7AC - Latine legamus!

Deine Meinung zählt HIER

HIER hast du Gelegenheit, mehr über die Stadt Rom zu erfahren!

Rom_Projekt.doc
Microsoft Word Dokument 29.0 KB

Über die Gründung Roms - Lernmodul (erst ab 18.5.)

HIER kommst du zum Unterrichtsmaterial!

Hausübung, 8.5.2015

Über das Pantheon:

Ecclesia S. Mariae ad Martyres

Hoc monumentum faciem Romanam paene salvam integramque servavit. Inscriptione in fronte posita Marcum Vipsanium Agrippam, Augusti generum, hoc opus celeberrimum anno XXVII ante Christum natum aedificari iusisse legimus. Moles forma cylindrata excrescit in tholum peramplum, in cuius culmine oculus, id est foramen maximum, hiat, ita ut pateat caelum; cuius diametros est circiter novem metrorum.Hic oculus lucem admittit, quae in toto aedificio aequabiliter funditur

Hausübung, 6.5.2015

Über die Engelsburg III

Tunc beatus Gregorius vidit supra castrum Crescentii (Hadriansmausoleum) angelum Domini, qui gladium cruentatum detergens in vaginam remittebat, intellexitque Gregorius, quod pestis illa cessavisset, et sic factum est. Unde et castrum illud castrum angeli deinceps vocatum est.

Hausübung, 4.5.2015

Über die Engelsburg II

Quia Romam praedicta (praedictus 3 vorher erwähnt)  pestis vastabat, Gregorius papa (papa,ae Papst) processionem cum litaniis (litania: Bittgesang) per civitatis circuitum (= rings um + Gen.) tempore paschali (paschalis,e österlich) ordinavit. in qua imaginem beatae Mariae semper virginis, ante processionem reverenter portari iussit. Ecce tota aeris infectio et turbulentia imagini cedebat. Tunc in aere iuxta imaginem auditae sunt voces angelorum.

Modell des Grabmals für Kaiser Hadrian (heute: Engelsburg)
Modell des Grabmals für Kaiser Hadrian (heute: Engelsburg)

Hausübung, 30.4.2015

Über die Engelsburg

Quodam tempore Tiberis fluvius alveum suum egressus in tantum excrevit, ut supra muros urbis influeret et plurimas domos everteret. Tunc etiam per Tiberim fluvium multitudo serpentum cum cracone magno in mare descendit (descendo 3 hinuntertreiben), sed fluctibus praefocati (praefocare ersticken) et ad litus profecti totum aerem sua putretudine (putretudo  Verwesungsgestank) corruperunt sicque plaga pessima, quam inguinariam (inguinaria Beulenpest) vocant, secuta est.

Hausübung, 27.4.2015

Nachdem die benachbarten Völker Eheschließungen mit den Römern verweigert hatten, ....

Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos parat: indici deinde finitimis spectaculum iubet. Multi convenerunt studio etiam videndae novae urbis, maxime Sabini cum liberis et coniugibus. Ubi spectaculi tempus venit, eoque deditae mentes cum oculis erant, tum, dato signo, virgines raptae sunt: et haec fuit statim causa bellorum. 

Hausübung, 22.4.2015

Aus der römischen Frühgeschichte:

deerant urbi incolae. Erat in proximo lucus: hunc asylum fecit. Eo statim multitudo latronum pastorumque confugit. Cum vero ipse (=Romulus) et populus uxores non haberent, legatos ad vicinas gentes misit, qui societatem connumbiumque peterent. Nusquam benigne legatio audita est: ludibrium etiam additum: "Quidni (=warum nicht) feminis quoque asylum aperuistis? "

Hausübung, 20.4.2015

Über die Anfänge Roms:

Romulus et Remus urbem in eisdem locis, ubi expositi educatique fuerant, condiderunt; sed orta est inter eos contentio uter (=wer von beiden)  nomen novae urbi daret eamque regeret; adhibuerunt auspicia. Remus prior sex vultures, Romulus postea, sed duodecim, vidit. Sic Romulus augurio victor Romam vocavit.

Hausübung, 8.4.2015

Wie die Geschichte von Narcissus endet:

Narcissus cum assidua venatione fatigatus iuxta fontem in opaco procubuisset et hauriens aquam similitudinem sui conspexisset et diutius ibidem moraretur, novissime extabuit (extabesco 3  schwinden), ita ut vita privaretur. Ex cuius reliquiis flos extitit, quem Nymphae Narcissi nomine notaverunt.

Hausübung, 23.3.2015

De Herone et Leandro

Leander Abydenus (Bürger der Stadt Abydos) et Hero Sestias (Bewohnerin der Stadt Sestos)  fuerunt invicem se amantes. Sed Leander natans ad Heron ire consueverat per fretum Hellespontium, quod Sestos et Abydon civitates interfluit. Extincta autem casu face, quam Hero stato tempore praetendere (vor sich halten) solebat, iuvenis tempestate periit. Cuius corpus, cum ad puellam delatum esset, ipsa se praecipitavit in mare.

Hausübung, 13.3.2015

Viel Vergnügen mit folgender Probeschularbeit!

SA_7AC.docx
Microsoft Word Dokument 19.8 KB

Hausübung, 9.3.2015

Ariadne möchte Gewissheit über ihre Situation bekommen:

Mons fuit; apparent frutices (frutex,icis  Strauch) in vertice rari;
     hinc scopulus raucis pendet adesus (verzehrt, verwittert) aquis.
adscendo; vires animus dabat; atque ita late
     aequora prospectu metior (durchmessen) alta meo.
inde ego—nam ventis quoque sum crudelibus usa—
     vidi praecipiti (praeceps = gefährlich)  carbasa (carbasa=Segel) tenta Noto.

Hausübung, 4.3.2015

Ariadne klagt weiter:

Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina
     spargitur et tectae fronde queruntur aves;
incertum vigilans ac somno languida movi
     Thesea prensuras semisupina manus:
nullus erat. referoque manus iterumque retempto
     perque torum moveo bracchia: nullus erat.

Hausübung, 2.3.2015

Die von Theseus auf Naxos zurückgelassene Ariadne schreibt einen Brief an ihren untreuen Gefährten:

quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto,
     unde tuam sine me vela tulere ratem,
in quo me somnusque meus male prodidit et tu,
     per facinus somnis insidiate (Vokativ)  meis

Hausübung, 25.2.2015

Poeta clarus illustrem fabulam de duobus amantibus scriptam nobis tradit:

Pyramum Thisben parentibus vetantibus tamen amavisse constat. magno dolore affecti amantes nocte extra urbem ad tumulum Nini pervenire constituerunt. Callida Thisbe prima egressa ad locum dictum venisse dicitur.

Hausübung, 23.2.2015

De Daphne in arborem mutata

Apollo deus magno amore Daphnis completus virginem iam duas horas consecutus est. Quae labore fugae iam victa undas Peneidas conspiciens a patre petivit, ut opem ferret. Vix prece finita pes eius in terra radicibus pigris haesisse dicitur. Bracchia in ramos, crines in frondes crevisse constat. Arbore facta Apollo dixit: "Comam meam te semper habituram esse promitto."

Bereite dich mit folgenden Karteikarten vor.

Apollo und Daphne_1.docx
Microsoft Word Dokument 33.4 KB

Hausübung, 16.2.2015

Apollo deus Daphnem iam diu insequens haec verba fecisse dicitur: "Vide, cui placeas! Mihi Iupiter pater est, mihi multa oppida serviunt. Potentia herbarum multis morbis medeor. Me sagitta amoris laesum sanare non possum. Peto a te, ne me fugias."

Hausübung, 13.2.2015

Daphne und Apollo

Filia Penei sagitta Amoris dei laesa Apollinem fugisse dicitur. Qui magno labore fugae victus vocavit: "Noli me fugere! Vide, qui te consequatur! Non pastor gregum vitam miseram in monte ago, sed Iupiter pater mihi est. Si me cognosceres, gradum sisteres."

Hausübung, 27.1.2015

Auch dieser Dichter beschreibt ferne Zeiten:

Quam bene (erg.: homines)  Saturno vivebant rege, priusquam             
     Tellus in longas est patefacta vias!
Nondum caeruleas pinus contempserat undas,
     Effusum ventis praebueratque sinum (=Segel).

Hausübung, 19.1.2015

Übersetze:

Mortales illa aetate nulla litora praeter sua novisse Ovidius narrat.

Cum nulla bella gererent, pace fruebantur.

Oppida nullis fossis cincta esse constat.

Grammatikwiederholung

Lupus agnum conspicatus magna fame affectus est.

Agnus iram lupi timens fugere in animo habet.

Cum lupus siti coactus ad rivum venisset, agnum vidit.

Corvus caseum raptum et in arborem portatum amisit.

Vulpes corvum optime canere dixit.


AcI, Partizipium coniunctum, cum-Sätze

Hausübunh, 10.12.2014

Fabula de lupo et cane

Canis et lupus cum convenirent in silva, ait lupus cani: Unde frater sic nitidus et bene pinguis es? Canis sic dixit: quia sum custos domi contra latrones venientes. Si forte furem anuntio, offertur mihi pais, dat ossa dominus. Amat me tota familia, proiciunt mihi quidquid superest ipsis. Ita venter impletur, sub tectis cubo, aqua non deest mihi; sic ociosus vitam gero.

Hausübung, 5.12.2014

Kolumbus beschreibt die indigenen Völker der Inseln:

Nullam hi norunt ydolatriam (Götzendienst). Immo firmissime credunt omnem vim, omnem potentiam, omnia denique bona esse in caelo, meque inde cum his navibus et nautis descendisse: atque hoc animo ubique fui susceptus, postquam metum repulerant. Nec sunt segnes aut rudes, quin summi ac perspicacis ingenii et homines, qui transfretant mare illud. Non sine admiratione uniuscuiusque rei rationem reddunt (rationem reddere   Rechenschaft ablegen) , sed numquam viderunt gentes vestitas neque naves huiusmodi.

Hausübung, 3.12.2014

Kolumbus berichtet über seine ersten Taten in der Neuen Welt:

Tricesimo tertio die postquam Gadibus discessi, in mare Indicum perveni, ubi plurimas insulas innumeris habitatas hominibus reperi. Quarum omnium pro felicissimo Rege nostro possessionem accepi. Primaeque earum divi Salvatoris nomen imposui. Eam vero Indi Guanahanyn vocant.

Gades,ium    alter Name der Stadt Cadiz (Andalusien)

Hausübung, 1.12.2014

Caesar berichtet über die Lebensweise der Sueben:

Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. Neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in venationibus; quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit.

Hausübung, 28.11.2014

Caesar beschreibt einen Stamm der Germanen:

Longe maxima et bellicosissima omnium Germanorum gens ista est. Qui centum pagos habere dicuntur. Milia armatorum bellandi causa quotannis ex finibus educunt. Reliqui, quii domi manserunt, se atque illos alunt. Cum hi anno post in armis sint, nque agricultura nec usus (=Praxis) belli intermittitur.

Hausübung, 17.11.2014

Caesar beschreibt im folgenden Abschnitt die religiösen Vorstellungen der Gallier:

Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium putant, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam.

quaestus,us                            Erwerb

Hausübung, 10.11.2ß14

Bevor Xerxes in die menschenleeren Städte Athen und Plataeagekommen war, hatte sich folgendes ereignet:

Ante naualis proelii congressionem miserat Xerxes IV milia armatorum Delphos ad templum Apollinis diripiendum,  prorsus quasi non cum Graecis tantum, sed et cum diis inmortalibus bellum gereret ; quae manus tota imbribus et fulminibus deleta est, ut intellegeret quam nullae essent hominum aduersum deos uires.

Hausübung, 5.11.2014

Canis et Lupus II

Et Lupus ait : O quam melior est ista diaeta quam mea! Hinc etiam non est mirandum, si pellis tua nitida sit et plena, et quam beatus essem, si talem vitam saltem per unum annum ducere possem! Et ait illi Canis : Talem vitam invenire poteris, si libera colla tua servitio subdere velis. Sunt castra, sunt villae, sunt urbes et op[p]ida, in quibus non parum eris acceptus. Et dominus meus ipse de te gaudebit, et libenter te tenebit, si bonos mores et obsequium in pura fide promiseris.

essem - possem - Beachte: Konj. Impf. im HS - Irrealis der Gegenwart

subdo 3    unterwerfen

in pura fide    ehrlich

Hausübung, 3.11.2014

Canis et lupus

Canis et Lupus obviaverunt sibi in campo. Et Lupus Canem salutavit et ait : Care frater, quam pulcher es et rotundus! Cui respondit Canis : Causa est quare pulcher sim et pinguis, quia dieta bona et quies prestant mihi formae laudas. Quoniam, cum pluit , sub tecto manere possum nocte et die et nullam duco sollicitudinem, quia cibus meus semper est paratus.

Hausübung, 31.10.2014

Canis, a iuventute sua venationibus aptus, senio autem debilis redditus, Leporem cepit, sed illum retinere non potuit. Unde iratus Dominus suus acriter eum corripuit. Cui ait Canis : Cor quidem adhuc habeo; sed solitis viribus careo; dentes enim mei senio excussi praedam non valentes servare. Olim fortis eram et laudibus dignus; nunc ergo damnor inmerito, senio gravatus.

senius,i            Altersschwäche

redditus 3        gemacht zu

gravo 1            belasten

Hausübung, 29.102014

Über Bock und Wolf II

Infigens autem fortiter dentes in hirci coxam dixit: Quid hoc est, quod loqueris, frater hirce? Hircus autem ut sensit se captum, ait: O domine lupe, misericordiam, agnosco culpam.  Ast lupus non pepercit, sed vorat illum. Monet autem haec fabula infirmos ac pauperes, ne insurgant ultra vires contra fortes ac potentes.

coxa,ae    Hüfte

Hausübung, 22.10.2014

Über Bock und Wolf

Frequenter contra fortes et potentes surgunt infirmi et pauperes. Audi fabulam!

Lupus sequebatur hircum caprarum, ut eum caperet. At ille subiit in montem altum et ibi tutus erat. At lupus obsedit eum ad radicem. Post biduum autem, cum lupus sutineret famem et hircus sitim, discesserunt uterque, lupus prior, ut cibum caperet, hircus vero postea, ut aquam potaret. Cum autem ad satietatem potavisset, aspiciens umbram suam in aqua dixit: "O quas acceptas tibias et quam pulchram barbam et quam magna cornua habeo! et lupus me fugat! Nunc resistam ei et nullam ei dabo potestatem mei." Lupus autem silenter audiebat omnia verba retro eum;

hircus caprarum    Ziegenbock

radix                    Wurzel, hier: Fuß des Berges

sustineo 2            auf sich nehmen, ertragen

tibiae, arum          Beine

acceptus 3           schön, toll

fugo 1                  vertreiben

Hausübung, 20.10.2014

De rege simiorum

Aesopus Latinus nos docet ab hominibus nefariis fallaciam potius audiri quam veritatem. Quam rem fabula illa demonstrat: Duo homines, alter fallax, alter verax una profecti in regnum simiorum venisse constat. Quorum rex eos teneri iussit, cum scire vellet, quid de se cogitarent. Qui omnibus simiis ordine longo stantibus sibi sedile parari iussit.


Hausübung, 17.10.2014

Leo et Canis. Occurrit canis leoni et iocatur, “Quid tu, miser, exhaustus inedia, percurris silvas et devia? Me specta pinguem ac nitidum, atque haec non labore consequor, sed otio.” Tum leo, “Habes tu quidem tuas epulas, sed habes stolide etiam vincula. Tu servus esto, qui servire potes; equidem sum liber, nec servire volo.”

Hausübung, 10.10.2014

Gellius berichtet über Xanthippe und Sokrates:

Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat.  Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus interrogavit Socraten, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret.  "Quoniam," inquit Socrates "cum illam domi talem patior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.

morosus 3              mürrisch

iurgiosus 3             streitsüchtig

scateo 2 + Gen.      voll sein von

insuesco 3              sich gewöhnen

foris                       draußen (in der Öffentlichkeit)

petulantia,ae           Frechheit

Hausübung, 8.10.2014

= Hausübung der 7BD

Hausübung, 3.10.2014 bis Mittwoch, 8.10.2014

Martial rechtfertigt sich:

Vxorem quare locupletem ducere nolim
    quaeritis? Vxori nubere nolo meae.
Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:
    non aliter fiunt femina uirque pares.


ducere = in matrimonium ducere

sit - Iussivus

Hausübung, 24.9.2014 bis Montag, 29.9.2014

Ursus et Apes.

Ursus ab ape ictus tanta ira incensus est, ut alvaria unguibus discerperet. Tunc autem apes universae ursum aggressae sunt aculeis et paene necaverunt. Cum vix effugisset, secum “Sane,” inquit, “melius fuisset unius apis tolerare aculeum quam tot in me hostes excitare iracundia mea.”

apis,is              Biene

alvarium,i         Bienenstock

aculeus,i          Stachel

iracundia,ae     Jähzorn

Freitag können Unklarheiten geklärt werden!

Hausübung, 19.9.2014

Canis et Umbra. Canis quidam, tranans fluvium, vorabunda fauce vehebat carnem, splendente sole, et umbra carnis lucebat in aquis. Quam avide captans, quod in rictu oris erat, perdiderat. Quo infortunio perculsus, huc illuc vagos circumtulit ocellos et sic elatravit, “Miserae deerat cupiditati modus! Satis superque esset, ni desipuissem. Iam tota spes et res in fundo perierunt.

vorabundus3    gefräßig

veho 3             tragen

caro, carnis     Fleisch

splendeo 2      strahlen

rictus,us         Rachen

infortunium,i    Unglück

perculsus 3     erschüttert, bestürzt

huc illluc         von hierhin nach dorthin, ringsumher

desisip 3         dumm, wahnsinnig sein

Hausübung, 17.9.2014

De lupo et agno II

Responditque Agnus : Mira sunt quae dicis; quia, cum tu sis superius et ego inferius, quomodo possum tibi aquam turbare? Tunc ergo exasperatus Lupus ait iterum : Tu nimis es garrulus et iurgia mecum multiplicare praesumis, sicut pater tuus.  Et ait miser Agnus : Cur sic in me illas patris culpas refundis, qui nondum natus eram? Tunc raptor ait : Sic mihi respondes in omnibus, et reclamare non cessas? Irruensque in eum, guttur eius crudeliter apprehendit et finem fecit verborum.

Hausübung, 15.9.2014

De lupo et agno

Lupus et Agnus simul de rivo biberunt; sed Lupus erat in parte superiori et Agnus in inferiori. Lupus itaque, cum haustum fecerat, erexit se et dixit ad Agnum : Tu semper meis offensis (offensa,ae Beleidigung) insistis. Agnus vero, ad hanc vocem trepidus, timide respondit et humiliter : Domine potens et tremende, quare tam aspere mihi loqueris innocenti? Quas enim offensas possem parvulus ego tibi inferre? Et Lupus ait : Tu turbas aquam, quod inde gustare non possum.

Fabel_Grillparzer.docx
Microsoft Word Dokument 13.6 KB
Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender