Lingua Latina nobis placet.

53. Hausübung, 14.6.2016

Cum uxor eius mortua esset, vir quidam monasterium intrare consilium cepit. Ab abbate et fratribus petivit, ut se reciperent. Habitu filiae mutato etiam Marina in monasterio recepta religiose vixisse dicitur. Cum pater se morti appropinquare sentiret, Marinae imperavit, ne cui revelaret se feminam esse. Marinae amor patris tantus erat, ut taceret et iterum atque iterum monasterio ligna deferret.

52. Hausübung, 13.6.2016

Alexander befindet sich noch bei den Priestern des Ammon-Tempels:

Consuluit deinde, an totius orbis imperium fatis sibi destinaretur. Vates aeque in adolationem compositus (bereit zu schmeicheln)  terrarum omnium rectorem futurum esse ostendit. Adiecit eum invictum futurum esse, donec excederet ad deos. Sacrificio deinde facto dona et sacerdotibus et deo data sunt.

51. Hausübung, 7.6.2016

Nach der Schlacht gönnt Alexander der Große seinen Soldaten ausgiebige Gelage. Die Makedonier erfreuen sich am unermesslichen Reichtum der Perser:

Macedonibus nimis vini consumentibus rex satietatem (satietas,atis  Überfluss, Sättigung) ludis interpellabat. Virginibus suo ritu (ritus,us  Brauch) canere iussis milites audiebant a peregrinis auribus carmina abhorrentia. Quodam die agmine captivorum producto Alexander subito animadvertit mulierem pulcherrimam. Quae deiectis in terram oculis et ore velato suspicionem praebuit se nobilem esse. Tum interrogatis omnibus captivis rex cognovit eam uxorem satrapis (satrapes,is  Statthalter) cuiusdam esse.

50. Hausübung, 6.6.2016

Im Jahr 333 hat Alexander die persischen Truppen unter dem Großkönig Darius in der Schlacht von Issus vernichtend geschlagen. Er macht sich auf, nach Süden weiterzuziehen:

Paulo post cladem ad Issum acceptam Dareus litteras ad Alexandrum misit: "O rex, peto, ut filiam meam in matrimoinum ducas. Dotem tibi offero omnem regionem inter Hellespontum et Hlyn flumen sitam. ego terris ad orientem spectantibus contentus ero. Si forte dubites accipere, quod tibi offertur, delibera fortunam celeriter mutari posse!"

49. Hausübung, 31.5.2016

Wie die Geschichte von Danae und Perseus endet:

Cum Acrisius rescisset eos ad Polydectem morari,  profectus est, ut eos repeteret. quo cum venisset, Polydectes pro eis deprecatus est, Perseus Acrisio avo suo fidem dedit se eum numquam interfecturum esse. Qui cum tempestate retineretur, Polydectes moritur; cui cum funebres ludos facerent, Perseus disco misso, quem ventus distulit in caput Acrisii, eum interfecit. Ita quod voluntate sua noluit, deorum factum est; sepulto autem eo Argos profectus est regnaque avita possedit.

 

48. Hausübung, 30.5.2016

De Oedipo

Cum Laius sciret se a manu filii moriturum esse, natum exponi iussit. Qui ab Periboea pro filio educatus ab aequalibus interrogatus est, quis pater eius esset. Itaque Delphos iter fecit, ut de parentibus suis sciscitaret. Laius quoque Delphos profectus est. Oedipum,  cum a satellitibus regis viam dari iuberetur, magna ira adductum inscium patrem de curru detraxisse et occidisse constat.

47. Hausübung, 20.5.2016

Lade dir das Dokument herunter, übersetze den ÜT und bearbeite vollständig die Arbeitsaufgaben des IT!

6C_Übung.docx
Microsoft Word Dokument 453.7 KB

Übung für die Schularbeit

PROSERPINA

Pluton petit ab Iove, ut sibi Proserpinam filiam eius et Cereris in coniugium daret. Iupiter negavit Cererem passuram, ut filia sua in Tartaro tenebricoso sit, sed iubet eum rapere eam flores legentem in monte Aetna.  In quo Proserpina dum flores cum Venere et Diana et Minerva legit, Pluton quadrigis venit et eam rapuit; postea Ceres ab Iove impetravit, ut dimidia parte anni apud se, dimidia apud Plutonem esset.

46. Hausübung, 9.5.2016

Nunc magistra vestra scire vult, quid iam de Carnunto, illo maximo oppido Romano Austriae audiveritis.

Discipulus bonus respondet Carnuntum duabus viis transitum esse. Quo loco exercitus Romanus castra posuit, ut imperium contra gentes Germanorum servaret. Nam imperatore Marco Aurelio, qui per tres annos Carnunti vitam egit, Marcomanni et Quadi in provinciam ad Danuvium sitam invasisse dicuntur. Quas cum legiones Romanae vicissent, Carnuntum multis aedificiis pulchris ornatum est. Quinto saeculo  autem homines illo loco habitantes hostibus imperium aggredientibus terram ad Danuvium sitam reliquisse constat.

45. Hausübung, 29.4.2016

Die Moses-Geschichte 2. Teil:

Respondit: Vade. Perrexit (pergo 3   sich aufmachen, aufbrechen) puella et vocavit matrem suam. Ad quam locuta est filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem (merces, edis   Lohn) tuam. Suscepit (suscipio 3   annehmen) mulier et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiae Pharaonis. Quem illa adoptavit (adopto 1  adoptieren)  in locum filii, vocavitque nomen eius Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.

Moses (ägyptisch): der aus dem Wasser Gezogene

44. Hausübung, 26.4.2016

Moses ist von seiner Mutter, die sich in ägyptischer Gefangenschaft befand, in einem Körbchen (=fiscella) ausgesetzt worden:

Ecce autem descendebat filia Pharaonis, ut lavaretur in flumine: Quae cum vidisset fiscellam in aqua, misit unam e famulis (famula, ae   Dienerin) suis: et allatam  (erg.: fiscellam) aperiens, cernensque in ea puerum vagientem (vagio = wimmern), miserta (misereor 2   sich erbarmen) eius ait: "De infantibus (infans,nits   Kind) Hebraeorum est hic." Cui soror (soror,ris   Schwester) pueri: "Vis," inquit, "ut vadam, et vocem (voco 1  rufen) tibi mulierem hebraeam, quae nutrire(nutrio 4 säugen, ernähren)  posset infantem?

Suche die entsprechenden lat. Grundwörter zu folgenden Lehn/Fremdwörtern:  Aperitif, famulieren, Potential, Vokal.

43. Hausübung, 25.4.2016

Die Paradiesgeschichte geht weiter - Gott, der Herr spaziert durch das Paradies und sucht nach den Menschen:

Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod (eo quod   deshalb, weil) nudus essem, et abscondi (abscondo 3  verstecken) me. 

Cui dixit: Quis enim dixit te nudum esse, nisi comedisti ex ligno, de quo praeceperam tibi, ne comederes, ? Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam (socia,ae  Partnerin) , dedit mihi de ligno, et comedi. Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit (decipio 3  täuschen) me, et comedi.

Finde zu folgenden Fremdwörtern jweils ein passsendes lat. Textzitat:

dominant, Faktum, Serpentine, sozial

Übungstexte - Übungstexte - Übungstexte .....

Zum Üben
6c_Ü.docx
Microsoft Word Dokument 13.1 KB

42. Hausübung, 5.4.2016

Übersetze:

Helena rapta Agamemnon cum multis ducibus fortissimis hostes Troianos vincere et urbem eorum delere in animo habuit. Omnibus viris in Aulide coactis (cogo 3 versammeln) Diana dea violata tempestatem misit, ne naves solvere possent. Oraculo interrogato Graeci Agamemnoni filiam immolandam esse cognoverunt. Cuius matri Ulixes dixit se filiam Achilli in matrimonium daturum esse. Qua re audita Clytaimnestra filiam sibi in castra mittendam esse putavit.

41. Hausübung, 4.4.2016

De bello Troiano

Helena rapta Agamemnon et Menealaos fortissimos duces Graecorum petiverunt, cum sibi iniuriam acceptam ulciscendam (ulciscor, i, ultus sum   rächen) esse putarent. Etiam Achillem, filium Thetidis, secum habere voluerunt. Sed mater hac re audita magna cura adducta filium apud Lycomedem abdidisse (abdo 3, abdidi, abditum) dicitur. Cum oratores in aulam (Palast) eius venirent, ab rege quaesiverunt, ubi adulescens fortis esset. Qui respondit se nescire, ubi Achilles versaretur (versor 1 sich aufhalten).

40. Hausübung, Idibus Martiis

Duobus sociis Ulixis a Cyclope interfectis multi Graeci animum dimittere coeperunt.  Quorum dux hanc orationem habuisse (orationem habere  eine Rede halten) dicitur: "Ne desperaveritis! Olim Troiam venimus, ut urbem hostium nostrorum deleremus. Troiam deletam reliquimus, ut patriam nostram peteremus. Deos immortales nobis iam saepe auxilium tulisse constat. De salute nostra cogitemus!"

39. Hausübung, 14.3.2016

Ulixes, cum in speluncam Polyphemi venisset, secum cogitavit: "Utinam ne domum meam reliquissem! Nisi Paris Helenam rapuisset, nobis bellum non gerendum fuisset et Troia nunc quoque staret. Quid sociis meis magno timore completis dicam? Si hac in spelunca maneremus, Polyphemus nos omnes interficeret. Si Cyclopem necaremus, speluncam magno saxo clausam relinquere non possemus."

38. Hausübung, 7.3.2016

De timore Graecorum speluncam intrantium (Beachte die Konjunktive in den Hauptsätzen!)

E nave egresse Graeci ad litus insulae cuiusdam venerunt, ut aquam quaererent. Cum introitum magnae speluncae viderent, Ulixes socios timore affectos his verbis monuit: "Hanc speluncam nescientes, quis in ea habitet, intremus! Nos magna fame vexati cibum quaeramus! Viri summa virtute omnes res facere audeant! Cur deis nos semper adiuvantibus diffidamus (diffido 3 misstrauen)? Timore deposito ab hac spelunca copiam cibi auferamus!"

 

37. Hausübung, 1.3.2016

De spelunca Polyphemi

Graeci speluncam ingentem intrantes nesciverunt, quis in ea habitaret. Qui magno gaudi affecti copiam lactis et casei (caseus,i Köse) invenisse dicuntur. Sonitum horribilem audientes monstrum unum oculum media in fronte habens conspexerunt. Nonnulli a deis immortalibus (immortalis,e  unsterblich) petiverunt, ut sibi auxilio venirent.

36. Hausübung, 26.2.2016

De erroribus Ulixis

Cum Ulixes socios e vico Lotophagum ad litus portavisset, ancoris sublatis patriam petere in animo habuerunt. Sed magna fame sitique vexati (vexo 1 quälen) navem ad quandam insulam appulerunt. Cum terram ignotam cognoscere vellent, e nave egressi sunt. Quos mox introitum speluncae magnae invenisse constat. Speluncam intraverunt, ut magnam copiam lactis carnisque (caro, carnis  Fleisch) invenirent.

35. Hausübung, 23.2.2016 (bis Freitag)

Cum Menelaus iniuriam tolerare non posset, Agamemnon, frater eius, ab summis viris Graeciae petivit, ut omnes cum Troianis bellum gererent. Exercitus Graecorum tantus erat, ut Troiani magno terrore afficerentur. Priamus, rex Troiae, filio amisso in castra Graecorum profectus est, ut ab Achille cadaver Hectoris peteret: "Magne vir, pater neque hostis in castra tua venio, ut mihi filium a te interfectum reddas. Quem in urbem portabo, ut sepeliatur (sepelio 4  bestatten)."

Morgen (1. St.) Zettel Nr. 3 nicht vergessen!

34. Hausübung, 22.2.2016

Cum Ulixes iam multos dies per mare veheretur, magna siti vexatus (vexo 1 quälen) sociis imperavit, ut insulam ignotam peterent. Cui ibi aquam quaerere in animo erat. Sociis e nave egressis non solum aqua quaerenda erat, sed etiam tota insula cognoscenda erat. Ulixes iis imperavit, ut celeriter revenirent. Qui, cum vicum (vicus,i Dorf) quendam viderent, statim intraverunt, ut victum illorum hominum cognoscerent.

33. Hausübung, 19.2.2016

Cum Troia decimo anno belli capta esset, Graeci domum navigare maturaverunt. Cum pauca milia passuum a litore progrederentur, subito magna tempestas coorta est. Cum decimo die quandam insulam petivissent, Ulixes socios egredi et terram alienam cognoscere iussit. Qui cum insulam cognoscerent, miram gentem hominum invenerunt, quorum victus fructu miro constitit. Cum socii Ulixis hospitio accepti essent, hunc fructum gustaverunt. Cum Graeci ad navem non revenirent, Ulixes eos quaerere constituit.

32. Hausübung, 16.2.2016

De Ulixe II

Cum magna tempestas cooriretur, nulla navium cursum tenere potuit. Multis navibus disiectis Ulixes ad litus Lybiae appulsus esse dicitur. Nunc sociis terra cognoscenda erat. Cum socii non ad naves redirent, Ulixes eos quaerendos esse putavit. Qui magna spe sociorum videndorum completus e nave egressus est.

31. Hausübung, 15.2.2016

De Ulixe in mari errante

Troia deleta Graeci magno amore patriae videndae affecti terram hostium relinquere in animo habebant. Qui  a litore progressi vi tempestatis cursum tenere non potuisse dicuntur. Ulixes nave ad aquam quaerendam insulam quandam petivit. Qui socios ad insulam cognoscendam e nave egredi iussit.

30. Hausübung, 12.2.2016

De profectione Graecorum

Helena a Paride rapta Graeci consilium Troiam delendi ceperunt. Agamemnon, dux eorum, fortissimos viros Aulidem (Aulis,idis   Aulis) vocavit. Quos his verbis monuit: "Honor noster nobis defendendus est.  Troiam nobis delendam esse scitis. Nolite dubitare! Tempestatem meliorem nacti patriam relinquemus."

29. Hausübung, 9.2.2016

De Sancto Martino

Martino militi media hieme in porta civitatis vir pauper conspiciendus erat. Cui veste carenti frigus patiendum erat. Ceteris hominibus praetereuntibus Martino vir nudus adiuvandus erat. Martino praetereundum non erat. Cui vestis gladio dividenda esse dicitur. Nam vir pauper ei altera parte vestis induendus erat.

Späte Hausübung, 20.1.2018

Substantia divisa adulscentior filius in regionem longinquam profectus esse dicitur. Qui omnibus rebus amissis consilium ad patrem reveniendi cepit. Qui summo gaudio affectus filio copiam (=Möglichkeit) manendi dedit.

Hausübung, 18.1.2016

In libro claro legimus homini cuidam duos filios fuisse. Quorum adulsecentior portionem substantiae a patre petivisse constat. Substantia data se in regionem longinquam profecturum esse dixit. Omnibus rebus amissis (amitto 3  verlieren) filius patrem se adiuturum esse speravit.

Hausübung, 12.1.2016

De Maxentio decepto (decipio,-cepi,-ceptum = täuschen)

Exercitibus duorum imperatorum Romanorum diu pugnantibus Maxentius oraculum consulere voluit. Oraculo audito magna spe victoriae adductus in pugnam contendisse dicitur. Postremo autem Constantinum Maxentium vicisse constat. Milites Constantino hortante non solum fortissime pugnaverunt, sed etiam pontem trans Tiberim interruperunt et Maxentium in flumen pepulerunt.

Hausübung, 11.1.2016

De Maxentio

Constantino summa virtute pugnante Maxentius in urbe mansit. Quem Roma exire nolle scimus, quamquam ei maiores copiae fuisse dicuntur. Plebe eum multis verbis increpante oraculum consultum est.  Quo responso audito Maxentius magna spe victoriae adductus in pugnam contendit.

Hausübung, 8.1.2016

Übersetze:

Constantinum cum Maxentio multos annos bellum civile gesisse constat. Militibus fortissime pugnantibus tamen alter alterum superare non potuit. Constantino quadam nocte dormienti signum Christi apparuisse dicitur. Quo signo in scutis notato Constantinum exercitum duxisse legimus.

Hausübung, 21.12.2015

De Marco Aurelio

Marcomannis saepe Danuvium transeuntibus Marcus Aurelius bellum gerere decrevit. Quibus superatis etiam in fines eorum exercitum suum traduxit. Romanis iam medio in campo inclusis Quadi se iam victores esse putaverunt. Deo Christianorum adiuvante miraculum accidisse dicitur. Multis Quadis fulminibus necatis Romani omnes hostes vincere potuerunt.

Hausübung, 11.12.2015

De Sancto Nicolao

Nicolaus, episcopus (=Bischof) factus omnes pauperes adiuvans a populo maximo in honore erat. Quodam die nautae (nauta,ae Seemann) magno in periculo navigantes multis cum lacrimis oraverunt:“Nicolae, nos mortem timentes auxilium a te petimus. Nam nobis notum est te iam saepe hominibus gravia ferentibus auxilio venisse.“ Postquam nautae miro (mirus 3 wunderbar) modo oraverunt, subito Nicolaus apparuit dicens:“Mene vocavistis? Vobiscum cum mari pugnabo.“ Nautae auxilio eius brevi tempore servati Nicolaum videre non iam potuerunt.

Grammatikübungen folgen morgen!

Grammatikübungen - Grammatikübungen - Grammatikübungen - Grammatikübungen

AcI - NcI

Barbarae patrem pessimum fuisse scimus. Quem filiam in turrim altam inclusisse constat. Barabaram de Christianis audivisse legimus. Quam baptizatam esse notum est. Patri filiam necare in animo fuisse scimus. Quem puellam deos Romanos neglegere principi nuntiavit. A militibus comprehensam Barabaram ramum cerasi sumpsisse constat. Barbara in carcere mortem exspectans ramum florere vidisse dicitur.

Qua re Barbara Christum adesse intellexit. Puella sine timore supplicium suscepisse dicitur. Quam non a militibus necatam esse, sed a patre interfectam esse poeta narrat.

(Fortsetzung und Lösung folgt)

20. Hausübung, 1.12.2015

Sanctus Petrus Romam relinquens Christum vidisse dicitur. Qui ab apostulo rogatus respondit se Romam ire. Postquam haec verba dixit, iterum in caelum ascendisse traditur. Petrus autem intellexit, se in urbem revenire debere. Qui a militibus Romanis deprehensus in carcerem portatus esse dicitur.  Christianis aliis se Christum vidisse narravit.

19. Hausübung, 29.11.2015

Übersetze folgende Sätze mit Partizipialkonstruktionen auf mindestens drei Arten:

a) Sanctus Petrus Romam relinquens Christum vidit.

b) Exercitus Romanus hostes Italiam vastantes vincebat.

18. Hausübung, 24.11.2015

De arte Neronis

Imperatorem Neronem se cantatorem maximum putavisse constat. Qua de causa milites portas theatri saepe claudebant. Ita homines spectaculum videntes includebantur et magna voce plaudere cogebantur. Nisi viri manebant, crudeliter vexabantur (vexo 1 quälen).

17. Hausübung, 23.11.2015

De imperatore Nerone II

Neronem ab Seneca philosopho educatum esse legimus. Qui eum humanitatem docuit. Sed Nero princeps haec praecepta (praeceptum,i Vorschrift) non adhibuit, sed Christianos gravibus poenis affecit. Nero crudelissimus imperator illorum temporum putatur.

16. Hausübung, 20.11.2015

De incendio Romae

Apud Tacitum, clarum auctorem Romanum, Romam iussu Neronis incensam esse legimus. Quem imperatorem postea novam domum media in urbe aedificavisse constat. Quae domus ingentis magnitudinis multis monumentis ornata est. Itaque Domus aurea appellabatur. Reliquiae illius aedificii hodie quoque a multis hominibus visitantur.

15. Hausübung, 17.11.2015

De imperatore Nerone

Romam, illam urbem pulcherrimam, magno incendio deletam esse constat. Nero enim, ille imperator gloriae cupidus, novam urbem suo nomine appellatam condere voluit. Quod Romanis autem hoc consilium minime placuit, Nero Christianos illius criminis impii (impius3 ruchlos) accusavit. Qui gravissimis poenis afficiebantur.

14. Hausübung, 16.11.2015

De Polyphemo

Apud Homerum Ulixem cum sociis in speluncam Polyphemi intravisse legimus. Quos cibum (cibus,i Nahrung) quaesivisse constat. Poeta eos caseum (caseus,i Käse) invenisse scribit. Sed Graeci a Polyphemo visi sunt. Qui dixit: "A vobis spelunca mea occupatur. Multae res consumuntur. Caseus rapitur. Itaque omnes a me interficiemini."

13. Hausübung, 9.11.2015

De Ulixe I

Auxilio Ulixis Troiam a Graecis deletam esse iam audivistis. Postquam ille vir fortissimus Troiam incensam reliquit, patriam petere voluit. Quem autem ira Neptuni per omnia maria navigavisse constat. Quo in cursu (cursus,us Fahrt) Ulixem cum sociis etiam ad insulam Polyphemi venisse legimus. Graecos in speluncam Cyclopis intravisse et denique ab eo inclusos esse Homerus narrat.

12. Hausübung, 3.11.2015

De Cassandra II

Apollini deo Cassandram placuisse legimus. Qui magno amore adductus virgini magnum donum dedit. Quam autem deo sperata gaudia non praebuisse scimus. Sed Cassandram ab Apolline graviter punitam esse constat. Quamquam scientiam futurarum rerum habuit, Troiani verba eius neglexerunt. Quae monuit: "Nolite Graecis credere! Urbem nostram iam ardere video." Troiam dolo Ulixis deletam esse constat.

11. Hausübung, 30.10.2015

De Cassandra

Apollinem deum Cassandram amavisse et ei donum dedisse apud Homerum legimus.

Hanc puellam scientiam rerum futurarum habuisse constat.

Quod autem amorem verum Apollinis simulavit, deum virginem punivisse poeta narrat.

Verba eius autem ab omnibus neglecta esse scimus, quamquam Cassandra oppidum ardere viderat.

Bernini: Aeneas trägt Anchises aus der brennenden Stadt
Bernini: Aeneas trägt Anchises aus der brennenden Stadt

10. Hausübung, 16.10.2015

Quod Graeci urbem hostium decem annos magna fortitudine occupaverunt, Ulixes Troiam insidiis delere in animo habuit. Auxilio Minervae deae ingentem equum celeriter aedificatum in litore reliquerunt et navibus insulam vicinam petiverunt. Troiani laeti ex urbe exierunt et non solum equum sed etiam virum a Graecis relictum invenerunt. Qui dixit: "Me interficere potestis, sed equum donum Minervae putate! Quem si in urbem duxeritis, dea vos semper adiuvabit."

9. Hausübung, 6.10.2015

De equo Troiano

Ingens equus ligneus aedifictaus est, quod Graeci decem annos Troiam capere non potuerant. Postquam Troiani hunc equum in litore relictum viderunt, magno gaudio adducti  ad mare celeririme properaverunt. Laocoon, qui equum dolum Graecorum putavit, cives suos his verbis monuit: "Dono hostium credere non licet. Hic equus nobis detrimento (detrimentum = Schaden) erit. Optimos Troianos necabit!" Troiani autem vocem sacerdotis (sacerdos,tis  Priester) non audiverunt.

Rom, Vatikanische Museen: Laokoon
Rom, Vatikanische Museen: Laokoon

8. Hausübung, 5.10.2015

De Achille apud Lycomede occultato

Quod Thetis, mater Achillis, filium servare in animo habebat, eum ad Lycomedem tulit. Ille vir fortissimus, quem inter filias regis omnes virginem putaverunt, ab Ulixe quaesitus est. Qui Achille multo prudentior fuit. Nam non solum pulcherrima dona, sed etiam arma in domo regis posuit.  Quae ab Achille celeriter capta sunt, postquam amicus Ulixis signa cecinit.

Odysseus entdeckt Achilles unter den Töchtern des Lycomedes
Odysseus entdeckt Achilles unter den Töchtern des Lycomedes

7. Hausübung, 2.10.2015

De Ulixe

Postquam Ulixes Penelopen in matrimonium duxit, cum aliis imperatoribus patriam reliquit et decem annos Troiam occupavit. Sed urbs hostium nullo modo capta est. Ulixes, amicus Minervae deae, insidias excogitavit, quibus Graeci non solum Troiam intraverunt, sed etiam incendio deleverunt. Multi Troiani crudelissime necati sunt. Tum Graeci in patriam redire in animo habuerunt. A quibus naves in mare deductae et solutae sunt.

Rom, Kapitolin. Museum: Homer
Rom, Kapitolin. Museum: Homer

6. Hausübung, 29.9.2015

Übersetze:

Achilles, cui Agamemnon servam pulcherrimam abstulerat, solus in castris sedit et secum cogitavit:

Postquam Helena a Paride, filio Priami regis, rapta et Troiam abducta est, Agamemnon bellum contra Roianos celeriter paravit et fortissimos viros totius Graeciae cogere coepit. Itaque a matre apud Lycomedem regem inter filias eius occultatus sum.  Primo omnes me puellam putaverunt.

Rom, Souvenirladen
Rom, Souvenirladen

5. Hausübung, 28.9.2015

Übersetze:

Achilles magno dolore adductus proelio se diu abstinebat. Postquam Patroclus armis eius indutus necatus est, vir fortissimus  omnium Graecorum dolore adductus iterum crudeliter pugnavit. A quo denique Hector occisus est. Cuius pater ab Achille corpus  circum moenia Troiae tractum petivit. Cuius precibus motus Achilles ei filium necatum reddidit.

Rom, Galeria Borghese: Anchises auf der Flucht aus dem brennenden Troia (Bernini)
Rom, Galeria Borghese: Anchises auf der Flucht aus dem brennenden Troia (Bernini)

4. Hausübung, 25.9.2015

Übersetze:

Postquam Paris Helenam Sparta Troiam transtulit, Graeci cum optimis imperatoribus ad urbem hostium celeriter navigaverunt. Qui diu alta moenia Troiae vehementissime oppugnabant. Ab Agamemnone autem Achilli pulcherrima serva, quam valde amabat, rapta est.

Rom, Galeria Borghese: Paolina (Schwester Napoleons) als Venus (mit Apfel)
Rom, Galeria Borghese: Paolina (Schwester Napoleons) als Venus (mit Apfel)

3. Hausübung, 22.9.2015

De bello Gallico

Postquam Caesar Roma in Galliam venit, exercitus Romani multos annos cum fortibus Gallis acriter bellum gerebant. Quamquam fortiores erant, tamen Vercingetorigem et populum eius vincere non poterant. Qui exercitui suo his verbis facile persuasit: "Audacter pugnate! Patriam Romanis celeriter liberate!"

Rom, Kapitolin. Museum: Cicero
Rom, Kapitolin. Museum: Cicero

2. Hausübung, 21.9.2015

Graeci multos annos Troiae fortissime pugnaverunt.

Graeci, postquam Paris Helenam rapuit, velociter patriam reliquerunt et Troiam fortiter oppugnaverunt.

Orpheus aliis cantatoribus pulchrius cecinit.

Rom, Kapitolin. Museum: Herkules
Rom, Kapitolin. Museum: Herkules

1. Hausübung, 7.9.2015

De imperatore clarissimo Romanorum

Iulius Caesar non solum fortius, sed etiam prudentius quam multi alii imperatores bellum gessit. Postquam consul Romae magna auctoritate regnavit, cum exercitu in Galliam celeriter venit. Nam imperium Romanorum ab omnibus hostibus fortissime defendere ei in animo erat. Cum multis civitatibus Gallorum iis annis acerrime pugnavit et plurimos facile vincere potuit.

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender