Lingua Latina pulchra est.

Pro maturandis

Eine wundersame Geschichte aus den Gesta Romanorum:

Cesar regnavit, in cujus regno erat quidam miles generosus ac fortis, qui semel per quoddam forestum equitabat, et bufonem cum serpente vidit pugnare; sed bufo prevaluit et serpentem devicit. Hoc viso serpentem juvit, bufonem graviter vulneravit, evasit et fugam accepit, tamen per bufonem vulneratus graviter erat miles. Et videns miles de equo descendit, venenum bufonis in vulnere ejus remansit. Miles domum perrexit et longo tempore in infirmitate vulneris remansit, testamentum suum condidit et ad mortem se paravit.

Cum vero semel juxta ignem jacuisset, quasi de vita sua desperatus, serpens, quem a morte salvavit, intravit. Servi videntes serpentem dixerunt: «Domine, quidam serpens intravit.» Miles cum illum respexit, agnovit eum, quod serpens ille erat, pro cujus defensione vulnera et omnia mala suscepit. Miles ait: «Nolite eum impedire. Credo, quod nullum malum michi faciat.» Serpens vero coram omnibus ad eum accessit et venenum vulneris cum lingua suxit,

Hausübung, 25.4.2016  Pro maturandis

Aus den Gesta Romanorum

De amicitiae verae probatione 

Quidam rex habuit tantum unicum filium, quem multum dilexit; qui filius a patre licentiam accepit, ut mundum visitaret et amicos sibi acquirerert. Qui per septem annos vagabat in mundo et post haec ad patrem rediit. Pater gaudenter eum recepit et ab eo quaesivit, quot amicos acquisivisset. At filius: "Tres; primum amicum plus quam me ipsum diligo, secundum tantum sicut me ipsum, et tertium parum aut nihil."

Hausübung, 6.4.2016

De Solone

Solon interrogatus a Croeso rege, quis ei felix esse videretur, ait: „Tellus Atheniensis et hii, quorum fama latet.“ Ornans vero se Croesus omnimodo regisque fastu sedens in solio interrogavit eum, si quid miri melioris vidisset. Respondit: „Gallos, phasanos et pavones, naturali enim flore decorati sunt et millesies (= 1000 mal) meliori.“

 

Hausübung, 4.4.2016

De Biante philosopho

 

Interrogatus Bias, quid sit in hac vita optimum, ait: „Mens sibi semper rectitudinis consica.“ Interrogatus, quis sit inter homines infortunatus, ait: “Qui non potest infortunium pati.” Interrogatus autem ab homini impio quidnam esset pietas, tacebat. Eo autem causam silentii inquirente, “Sileo”, inquit, “quia de non convenientibus tibi quaeris.”

 

Hausübung, 30.3.2016

De Crate philosopho

Crates philosophus magnum pondus auri in mare proiecit dicens: „Abite, divitiae pessimae. Ego potius vos mergam quam ipse merger a vobis." Non enim putavit se simul virtutes et divitias possidere posse.

 

Hausübung, 16.3.2016

Über Diogenes

Et quodam die ascendens in locum eminentem exclamavit alta voce: „O vos homines, convenite! Habeo vobis aliqua demonstare.“ Et convenientibus multis cum neminem intelligentem adesse videret, ait: “Non vos voco, sed homines. Vos enim estis bestiae, qui secundum rationem non vivitis et sapientiae non studetis.”

Hausübung, 16.3.2016

De Diogene

Cum quidam homo turpis formae, sed dives admodum domum suam Diogeni ostendisset, omnibus in ea locis auro nitentibus et ornatis hic in faciem hominis divitis spuit. Interrogatus autem quare id faceret ait, quia nihil aliud tam vile in ea domo vidisset, ubi posset mittere sputum suum.

Hausübung, 7.3.2016

Seneca beschreibt die Lebensumstände verschiedener Menschen:

Übersetze:

Quam multis divitiae graves sunt! Quam multorum eloquentia sanguinem educit! Quam multi continuis voluptatibus pallent! Quam multis nihil liberi relinquit circumfusus clientium populus!

hic advocat, hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat, nemo se sibi vindicat, alius in (=für) alium consumitur.

Hausübung, 2.3.2016

De Themistocle

Hic cum in palatio Xerxis regis maneret in convivio quodam, dum multi luderent et cantarent, invitabatur, ut caneret. Qui respondit se nescire cantare. Et cum  ab eo quaereretur, quid sciret, ait se scire ex re publica prius parva facere magnam.

Hausübung, 25.2.2016

Über den griechischen Dichter Simonides II:

Hi zonas, illi res pretiosas colligunt, subsidium vitae. Quidam curiosior (erg.: dixit): “Simonidea, tu ex opibus nil (= nihil) sumis tuis?” “Mecum”, inquit, “mea sunt cuncta.” Tunc pauci enatant, quia plures onere degravati perierant.

Hausübung, 24.2.2016

Über den griechischen Dichter Simonides

Simonides, quo (quo + Komp. + Konj.: damit ….umso…+ Komp.) paupertatem sustineret facilius, circumire coepit urbes Asiae nobiles, mercede accepta laudem victorum canens. Hoc genere quaestus postquam locuples factus est, redire in patriam voluit cursu pelagio. Ascendit navem, quam tempestas horrida simul et vetustas medio dissolvit mari.

 

Hausübung, 22.2.2016

Über den Philosophen Stilbon

Stilbon, philosophus  in academia claruit. Hic cum capta patria eius, amissis uxore et liberis eius, incendio publico solus exiret, interrogatus a Demetrio, si omnia perdidisset, ait: "Omnia bona mea mecum porto," pectore enim illa gestabat,non umeris.

Zum Gerundiv: Socrati criminis accusato iudici respondendum erat. Nam per totam vitam hominibus leges servandas esse docuit.. Itaque sibi e carcere fugiendum non esse arbitratus est. Qui nullo timore moriendi poculum veneno plenum bibit.

Hausübung, 18.2.2016

Über Sokrates:

Cum multi ex discipulis Socratis pro suis facultatibus (=entsprechend ihren MIttel, ihrem Vermögen) multa ei tribuerent, Eschines pauper discipulus eius ait illi:”Nihil te dignum, quod dare possim,  invenio et hoc uno pauperem me sse cognosco. Itaque dono tibi quod unum habeo: me ipsum. Hoc accipe et pro tuo libitu (= nach Belieben) rege.” Cui Socrates: “Magnum mihi munus dedisti. Habebo ergo curae, ut meliorem te tibi reddam quam accepi.”

26. Hausübung, 17.2.2016

Und noch ein unerklärliches Ereignis:

Etiam cum Simonides apud Scopam cenaret,  nuntiatum est ei duos iuvenes ad ianuam stare, rogantes, ut ad eos continuo prodiret. Qui cum exiret neminem repperit, eodem autem momento triclinium collapsum est et omnes convivas oppressit.

25. Hausübung, 15.2.2016

Dem Schicksal entronnen:

Simonides poeta navigans per mare ad litus applicuit et ibi mortuum corpus humanum inhumatum reperiens sepelivit. Et cum ipsum sepeliret, ab eo admonitus est, ne die proximo navigaret. Qui acquiescens monitis interim remansit. Ipso autem die procellis et fluctibus alii, qui navigaverunt, obruti sunt.

24. Hausübung, 8.2.2016

Über Thales

Thales ipse, cum noctem ageret extra domum, ut astra consideraret, incidit in foveam, eoque lugente, dixit vetula quaedam: Tu quidem, o Thales, quae antes pedes sunt, videre nequis; quomodo, quae in caelis sunt, potes agnoscere?

Kapitolin. Museum: Homer
Kapitolin. Museum: Homer

23. Hausübung, 18.1.2016

Vir eruditus malum istud propius videndum esse putavit. Etiam nepotem copiam illius mali videndi fecit. Codicillis acceptis Plinius sibi Rectinam servandam esse constituit. Verso consilio ei multis in periculo versantibus auxilium ferendum erat. Qui sibi illuc, unde alii fugerunt, cursum rectum tenendum esse credidit.

22. Hausübung 11.1.2015

Video "Der letzte Tag" fertig anschauen!

Übersetze:

Pompeios (Pompeii,orum   Pompeii) eruptione Vesuvii deletum esse vidimus. Multi homines in urbe manentes cinere a caelo incidente circumventi esse dicuntur. Etiam Plinium ea calamitate mortuum esse constat.

21. Hausübung, 7.1.2016

Plinius berichtet auch über Elefanten:

Elephantorum generis feminae multo pavidiores sunt. domantur autem rapidi fame et verberibus. domiti militant et turres armatorum in dorsis ferunt magnaque ex parte orientis bella conficiunt: prosternunt acies, proterunt armatos.  Indicum Africi pavent nec contueri audent, nam et maior Indicis magnitudo est.

Eine Prise Latein zum Tag

Übersetze folgende Sätze und berücksichtige dabei besonders die enthaltenen Partizipialkonstruktionen:

Sancto Petro Romam relinquenti Christus apparuisse dicitur.

Christo viso Petrum Romam redisse constat.

Christo nato omnes angeli iubilaverunt.

Caesar sociis auxilio veniens Romam reliquit.

Multis gentibus Gallis superatis Caesar in Italiam revenit.

Romulus Remum vallum urbis ridentem necavit.

Duodecim avibus visis Romulus rex erat.

Romulo rege multa aedificia nova constructa sunt.

Hausübung, 10.12.2015

In diesem lateinischen Text wird über die Wirkung der Jahreszeiten (tempestates) auf den Körper berichtet:

igitur saluberrimum ver est, proxime deinde ab hoc hiems; periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae sive calidae; pessimae, quae maxime variant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam vespertinis frigus est.

Einmal täglich Lateingrammatik üben

7.12.2015

Übungssätze zu AcI und NcI

Barbarae patrer pessimus fuisse dicitur. Quem filiam in turrim altam inclusisse constat. Barabaram de Christianis audivisse legimus. Quam baptizatam esse notum est. Patri filiam necare in animo fuisse scimus. Quem puellam deos Romanos neglegere principi nuntiavit. A militibus comprehensam Barabaram ramum cerasi sumpsisse constat. Barbara in carcere mortem exspectans ramum florere vidisse dicitur.

Qua re Barbara Christum adesse intellexit. Puella sine timore supplicium suscepisse dicitur. Quam non a militibus necatam esse, sed a patre interfectam esse poeta narrat.

(Fortsetzung und Lösung folgt)

Vatikan: Kuppel von St. Peter
Vatikan: Kuppel von St. Peter

19. Hausübung, 2.12.2015

Aus der weiteren Krankengeschichte:

Quinto die moleste exacerbata (moleste exacerbari  sich verschlimmern) sunt omnia. Ad undecimum diem molestiae aliquantulum remiserunt. ad secessum placide habebat (placide habere keine Beschwerden haben); deinde alvus suppressa (supprimere verstopfen) est. urinae per totum morbum tenues quidem, sed boni coloris; Ad decimum sexum paulo crassiores urinas minxit, quibus paucum inerat sedimentum; nonnihil levatus est, resipiscebat magis.

18. Hausübung, 29.11.2015

Aus einer antiken Krankengeschichte:

Clazomenium (Name), qui prope Phrinichidae(Phrinichida, ae   P.,Name) puteum (Zisterne) habitabat, febris vehemens prehendit; dolebat autem capite, cervice, lumbis (lubi.orum  Kreuz) a principio; illico surditas, somni non aderant, febris invasit acuta, hypochondirum (Unterleib) in tumorem attollebatur (zu einem Tumor anschwellen). distentio (Schwellung) exigua, lingua arida. Quarto die sub noctem deliravit.

17. Hausübung, 23.11.2015

Übersetze:

Medicina est ars, quae corporis vel tuetur vel restaurat salutem: cuius materia (materia,ae Gegenstand) versatur (versor 1 in  sich beschäftigen mit) in morbis et vulneribus. Ad hanc (=medicina) itaque pertinent non ea tantum ars eorum, qui  medici nominantur, sed etiam cibus et potus et tegmen. Defensio denique omnis atque munitio, qua [sanum] nostrum corpus adversus externos ictus casusque servatur, (erg.: ad medicinam pertinent).

Rom: Kapitolin. Museum - Dornauszieher
Rom: Kapitolin. Museum - Dornauszieher

16. Hausübung, 16.11.2015

De Sancto Severino

Attilla, rege Hunnorum, defuncto Sanctus Severinus in regionem ambiguis rebus turbatam venisse dicitur.

Nonnullos dies Asturis morabatur vivens iuxta doctriniam Christianam plenus pietate. Bovibus a praedonibus raptis plures cives ad illum virum Dei advenerunt, ut ab eo adiuvarentur. Qui recentes rapinas futuras esse crediderunt.

15. Hausübung, 12.11.2015

Was sich sonst in Wien noch ereignet:
Plebs vorax, quidquid hebdomada1 manu quaesivit2, id die festo totum absumit. Raro mulier est uno contenta viro. Nobiles, ubi ad cives veniunt, uxores eorum ad colloquium secretum trahunt; viri domo abeunt ceduntque nobilibus. Plurimaeque puellae patribus insciis viros sibi deligunt. Viduae intra tempora luctus3 ex arbitrio suo4 nubunt. Rarae familiae vetustae (sunt), advenae aut inquilini12 fere omnes (sunt).

1 hebdomada       während der Woche

2 quaero 3            hier: erwerben3

3 luctus,us            Trauer

4ex arbitrio suo     nach ihrem eigenen Gutdünken

5 inquilinus,i          Zuwanderer

14. Hausübung, 11.11.2015

Der Autor beschreibt das gesellschaftliche Leben in Wien um 1445:

In tanta et tam nobili civitate multa enormia1 sunt.

Die noctuque rixae geruntur; nunc artifices contra studentes, nunc curiales2 in artifices, nunc isti opifices adversus alios arma sumunt. Ubi rixa est, non (viri) sunt, qui dividant contendentes. Rara celebritas3 sine homicidio peragitur, frequentes caedes committuntur.

1 enormia.        Dinge, die nicht in Ordnung sind

2 curialis, is      Hofbeamter

3 celebritas,atis  Fest, Feier

13. Hausübung, 9.11.2015

Pius II. rät zum Krieg gegen die Türken:

Pontifex sequenti die secretum consistorium advocat cardinalesque hoc modo alloquitur: `Sextus agitur annus, viri fratres, postquam beati Petri cathedram ascendimus. Quis vestrum interea defensionem fidei non multis magnisque precibus nobis commendavit? Quis non dixit bellum contra Turcum gerendum esse et omnes Ecclesiae thesauros effundendos? Vestro consilio suasuque Mantuam ivimus, christianos ut ibi reges in belli societatem accersiremus.

Rom, Via della Conziliazione
Rom, Via della Conziliazione

12. Hausübung, 5.11.2015

Der Hl. Benedikt hat das luxuriöse Leben satt:

Fugit in Sublaqueum, et ibi vixit vitam magnae paupertatis in caverna, vestitus a monacho Romano, qui etiam ei cibum dedit, in habitu monastico. Tribus annis ibi in silentio vivens Deo artius se univit, et virtutem sibi paravit. Cum iam fulsit sanctitate, electus est in abbatum monasterii localis; sed ibidem eius disciplina monachis non placuit, quare tentaverunt eum veneficare. Fugiens, revertit in cavernam, sed multi, desiderantes vitam austeram et devotam sequi, eum secuti sunt, et ibi duodecim parva monasteria erexit et ibi conscripsit suam sanctam regulam, quae usque ad hodie adhibetur a milibus monachorum per totam orbem.

San Paolo, Kreuzgang des Benediktinerklosters
San Paolo, Kreuzgang des Benediktinerklosters

11. Hausübung, 4.11.2015

Der Hl. Benedikt schreibt über die Bestrafung von Brüdern:

Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius sanctæ regulæ et præceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, hic secundum Domini nostri præceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis. Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus.

Rom: San Paolo fuori le Mura - Apsismosaik
Rom: San Paolo fuori le Mura - Apsismosaik

10. Hausübung,29.10.2015

De Sancto Silvestro

Multis Christianis ex urbe fugatis etiam Silvester timore mortis adductus in monte Seraptim latitavisse dicitur. Qui milites Constantini ad se venientes videns se ad martyrium duci credidit. Intrepidus autem  Constantinum adiens nescivit, quid imperator vellet. Cui miranti Constantinum visionem somnii narravisse constat. Vir Sanctus autem imperatorem catechumenon faciens hortatus est, ut Christiani in carcere inclusi liberarentur.

Rom, Silvesterkapelle - Die Soldaten suchen Silvester
Rom, Silvesterkapelle - Die Soldaten suchen Silvester

9. Hausübung, 28.10.2015

De imperatore Constantino

Cum Constantinus morbo leprae affectus esset, sacerdotes ei persuaserunt, ut sanguine puerorum parvorum lavaretur. Tribus milibus puerorum advocatis imperator autem ab hoc crimine abhoruisse dicitur. Nocte sequente autem ei duos apostolos apparuisse Legenda aurea narrat. Qui aegro homini imperaverunt, ut Silvestrum episcopum Romam revocaret. Qua re audita imperator milites suos misit, ut Silvestrum in monte latitantem adducerent. Qui se ad palmam martyrii advocari putans tamen intrepidus Constantinum adiit.

Rom: Santi Quatro Coronati - Silvesterkapelle, Taufe Konstantins
Rom: Santi Quatro Coronati - Silvesterkapelle, Taufe Konstantins

8. Hausübung, 21.10.2015

Christianus quidam a Plinio interrogatus haec fere respondit:

Scio tibi libellum sine auctore propositum esse. Etiam ego ab indice nominatus me Christianum fuisse, sed ante triennium iam  desiisse dico. Nunc te praeeunte deos Romanorum appellare et imagini Caesaris ture et vino supplicare mihi in animo est. Si postulaveris, ut Christo maledicam, id quoque a me fiat.  Omnibus rebus factis me dimittendum esse putes!"

Der Petersplatz liegt Carina zu Füßen
Der Petersplatz liegt Carina zu Füßen

7. Hausübung, 19.10.2015

Plinius imperatori Traiano salutem dicit.

Dubii plenus non dubito a te auxilium petere. Nam libellus sine auctore nomina multorum continens mihi propositus est. Cum cognitionibus de Christianis numquam interfuissem, nescivi, utrum homines huius criminis accusati puniendi essent necne. Itaque hunc modum secutus sum: Interrogavi ipsos an Christiani essent. Cum negarent se Christianos esse aut fuisse, eos dimittendos esse putavi. Perseverantes ad supplicium duci iussi.

Rom, San Pietro in Vaticano: Ruthiful nebst Angeli
Rom, San Pietro in Vaticano: Ruthiful nebst Angeli

6. Hausübung, 7.10.2015

De imperatore Augusto

Gaio Iulio Caesare a coniuratoribus in senatu interfecto Ocavianus, nepos eius, una cum Marco Antonio Brutum et Cassium exercitu secutus in acie Phiippica superare potuit. Qui Romam rediens mox cum Antonio conflixit. Quem bello civili multos annos gesto classe apud Actium vicit. Octavius victor ex oriente triumpho Romam reveniens primum Augustus salutatus est. Quo nomine omnes imperatores sequentes uti solebant.

Rom, Kaiserforen
Rom, Kaiserforen

5. Hausübung, 5.10.2015

Xerxe in pugna victo  omnes Graeci patriam ab omni hoste liberatam esse putaverunt. Themistocles autem timuit, ne Persae iterum bellum Graeciae pararent. Itaque legatum ad Xerxem misit, ut pontem in Hellesponto factum dissolvi ei nuntiaret.Qua re audita rex Persarum cum exercitu in Asiam celerrime profectus esse dicitur.

Rom, Engelsburg
Rom, Engelsburg

4. Hausübung, 30.9.2015

Übersetze:

Themistocles legatum ad Xerxem misit, ut Athenienses navibus fugae se mandare regi nuntiaret. Qui nihil doli subesse credens postridie cum exercitu suo in locum sibi alienissimum profectus est. Cum angusto mari confligeret, multitudo navium eius explicari (explicare = retten) non potuit. Rerum scriptores Graeciam non armis quam consilio  unius imperatoris nobilissimi servatam esse referunt.

P.S. Lernkartei folgt morgen!

Rom, Engelsburg.
Rom, Engelsburg.

3. Hausübung, 28.9.2015

Übersetze:

Athenis sacerdotibus et maioribus natu traditis hoc consilium nonnullis civitatibus displicuisse constat. Qui in terra dimicare voluerunt. Quare exercitum Leonida duce ad Thermopylas miserunt, ne barbari longius progrederentur. Qui omnes vim hostium non sustinentes eo loco interierunt. Thermopylis expugnatis Xerxes Athenas incendio delevisse dicitur.

Rom: Auf der Terrasse der Engelsburg
Rom: Auf der Terrasse der Engelsburg

2. Hausübung, 24.9.2015

Übersetze:

Themistocles Atheniensibus nescientibus consilium  Apollinis esse putavit. Qui civibus imperavit, ut se suaque in naves conferrent. Moenia lignea naves esse arbitratus est. Arce sacerdotibus traditia reliquum oppidum relictum esse legimus.

Rom, Vorhalle des Pantheon - Piazza del Pantheon
Rom, Vorhalle des Pantheon - Piazza del Pantheon

1. Hausübung, 23.2.2015

Übersetze:

Xerxem, illum summum imperatorem Persarum, Europae bellum gravissimum intulisse apud Nepotem legimus. Qui tantas copias duxit, ut Graeci de salute desperantes legatos Delphos mitterent, ut ab oraculo consilium peterent. Quibus mirantibus respondit totam terram moenibus ligneis muniendam esse.

Rom: Von der Engelsbrücke zur Peterskirche
Rom: Von der Engelsbrücke zur Peterskirche
Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender