad filiam interficiendam paratus non erat.

Hausübung, 19.4.2013

De Achille quaerendo

Duces Graecorum, cum Archillem, illum pulcherrimum filium Thetidis, nusquam invenire possent, Ulixes eum apud regem Lycomedem occultari audivit. Qui cum allis viris in illam insulam profectus in vestibulo regio munera feminea posuisse dicitur. Crepitu armorum facto omnes virgines magno timore affectas flevisse, Achillem solum veste muliebri dilaniata hastam et clipeum arripuisse constat. Quo facto Achilles cognitus se cum Myrmidonibus suis Troiam profecturum esse promisit. Nam omnes principes Graecorum Troiam delendam esse arbitrati sunt. Copiis coactis ad urbem hostium navigaverunt, ut iniuriam Menelao illatam ulciscerentur.

Hausübung, 17.4.2013

Quid de Achille, filio Thetidis Peleique, traditum sit (narratur)

Thetis, uxor Pelei, cum sciret filium suum, si Troiam profectus esset, periturum esse, vitam eius servare in animo habuit. Qua re cum eo ad Lycomedem regem venisse dicitur. Qui se puerum maxima pulchritudine inter virgines filias occultaturum esse pollicitus est. Cum alii duces Graecorum autem rescivissent, ubi Achilles moraretur, oratores in illam insulam miserunt, ut eum quaererent.

Hausübung, 15.4.2013

De Ulixe

Cum filii Atrei in Ithacam insulam venirent, ut cum Ulixe ad Troiam oppugnandam coniurarent, is vir magna prudentia se insanum simulans equum cum bove ad aratrum coniunxit. Palamedes autem regi Ithacae non credens Telemachum cunis sublatum aratro subiecisse dicitur. Filio viso Ulixes aliis ducibus se Troiam iturum esse promisit. Cuius auxilio equum ligneum aedificatum et Troiam deletam esse scimus.

Hausübung, 12.4.2013

De nobilissimo viro Troiano

Certe iam plurimas res de illo fortissimo viro Troianorum legistis. Cuius patrem olim Venus dea amavisse dicitur. Quo coniugio Aeneam filium peperit. Patri eius autem imperaverat, ut de hoc amore taceret. Sed vir vini plenus sodalibus suis suum amorem Veneris enuntiavit. Poetae Graeci eum fulmine Iovis ictum esse scribunt. Auctores Romani autem eum ab Aeneae filio ex urbe ardente umeris portatum esse narrant. Post nonnullos menses multa gravia passus in Sicilia insula ex vita excessit.

Hausübung, 4.4.2013

De sorte Ariadnae

Cum Thesus, filius Aegei regis Atheniensis, in Cretam insulam venisset, Ariadnam, filiam Minois regis, in litore sedentem vidit. Qui secum cogitavisse dicitur: „Nisi Athenis profectus essem, cives nostri quotannis liberos ad Minotaurum mitterent. In hanc terram veni, ut patriam hoc malo liberarem. Si haec puella me adiuvaret, Minotauro necato labyrinthum relinquere possem. Quam in coniugio mecum habiturus Athenas proficiscar.“ Ariadnam virum alienum amantem ab Daedalo auxilium petivisse constat. Vir fortis filum ab Ariadna datum revolvendo labyrinthum relinquere potuit. Filia Minois abducta nave in Naxum insulam venit. Quo loco autem sibi opprobrium futurum esse credidit, si filiam hostis in matrimonium duxisset. Qua re Ariadnam dormientem in illa insula relictam esse legimus.

Hausübung, 3.4.2013

Bedingungssätze:

Nisi Daedalus Perdicem, filium sororis, necavisset, ei in Cretam insulam fugiendum non fuisset.

NIsi Pasiphae sacra Veneris neglexisset, dea ei infandum amorem tauri non obiecisset.

Nisi Daedalus Minotauro labyrinthum aedificavisset, Minos eum non in custodiam coniecisset.

Ariadna Theseo dixit: "Nisi te amarem, te non adiuvarem."

Übung nach der Lektüre von Hygin:

Narratur quid in regno Minois acciderit:

Pasipahaen per aliquot annos sacra deae Veneris neglexisse legimus. Venus dea ob id laesa uxori Minois amorem infandum obiecisse dicitur. Magno amore tauri completa filia Solis ad Daedalum venit, ut ab eo adiuvaretur. Qui vaccam ligneam corio veri animalis inductam fecit. Coniugio facto Pasiphae Minotaurum, illud monstrum capite bubulo corpore humano peperit. Qui in labyrintho a Daedalo facto inclusus est. Qua re cognita Minos prohibuit, ne Daedalus magno amore patriae affectus Cretam relinqueret. Hac re permotus artifex per aerem in patriam venire constituisse dicitur. Filium alis accomodatis monuit, ne altius volaret neve aquae appropinquaret. Filium autem verbis patris neglectis in mare cecidisse constat.

Hausübung, 11.3.2013

Quomodo Deucalion et Pyrrha homines creaverint

Magno diluvio a Iove composito Deucalion et Pyrrha e nave a Prometheo patre misso egressi esse dicuntur. Quos vultu tristi se solos in terra esse intellexisse constat. Non sciebant, quid facerent aut quo proficiscantur. Qua de causa ab Themide dea auxilium petere in animo habebant. Ad templum magna parte deletum cucurrerunt, ut oraculum audirent. Oraculum iis membra matris iactanda esse dixit. Quibus verbis auditis primo sensum oraculi comprehendere  non potuerunt. Deinde Deucalion membra matris saxa terrae esse putavit. Saxa, quae iactare coeperunt, in imagines hominum conversa esse legimus.

Hausübung, 8.3.2013

Quomodo Iupiter homines puniverit

Verbis serveris nihil efficientibus Iupiter, summus deorum, homines humanitatem rationemque neglegentes  magnis poenis afficere constituit. Etiam a Neptuno fratre petivit, ut flumina supra ripas fundi iuberet. Brevi tempore imbres incredibiles e nubibus in terram cecidisse constat. Fluminibus aquam in campos fundentibus vastum mare terram texerat. Tectis, templis, aris deletis homines vitam servaturi summos montes petivisse dicuntur. Quibus summis in montibus sedentibus tamen e vita discedendum erat.

Hausübung, 6.3.2013

(Narratur) quomodo Troia deleta sit.

Helena rapta Graecis bellum magnum cum Troianis gerendum erat. A patria Troiam profecti hanc urbem hostium brevi tempore delere voluerunt. Sed per decem annos iis illo loco manendum erat. Multis viris fortissimis necatis Ulixi dolus adhibendus erat: Graecis ingentem equum ligneum aedificandum fuisse constat. Qui Troianis magno gaudio completis in urbem trahendus erat. Laocoon autem cives monuit, ne equo crederent. Sed frustra. Gaudium Troianorum tantum erat, ut sacerdotem hortantem non audirent.

Qua re audita scimus: Hostibus et dona ferentibus credendum non est.

Hausübung, 4.3.2013

Minotauro necato Theseum Ariadnam in matrimonium ducturus navem ascendisse scimus. Cum Minos Ariadnam domum reliquisse intellegeret, nescivit, ubi filia esset. A servis rogavit, utrum puellam pulchram vidissent necne. Qui se nullam rem sensisse dixerunt. Denique nuntii ad regem venerunt, ut Theseum Minotaurum interfecisse referrent. Qua re audita Minos scivit, quis filiam rapuisset. Sed speravit filiam quodam die in patriam reventuram esse. Poetae Graecorum scripserunt, cur Theseus Ariadnam in Naxo insula reliquisset. Sed nescio, vobisne haec fabula nota sit. Qua de causa vobis narraturus sum, quomodo Ariadna servata sit.

Hausübung, 25.2.2013

Latona dea, cum duos liberos peperisset (pario M gebären), in Lyciam profecta est. Sol tanta vi ardebat, ut dea longo itinere fessa sitim ferre non posset. Liberis flentibus mater subito stagnum (Teich) vidisse dicitur. Cum ad hoc stagnum veniret, ibi viros rusticos (rusticus 3 bäuerlich) calamos (calamus Schilf) colligentes conspexit. A quibus petivit, ut sibi aquam bibere liceret. Cum viri improbi (böse) feminam a stagno prohiberent et aquam pedibus perturbarent (aufwühlen),  Latona magna ira completa rusticos his verbis hortata est: "Ad hoc stagnum veni aquam quaesura. A vobis petivi, ut mihi aquam daretis. Homines talem iniuriam ne faciant! Quomodo vos puniam?  Deos rogabo, ut ranae hoc in stagno vivatis. Spero vos has poenas soluturos esse." Quibus verbis dictis rustici in ranas conversi sunt.

Hausübung, 22.2.2013

De Tantalo

Cum Tantalus non solum rex Lydiae, sed etiam filius Iovis esset, cenis deorum interfuit. Sed omnes res apud deos auditas hominibus narravisse dicitur. Is vir tanta audacia fuit, ut sapientiam superorum probaret  (=prüfen). Deis membra filii necati apponere ausus est. Qua re cognita summus deus magna voce clamavit: "In hanc domum venimus, ut cenam bonam haberemus. Sed ab illo homine deceptus (decipere = täuschen) hoc consilium capio: Puer miser in vitam redeat! Pater scleratus gravi poena afficiatur! Puniamus Tantalum in Tartaro!" Dictum factum.

Vir malus sub arbore media in aqua stans tamen bibere non potest, cum aqua semper recedat. Cum manus tendit fructus comprehensurus, rami (ramus,i Zweig) in altum tolluntur.

Hausübung, 18.2.2013

De bello Troiano II

Laocoon equo ligneo viso ex urbe ad litus currens magna voce Troianos his verbis hortatus esse dicitur: "Quid dicam?  Olim Graeci Helena a Paride rapta in patriam nostram venerunt, ut nos omnes interficerent. Fortitudo eorum tanta erat, ut per decem annos eos vincere non possemus. Quos multis viris necatis nunc dolo Troiam intrare in animo habere constat. Ulixes, qui aliis ducibus Graecorum prudentior erat, sociis imperavit, ut hunc equum aedificarent. Troiani Graecos hostes esse semper putent! Peto a vobis, ne huic dono hostium credatis." Troianos autem verbis Laocoontis auditis tamen magno studio equum in urbem traxisse scimus. E mari autem duo serpentes a Neptuo missi Laooconti appropinquaverunt, ut hunc virum necarent.

Vatikan. Museum: Laokoon
Vatikan. Museum: Laokoon

Hausübung, 15.2.2013

Vorsicht: Konjunktiv in Haupt- und Nebensätzen!

De bello Troiano

Helena rapta Graeci Troiam profecti sunt, ut urbem hostium delerent. Quos decem annos ibi magnis viribus pugnavisse constat. Nemo eorum Ulixe prudentior fuisse dicitur. Qui decimo anno belli milites his verbis hortatus esse dicitur: "Vehementissime pugnantes tamen urbem intrare non potuimus. Iam multos viros fortes interfectos esse scitis. Quid faciamus? Domumne proficiscamur? Num terram hostium relinquamus? Nos hostes non nisi dolo victuros esse puto. Equum ligneum aedificemus et in illo fortes viros includamus! Castra relinquamus, ut Troiani nos iam abisse arbitrentur! Urbem suam relinquent, ut hoc monstrum videant. Equo in oppidum tracto victoriam celebrantes poenas solvant!"

Hausübung, 13.2.2013

Vorsicht Konjunktiv!

De Diana dea irata

Diana dea in fonte ludens Actaeonem iuvenem vidit. Qua re irata haec verba fecisse dicitur: "Quid faciam? Hic vir numquam domum veniat! Aures eius mutentur! In capite cornua crescant! Cervus hac in silva vivat! Amici eum neglegant!" Quibus verbis factis Actaeon in cervum mutatus profectus est amicos visurus. Qui otio fruentes dixerunt: "Ubi Actaeon est? Ubi eum quaeramus? Quem sequamur?" Qui cervum videntes ducem suum non cognovisse dicuntur.

Hausübung, 11.2.2013 bis MITTWOCH

Vorsicht Konjunktiv!

Actaeonem in silvis per multas horas venatum esse legimus. Meridie socios monuit: "Quiescamus et in umbra arborum otio fruamur!"  Quibus verbis dictis autem amicos reliquisse et ad fontem media in silva venisse dicitur. Eodem loco Diana cum puellis saepe veste deposita lavabatur. Iuvene viso dea haec vocavit: "Nemo se Dianam nudam vidisse narret! Itaque hic vir poenas solvat! Qui facie humana deposita cervus hac in silva vivat! Re facta hunc locum relinquamus!"

 

Bilde den Konjunktiv Praesens zu:

arbitramur, est, sequuntur, possident, servimus, patitur.

Konjunktiv Praesens im Hauptsatz

1. Hortativus (Konj. der Aufforderung an die 1. P. Pl.) dt: "lassset uns" oder "Inf. wir!" "Oremus" = Lasset uns beten! Beten wir!
2. Iussivus (Gebot an die 3. P. Sg./Pl.) dt: "soll/en" Amicus fidus sit! Ein Freund soll treu sein! Amici fidi sint! Freunde sollen treu sein!

3. Dubitativus (Zweifelnde Sollfrage an die 1. P. Sg/Pl) dt: soll/en Quid faciam? Was soll ich tun? Quos libros legamus? Welche Bücher solen wir lesen?
Diana und Aktaeon
Diese Verwandlungsgeschichte wird vom Dichter OVID erzählt.
Grammatik: Partizipium Futurum.
Übersetzungsübung I_Aktaeon.docx
Microsoft Word Dokument 551.2 KB
Quizr Rätsel

Hausübung 16.1.2013

Tacitus imperatorem Neronem auctorem maximi incendii Romae fuisse scribit. Magnis partibus urbis igne deletis etiam multi homines necati esse dicuntur. Ab multis Romanis illius criminis accusatus Nero Christianos gravibus poenis affecit. Petrus ab amicis e carcere liberatus urbem relinquere et in patriam redire constituit. Qui Roma relicta se in via Appia Christum vidisse putavit. A domino monitus Romam revenit. Multis Christianis iam necatis etiam Petrus in cruce fixus vitam amisit.

Hausübung, 6.1.2013

De bello Troiano

Ulixem summo in periculo multis viris fortibus iam necatis consilium sapiens cepisse scimus. Nam Graeci se numquam Troiam intrare posse putaverunt. Ulixes milites equum ligneum facere iussit.

In illo equo optimos viros includi voluit. Equo in litore relicto Graeci denique se domos navigavisse simulaverunt. Troiani autem litore vacuo viso hostes patriam reliquisse crediderunt. Quos Homerus magno cum gaudio ad litus properavisse et equum in urbem traxisse scribit.

Hausübung, 19.12.2012:

Apud auctores Romanos diu inter copias Constantini et Maxentii bellum civile gestum esse legimus. Maxentius credens sibi mortem extra urbem imminere Roma exire noluit. Iam multos dies copiae utriusque imperatoris pugnavisse dicuntur. Multis militibus necatis tamen uterque pugnare non desiit. Constantino quadam nocte Christus apparuisse videtur. Quo viso imperator postero die exercitum contra Maxentium duxit.

Hausübung (6.12.2012)

De Marco Aurelio

Marcomannis et Quadis provinciam Romanam vastantibus Marcus Aurelius imperium servare in animo habuit. Quibus nonnullis pugnis superatis milites in regionem trans Danuvium duxit. Mulits proeliis feliciter gestis autem fortuna imperatorem destituit. Quadi se celerrime defendentes exercitum Romanum incluserunt. Copiis Romanis ab hostibus circumventis imperator hoc consilium cepisse dicitur. Illos, quos Christianos esse audiverat, ad se vocat et ad deum Christianum orare iussit. Christianis orantibus subito pluere coepit. Romanis aquam galeis bibentibus multos Quados fulminibus necatos esse constat. Quadis proximo proelio victis Marcus Aurelius Romam rediit.

Übersetze auf 2 verschiedene Arten:

Romanis fortiter pugnantibus, aqua deficiente, Christianis ad Deum orantibus, Troia capta, filiis Sabinorum raptis, urbe aedificata, Petro fugiente, Christo viso.

Hausübung (5.12.2012)

Übersetze folgende Einzelsätze auf jeweils 3 Arten:

Theseus Ariadnam amans tamen puellam in Naxo insula reliquisse dicitur.

Romanos ab imperatore Carthaginiensium superatos de salute desperavisse constat.

Troiani Cassandram magna voce clamantem non audivisse videntur.

Bilde die Partizipia Praesentis et Perfecti (n. Sg.) zu:

facere, inspicere, vertere, relinquere, ponere, solvere, stare, movere, iubere, adiuvare.

Hausübung (3.12.2012)

De optimo imperatore Romanorum

Lucianus, auctor Graecus, P. Cornelium Scipionem, virum summo honore, post Alexandrum Magnum optimum imperatorem omnium temporum appellavit. Qui se cum Iove ipso de salute Romanorum consuluisse dixit. Hic vir cottidie in templum Iovis iens a summo deo iussa accepisse dicitur. Romani hanc rem veram esse putantes primo eum virum consulem, deinde ducem belli fecerunt. Quem cum militibus navibus in Africam traductis non solum copias Hannibalis celeriter vicisse, sed etiam Carthaginem, potentissimam urbem hostium, delevisse constat.

Ergänze die Endungen der Partizipien und übersetze:

hostes fortiter pugnan....., puellam magna voce claman....., Carthginiensibus vic....., Romanorum graviter laes....., Romani terram hostium vastan...... .

Hausübung (29.11.2012)

De Marco Aurelio

Postquam Marcomanni Danuvium transeuntes fines Romanorum vastaverunt, imperator Marcus Aurelius eam nationem feram non solum ex imperio expellere, sed etiam in terra eius superare in animo habuit. Cum militibus in fines trans Danuvium traductis multa bella feliciter gessit. Sed fortuna exercitum Romanum sole et labore fessum reliquit. Magna fortitudine pugnantes tamen hostes vincere non potuerunt. Imperator de salute desperans Christianos ad se vocavisse dicitur. Quos ad deum Christianum orare iussit. Paulo post Romanos Marcomannos vicisse constat.

Bilde folgende Formen:

3. P. Sg. Plusquamperfekt aktiv und passiv zu:trahere, tangere, movere, mittere, defendere.

Verneine: "Deos nostros neglegite!"

Hausübung (28.11.2012)

De Petro et Paulo

Post mortem Christi Petrus et Paulus doctrinam (=Lehre) Christianam per totum imperium Romanum portare constituerant. Quod multi Christiani cultum deorum antiquorum repudiaverunt,  duo apostoli Romam venisse dicuntur. Qui a custodibus imperatoris comprehensi sunt. Amici Petrum e carcere liberare in animo habuerunt. Tamen non paruit. Tandem precibus eorum commotus fugae se mandavit, ubi  Christum vidisse dicitur. A Christo adductus Romam rediit. Milites eum cum amicis missam (Messe) celebrantem (feiernd) comprehendisse legimus. Qui hoc dixisse dicitur : « Hoc mortis genere me dignum esse non puto. »  Iam in cruce fixus homines monuit : « Credite in Christum ! Nolite flere ! »

Pensum pro discipulis carissimis magno labore mathematicae affectis:

 

De prudentissimo viro Graecorum

Postquam urbs hostium multos annos occupata denique dolo illius viri crudelissime deleta est, omnes Graeci domos redire voluerunt. Ulixem et socios in insulam Cyclopis venisse constat. Quos etiam in speluncam Polyphemi intravisse et summo in periculo fuisse apud Homerum legimus. Ulixes autem, qui olim socios equum Troianum aedificare iusserat, etiam nunc consilium optimum cepit: Unum oculum Cyclopis vini dulcis pleni magno trunco celeriter exussit, dum illud monstrum dormit. Qui maximo dolore affectus statim speluncam saxo clausam reliquisse et amicos suos ad se vocavisse dicitur. “Nolite Graecis credere! Speluncam meam intraverunt, caseum a me factum rapuerunt, me vino dulci vicerunt.” Cyclopes amicum interrogaverunt: “A quo hoc magno dolore affectus es?”

Quod Neminem auctorem doloris appellavit, Poyphemum insanum (=wahnsinnig) esse putaverunt. Ita Poyphemus ab amicis quoque relictus vitam miseram egisse dicitur.


Lösung ab Samstag Abend HIER.

In der Kirche "Quo vadis, Domine", Rom
In der Kirche "Quo vadis, Domine", Rom

Hausübung (19.11.2012)

Übungssätze zu AcI, NcI, Passsiv und Part. coniunctum:

  1. A Nerone, illo crudeli imperatore Romano, multos Christianos necatos esse audimus.
  2. Alta moenia Troiae a Graecis per multos annos oppugnabantur.l
  3. Quod Petrus amicos Romae doctrinam Christianam docuerat, milites eum in carcerem inclusisse legimus.
  4. Petrus, qui fide Christi commotus Romam revenerat, in circo Neronis e vita excesisse dicitur.
  5. Neronem auctorem incendii fuisse constat.
  6. Postquam Ulixes victoria sublatus Troiam reliquit, multos annos per omnia maria erravisse dicitur.
  7. Postquam Europa a Iove amata in Cretam insulam venit, deus eam reliquisse dicitur.
  8. Polyphemum ab Ulixe oculo privatum amicos vocavisse apud Homerum, clarissimum poetam Graecorum, legmius.
  9. Illae fabulae clarissimi poetae etiam nunc a multis hominibus narrantur.
  10. Speluncam a Polyphemo clausam esse constat.

Hausübung (14.11.2012)

De tempore periculoso

Apud Tacitum, clarissimum auctorem Romanum, magnam partem Romae incendio deletam esse legimus. Non solum aedificia pulcherrima et maxima templa deorum vastabantur, sed etiam clarae familiae flammis necabantur. Quod Nero excidium urbis cecinerat, nonnullos homines eum illius criminis accusavisse scimus. Imperator crudelis timore malae famae commotus Christianos, qui Romanis magno odio fuerunt, gravibus poenis affici iussit. Inter quos etiam Petrum fuisse constat. Qui, postquam e carcere liberatus urbem reliquit, Christum vidisse dicitur. Eo loco ecclesia pedibus Domini ornata nunc quoque a multis Christianis visitatur.

periculosus 3       gefährlich

ecclesia,ae           Kirche

pes,dis                  Fuß, Fußabdruck

Kaiser Konstantin - Kapitolin. Museum Rom
Kaiser Konstantin - Kapitolin. Museum Rom

Pensum novum pro discipulis bonis (12.10.2012)

De Nerone

Nero crudelissimus imperator Romanorum fuisse dicitur. Qui princeps se ceteros cantatores arte superare putavit. A matre ad imperium coactus primo gloriam artis suae quaesivit. Tum autem illum virum novam urbem condere et nomine suo appellare voluisse constat. Multas partes urbis antiquae igne deletas esse apud quosdam auctores Romanos legimus.

Statue des Heiligen Paulus; Rom - San Paolo fuori le Mura
Statue des Heiligen Paulus; Rom - San Paolo fuori le Mura

Pensum pulchrum pro discipulis optimis (8.11.2012)

Fortsetzung:

Etiam multi Graeci iam atrociter necati sunt. Si equum ligneum aedificaverimus, Troia facile delebitur.”

Graecis, qui iam de victoria desperaverant, hoc consilium facillimum valde placuisse legimus. Qui equum ligneum celeriter aedificatum et viris fortissimis completum in litore reliquerunt. Hostes Troianorum ipsi in insulam Tenedum velocissime navigaverunt. Troiani castra ,quae Graeci reliquerant, viderunt et felices urbem reliquentes in litus cucurrerunt. Qui equum ingentem in arcem trahere voluerunt. Laeti portas urbis aperuerunt et fatale donum in arcem traxisse dicunturl. Verba Cassandrae Laocoontisque non audita esse constat.

Pensum novissimum pro discipulis impigris (31.10.2012)

De atroci bello Graecorum

Graeci iam diu fortissime alta moenia oppugnabant.

Quamquam plurimos hostes iam crudeliter necaverant, tamen urbem intrare non potuerunt. Quos iterum et iterum vehementer pugnavisse constat. Itaque Ulixem, prudentissimum omnium Graecorum, iratum hanc orationem habuisse legimus:

“Iam diu ab patria abesse debemus. Nam Paris, filius Primami regis, uxorem Menelai Sparta Troiam crudelissime abduxit. Postquam Agamemnon, frater eius, a me auxilium petivit, omnes principes Graecorum quoque celeriter convocati sunt. Cum Achille, Nestore, Patroclo Troiam navigavimus. Nam urbem hostium incendere et Helenam domum reportare nobis in animo erat. Nunc autem nos iam saepe cum Troianis proelia gravissima commisisse scitis. Nemo Achille fortius pugnavit.

(Fortsetzung folgt)

Pensum novum pro discipulis carissimis! (25.10.2012)

De Polyphemo

Graeci, qui in speluncam intraverant et cibum quaesiverant, a domino illius domus inclusi sunt. Ulixes se et socios suos non nisi auxilio Polyphemi sepluncam relinquere posse intellexit. Quem Cyclopi vinum optimum dedisse constat. Sed etiam dolus paratus est: Truncus in igne positus est, quo Ulixes oculum eius exussit. Iterum et iterum a Polyphemo laeso alii Cyclopes vocabantur. Neminem se dolore affecisse confirmavit. Itaque Cyclopes eum insanum esse putaverunt.

Helden/Götter im troianischen Krieg
Helden/Götter im troianischen Krieg

Hausübung (22.10.2012)

De dolo Ulixis

Ulixem prudentissimum omnium Graecorum fuisse legimus. Postquam Troia decem annos frustra occupata est, Graeci iam in patriam redire in animo habuerunt. Quos Ulixem his verbis monuisse scimus: "Nolite urbem hostium relinquere! Non nisi dolo alta moenia Troiae expugnare poterimus. Auxilio deorum equus ligneus aedificabitur. Alii sein patriam navigare simulabunt, alii, fortissimi omnium, in illo equo manebunt. Si equus ligneus a Troianis videbitur, hostes magno gaudio affecti portas urbis aperient. Noctu alii Troiam revenient, alii equum relinquent. Eo modo Troiani a nobis superabuntur et domus eorum delebuntur." Graecos his verbis monitos Ulixi paruisse constat.

Hausübung (18.10.2012)

De Cassandra

Cassandra, Priami et Hecubae filia, in templo Apollinis dormivisse legimus. Deus magnus, qui puellam vidit, magno amore puellae affectus ei donum dare in animo habuit. Quamquam Cassandra subito omnes res futuras videre potuit, tamen Apollinem non amavit. Quare Apollo ab ea neglectus pulchram puellam punire voluit. Poenas deorum crudelissimas esse scimus. Postquam equus Troianus in urbem ductus est, Cassandra se Troiam deletam videre dixit. Cives Troiae autem verbis eius non credidisse constat.

Laocoon, Vatikan. Museum
Laocoon, Vatikan. Museum

Hausübung (17.10.2012)

De bello Troiano

Apud Homerum Graecos iam decem annos Troiam occupavisse legimus.

Postquam se domos navigare simulaverunt, Troiani  equum ligneum in litore relictum invenerunt. Cassandra, filia Priami, omnes cives hoc modo monuit: "Nolite portas urbis aperire! Nolite Graecis et donis eorum credere!" Sed verba eius ab omnibus neglecta sunt. Troiani Graecos terram suam reliquisse putaverunt. Qui hostes in insula occasionem bonam exspectare nesciverunt. Postquam Troiani equum in urbem traxerunt, Graeci Troiam revenerunt.

Quos auxilio Sinonis in urbem venisse et magnam partem Troianorum interfecisse constat.

Hausübung, 11.10.2012

De viro miserrimo Troianorum

Postquam Troia iam decem annos occupata est, magna pars Graecorum iam de victoria dubitavit. Auxilio Minervae Ulixes milites suos equum ligneum aedificare iussit. Quem in litore relictum Troiani magno gaudio affecti in urbem traxerunt. Laocoon autem, vir prudentissimus Troianorum, viros hoc modo mounuit: "Cari amici, nolite Graecis credere. Non nisi dolo iste populus alienus hostes suos vicit. Nolite equum portas urbis aperire! Si hostes revenient, nos omnes necabunt. Patriam nostram diu vehementer defensam servate!" Postquam haec verba audita sunt, duo serpentes venerunt et Laocontem et filios eius necaverunt.

Lehrreiche Hausübung (8.10.2012)

De dolore Achillis

Postquam Briseis, puella pulcherrima, Achilli rapta est, vir  magna iniuria laesus proelio Troianorum se abstinuit. Postremo Patroclus, qui armis amici indutus in proelium contenderat, ab hostibus crudeliter necatus est. Quo nuntio adductus Achilles in proelium redire et magnum numerum Troianorum interficere constituit. Postquam Hector, filius Priami, occisus est, cadaver eius iterum atque iterum per pulverem traxit. Precibus patris eius motus Achilles ei filium mortuum dedit. Brevi tempore post Achilles, fortissimus omnium Graecorum, ab Paride interfectus est.

Einfache Hausübung (4.10.2012)

De bello maximo Graecorum

Certe iam de bello Graecorum cum Troianis gesto audivistis. Postquam Helena rapta est, Agamemnon cum omnibus prinicipibus Graecis urbem hostium delere in animo habuit. Omnes principes ab eo ad consilium vocati sunt. Quos his verbis monuit: "Nonne magnam iniuriam nobis a Troianis illatam videtis? Menelao, carissimo fratri meo, uxor sua abducta est. Paris Helenam numquam reportabit. Si Troiam celeriter deleverimus, nullus hostis nobiscum bellum gerere audebit.” Apud Homerum legimus: Troia decimo anno belli deleta est.

Pünktliche Hausübung (1.10.2012)

De Agamemnone

Postquam Helena a Paride Sparta Troiam aducta est, Menelaos ab Agamamenone fratre auxilium petivit. Nam adulescens Troianus olim Spartae hospitio acceptus erat. Omnes duces Graeciae ab fratribus ad bellum invitati sunt. Thetis autem, mater Achillis, filium Troiam ire in animo non habuit. Qui ab ea apud Lycomedem regem inclusus est. Tamen ab Agmemnone inventus (invenire - finden) est.

Hausübung (27.9.2012) für die geduldige 6BD:

De Achille

Cui ille fortissimus omnium Graecorum non notus est? Filius Thetidis et Pelei e patria Troiam navigare debuit. Iam multos annos alta moenia urbis fortissime oppugnabat et cum sociis hostium acrius quam alii Graeci pugnabat. Ab rege Brise filiam in servitutem suam abduxerat. Quam Agamemnon ei abstulit. Itaque Achilles se proeliis abstinuit. Postquam Troiani Graecos pugna terribili vicerunt, Patroclus, amicus Achillis ab eo arma petivit. Quem, dum acriter pugnat, Hector occidit.

Hausübung (26.9.2012) für die hyperaktive 6BD:

De imperatore clarissimo Romanorum

Iulius Caesar non solum fortius, sed etiam prudentius quam multi alii imperatores bellum gessit. Postquam consul Romae magna auctoritate regnavit, cum exercitu in Galliam celeriter venit. Nam imperium Romanorum ab omnibus hostibus fortissime defendere ei in animo erat. Cum multis civitatibus Gallorum iis annis acerrime pugnavit et plurimos facile vincere potuit. At Vercingetorix, vir magna virtute, populum suum iterum atque iterum his verbis vehementer ad bellum incitavit: „Celerrime arma capite, nisi sub crudelissimo imperio Romanorum bene vivere poteritis. Nam melius erit in patria e vita cedere quam servitutem hostium ferre!“

HÜ (24.9.2012) für die gestresste 6BD:

Übersetze folgende Verbalformen:

navigaveramus

delegebat

mandabunt

es

invitaverint

duxistis

mittemus

regnabo

dederam

credet

intellegitis

monebitis

veniebas

HÜ (19.9.2012) für die originelle 6BD: (Übersetzung)

De amore Paridis

Postquam Paris Veneri malum dedit, pater, rex Troianorum, eum in Graeciam misit. Ibi Menelaos, qui Helenam pulchram in matrimonium duxerat, regnavit. Qui Paridem maxima hospitalitate (Gastfreundschaft) accepit. Nonnullis diebus post, quod in Cretam insulam navigare decreverat, uxorem carissimam Paridi mandavit. Qui postquam Menelaos Spartam reliquit, magno amore adductus Helenam his verbis monuit: “Pulcherrima mulier, eam occasionem fortunae non praetermittemus. Per mare in patriam meam navigabimus et tertio die in regnum patris adveniemus. Si mecum Troiam veneris, mecum vitam iucundissimam ages.  Amor nos semper iunget.“

HÜ (17.9.2012) für die heimgekehrte 6BD:

Beachtet die neue Zeit und übersetzt:

Peleus Thetidi dixit: „Mox te in matrimonium ducam. Omnes deos praeter Erin ad nuptias invitabimus. Certe summi dei venient.“

 

Iuno Paridi dixit: „Tibi maximum praemium dabo. Te dominum orbis terrarum faciam. Non solum divitissimus omnium regum eris, sed etiam fortissimos populos vinces.“

 

Haruspex Caesarem monuit: „Mox in senatum venies. Senatores in curia te circumvenient. Te defendere studebis. Sed frustra. Omnes senatores te pugionibus confodent. Inter senatores Brutum quoque conspicies. Multis vulneribus affectus e vita discedes.“

HÜ (6.9.2012) für die ambitionierte 6BD:

Quid iam de morte imperatoris clarissimi Romanorum iam audivistis?

Postquam Caesar totam Galliam expugnavit et in Britanniam quoque exercitum suum traduxit, cum militibus fortissimis Romam revenire non potuit. Nam potestas Pompei maior erat. Qui illo tempore totum imperium Romanum regere studuit. Quocum Caesar tres annos acerrimis pugnis de principatu (Vorherrschaft) certavit. Eo tempore potestas rei publicae Romanae summo in periculo fuit. Quae res Romanis per longum tempus in memoria erat. Postquam Caesar Pompeium vicit et Romae more regum regnavit, multi senatores dictatorem interficere in animo habuerunt.

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender