Salvete carissimae discipulae et carissimi discipuli!

Wir radelten nach ZLABINGS auf ein Eis ...

54. Hausübung, 13.6.2016

Achtung! Dativus finalis!

Pulchritudo Europae, filiae Agenoris regis, Iovi maximo gaudio erat. Postquam deus puellam vidit, summo amore adductus se in taurum mutavit et Europam, quae in litore maris lusit, rapuit. Quae res Agenori magno dolori erat. Filios suos auxilio vocavit.

53. Hausübung, 7.6.2016

De clarissimo imperatore Romano

Certe plurimas res de Octaviano iam saepe audiebatis.

Iam iuvenis maximo studio Romae solus regere in animo habuerat. Postquam senatores amore patriae adducti Caesarem interfecerunt, hos viros atrocissimis bellis civilibus (bellum civile  = Bürgerkrieg) superare potuit. Qui paulo post Marcum Antonium, virum summa auctoritate, quocum de principatu certavit(de principatu certare um die Vorherrschaft kämpfen), vicit. Omnes adversarios (adversarius,i  Gegner)  Roma exire iussit.

52. Hausübung, 6.6.2016

Postquam Caesar Pompeium vicit, dictator perpetuus, cuius potestas maxima erat, Romae regnavit. Nemo illo prudentior erat. Multi cives, qui antiquam rem publicam amaverunt, hanc rem ferre non potuerunt. Itaque plures senatores consilium crudele ceperunt: Caesarem, virum clarissimum, in senatu circumvenire et pugionibus interficere in animo habuerunt. Qui frustra se manibus suis defendere studuit.

51. Hausübung, 31.5.2016

De dolore Orphei

Num Orpheo clariorem cantatorem cognoscitis? Qui postquam uxor eius serpente mortua est, in Tartarum iter facere constituit. Iam in regionem Tartari intraverat et Cerberum vicerat, qui omnes vivos (vivus 3 lebendig) inferis prohibebat. Tum Plutonem et Proserpinam adiit et ab iis uxorem petivit. Qui carmine eius adducti Eurydicam, pulcherrimam virginem, vocaverunt et ei crudeli condicione reddiderunt. Orpheus autem maximo amore uxoris adductus caput ad uxorem vertit, quae subito in Tartarum revenire debuit.                               

50. Hausübung, 30.5.2016

De Didone (Dido, Didonis – Dido), pulcherrima regina Carthaginiensium

Graeci Troiam expugnaverant et multos homines interfecerant, Iupiter ipse Aeneam novam patriam quaerere et urbem potentissimam condere (condere gründen) iusserat.

Postquam vir fortissimus patrem in Sicilia insula amisit, in Italiam navigare in animo habuit. Sed tempestate (tempestas,atis Unwetter) adductus in Africam venit, ubi Dido, regina Carthaginiensium, Troianos hospitio accepit (hospitio accipere   gastlich aufnehmen) et hic manere iis persuasit. 

49. Hausübung, 20.5.2016

Lade die die folgende Datei auf deinen PC, über setze den Text und ergänze die richtigen Formen des Arbeitsteils!

HÜ_5A.docx
Microsoft Word Dokument 30.2 KB

48. Hausübung, 18.5.2016

Iam multas res de Cicerone audivistis:

Qui summa iustitia provinciam Romanam rexit. A quo multis annis post Siculi auxilium petiverunt, quod Verres omnia artificia abstulit. Quem Cicero in iudicium vocavit. Quem verbis acerrimis accusavit (anklagen). Cuius verba Verres vix (kaum) toleravit.

47. Hausübung, 9.5.2015

Quid iam de Carnunto audivistis?

Carnuntum non solum pulchrius, sed etiam multis aliis oppidis Romanis divitius (dives,itis reich) erat. Romani illo loco felici urbem condere (condo 3 gründen) constituerunt, quod imperium contra gentes, quae Danuvium transierunt, servare debuerunt. Anno CIII imperator Traianus Carununtum caput provinciae Pannoniae Superioris (Pannonia Superior   Oberpannonien) fecit. Imperator Marcus Aurelius tres annos Carnunti vivebat et multa bella cum Marcomannis gerebat.

46. Hausübung, 2.5.2016

Steigere jeweils das Adjektiv unter Beibehaltung des Falles:

a gladiatore forti

pensa difficilia

virorum nobilium

temporis brevis

pugnam atrocem

agri lati (2)

45. Hausübung, 29.4.2016

Cicero, ille consul clarus, nobis narrat:

Consul rem publicam Romanam cunctis periculis liberare temptabam (tempto 1 - versuchen). Quodam die cives Siciliae insulae ad me venerunt et a me auxilium petiverunt. Nam Verrem, postquam sibi magnas divitias paravit et artificia provinciae rapuit, in ius vocare in animo habuerunt. Quod summa diligentia ius civium defendi, is vir iam iudicium non exspectavit, sed statim Roma in exilium iit.

44. Hausübung, 26.4.2016

De Verre

Verres, qui propraetor in Sicilia sibi multa artificia pulchra paravit, Romam revenit. Postquam Incolae illius insulae a Cicerone auxilium petiverunt, hic orator clarus Verrem in ius vocavit. In illa oratione Verrem his verbis monuit: "Refer cuncta artificia, quae Siculis rapiebas, in illam terram! Roma exi!"

43. Hausübung, 25.4.2016

De Lucio Cornelio Sulla

Sulla, vir nobili genere natus, primo in exercitu Marii militabat (milito 1  Militärdienst leisten). Romani eum eodem tempore, quo multi hostes imperio Romano bellum intulerunt, consulem fecerunt. Postquam Mithridates (König aus der Nordtürkei) Romanos vicit et multitudinem eorum necavit, Sulla cum illo bellum gerere constituit. Imperator Romanus regem alienum superavit, sed capere non potuit. Dum Sulla cum hostibus pugnat, Roma summo in periculo erat.

42. Hausübung, 20.4.2016

Postquam Romani multas terras superaverunt, magnam multitudinem hominum servos in Italiam portaverunt, Quibus saepe vita misera erat. Spartacus, qui se et servos laboribus liberare in animo habuit, cum copia servorum e ludo (ludus,i  Gladiatorenschule) fugere potuit. Diu exercitus servorum Romanos superare poterat. Tum Spartacus cum amicis Alpes transire constituit. Sed Crixus, familiaris (familiaris, is  Vertrauter) eius, cupiditate praedae adductus domos divitum (dives,itis  reich) Romanorum incendere et Romam ipsam oppugnare in animo habuit.

41. Hausübung, 18.4.2016

De claris servis

 Quis vestrum iam fabulas de nobilibus servis Romanis audivit?

 Certe nomen Spartaci vobis notum est. Romani, qui crudelia bella gesserunt, multos homines alienos servos in patriam duxerunt. Ibi non solum in agris, sed etiam in domibus Romanorum laborare debebant. Spartacus, vir nobili genere natus, quem Romani in ludo gladiatorem fecerunt, hanc vitam miseram tolerare non potuit. Itaque cum aliis servis fugit et parvum exercitum coegit, quocum totam Italiam terruit.

 

40. Hausübung, 5.4.2016

Ergänze die fehlenden Zeiten zu:

verterunt, movebas, canit.

Stimme "ille, illa, illud" überein mit: uxorem, itinera, domos, carminibus (2) und verändere dann die Zahl!

Übersetze:

Postquam Ariadna, puella magna pulchritudine, adulescentem alienum vidit, magno amore adducta eum adiuvare constituit. A Daedalo, qui multa aedificia pulchra aedificabat, auxilium petivit. Ille vir magno ingenio filiae regis filum dedit, cuius auxilio Theseus labyrinthum relinquere potuit.

39. Hausübung, 4.4.2016

Ergänze die fehlenden Zeiten zu:

neglexit, petebant, cecidi, solvebamus, quaeritis, invenisti.

Füge zu folgenden Sustantiven die Demonstrativpronomina "hic, haec, hoc" und "ille, illa, illud", übersetze und bilde dann die andere Zahl:

capita, cura, manuum, die, metu, arborum, periculum, genus,annus, carmini, naves(2).

38. Hausübung, 30.3.2016

Postquam Athenienses iam multos adulescentes in Cretam insulam miserunt, Theseus patriam suam hoc malo liberare in animo habuit. Quamquam is vir magnae virtutis filius hostis erat, Ariadna eum adiuvare constituit. Dum puella ante portas labyrinthi Theseum exspectat, ille Minotaurum gladio suo interfecit.

37. Hausübung, 14.3.2016

Postquam homo mortuus est, umbra eius in Tartarum descendere (descendere hinabsteigen) debuit. Postquam Orpheus Euridicam in matrimonium duxit, serpens eam necavit. Ille vir magno dolore adductus a deis inferis (dei inferi Unterweltsgötter) uxorem petere constituit.

36. Hausübung, 11.3.2016

De patre Thesei

Quodam die Aegeus, pater Thesei, Athenas (Athenae,arum  Athen) cum amicis reliquit et mare petivit, ubi filium exspectavit. Amicis dixit: Postquam iam multos adulescentes in Cretam insulam misimus, Theseus MInotaurum interficere in animo habuit. Postquam iam multas horas ibi mansit, tandem navem summo in mari conspexit. Postquam autem vela (velum,i Segel) atra (ater,tra,trum   schwarz) navis vidit, magna tristitia (tristitia,ae Traurigkeit) adductus e vita excessit (e vita excedere  aus dem Leben scheiden).

 

35. Hausübung, 9.3.2016

(3 Sätze)

Filiae Danai in Tartaro poenas solvere debent, quod patris iusso paruerunt. Ille viriginibus imperavit: "Viros interficite, quod pater eorum sibi regnum meum parare in animo habet."

34. Hausübung, 7.3.2016

De Tartaro

In Tartaro multi homines sunt, qui prudentiam deorum probaverunt aut quoddam scelus commiserunt. Inter eos etiam Tatnalus est, qui filium suum interfecit et dis apposuit. Poena deorum media in aqua stare debet. Cum sitim deponere in animo habe, aqua recedit. Poma quoque tangere non potest, quod ventus (ventus,i Wind) ramos  (ramus, i Zweig) movet.

 

Für Marlene: (Beachte das Imperfekt!)

De vita gladiatorum

Spectacula in amphitheatro multos viros valde delectabant. Galdiatores magno studio pugnabant, alii gladiis, alii sine armis. Sie bene pugnabant, imperator Romanus gladiatoribus vitam donabat. Nonne gladiator clarus tibi notus est?

33. Hausübung, 1.3.2016

De adulescente bono

Olim Minos, rex Cretae insulae, magna virtute cum Atheniensibus bellum gessit. Milites huius regis hostes summa vi vicerunt et puniverunt. Pater Thesei iterum atque iterum filios in insulam miserunt. In labyrinthum venerunt, ubi Minotaurus eos devoravit. Theseus, qui patriam adiuvare in animo habuit, navem ascendit. Ariadna, quae adulescentem pulchrum conspexit et amavit, Theseo filum dedit.

32. Hausübung, 26.2.2016

De Iove et Europa

Quodam die Europa cum amicis ad litus contendit, ubi luserunt (ludo). Subito taurum summa pulchritudine et magnitudine conspexit, quem paulo post magnu tetigit (tango) et clamavit: "Videte, carae amicae, ei tauro mecum appropinquate!" Sed puellae summo timore tauri adductae non paruerunt, sed litus reliquerunt. Europa sola mansit (maneo), taurum palpavit, postremo etiam in eius tergo sedit. Tum taurus cum puella terram reliquit.

Für Marlene R.:

De claris Romanis I

Nonnulli viri clari contra multos populos, hostes Romanorum, pugnant. Certe vobis nomina hominum bonorum nota (bekannt) sunt.Tarquinius Superbus Romam relinquit et ad Porsennam venit, quod cum Romanis bellum gerere in animo habet. Porsenna cum militibus suis Romam diu occupat. Mucio, viro Romano, in animo est patriam periculo liberare et Porsennam necare

31. Hausübung, 24.2.2016

De opere Daedali

Quod Minos Daedalum cum filio in Creta insula retinet, vir magno ingenio (ingenium,i  Talent) alia via in patriam venire constituit. Quodam die casu nonnullas pennas invenit, quas colligit et postea cera coniungit. Eo modo (modus,i   Art, Weise) alas conficit. Icaro, parvo filio suo, alas monstrat et dicit: HIs alis Cretam relinquere ert patriam nostram, quam amamus, petere possumus.

 

Für Marlene R:

De clara femina Romana

Romani cum populo vicino bellum gerunt et in castris de feminis suis multas fabulas  narrant. Collatinus Lucretiam, pulchram feminam suam, multis verbis laudat. Itaque viris ad feminam Collatini equitare in animo est et tres horas Romam (nach Rom) contendunt. Lucretiam domi laborare vident. Sextus Tarquinius feminam bonam videt et subito amat. Mox solus Lucretiam visitare et rapere in animo habet.

30. Hausübung, 22.2.2016

De Daedalo

Daedalus magna ira commotus nepotem (nepos,otis   Neffe) occidit. Itaque in Cretam insulam navigat, ubi in exilio cum filio multos annos manet. Non solum artificia pulchra, sed etiam labyrinthum conficit. Sed magno amore patriae commotus ab Minoe navem petit, quod ei in patriam navigare in animo est. Rex insulae pulchrae odio viri commotus Daedalum in insula retinet.

29. Hausübung, 17.2.2016

Theseus, qui cum pueris in Cretam insulam navigat, Ariadnam, filiam Minois regis videt et dicit: "Puella pulchra, in patriam tuam venio, quod Minotaurum necare mihi in animo est. Potesne me adiuvare? Ubi id monstrum habitat? Nonne caput et vis tauri ei est? Quomodo labyrinthum relinquere possum? Si me adiuvas, mecum navem ascendere et mecum Athenas (nach Athen) venire potes." Ariadna, quae illa verba audit magno amore Thesei adducta (verleitet) ab Daedalo auxilium petivit.

 

Für Marlene R.:

Marcus Alexandro, amico Graeco, clara monumenta Romae monstrare in animo habet. Duo amici per pulchras vias urbis ambulant, deinde forum Romanum intrant, ubi non solum magnas basilicas, sed etiam templa summorum deorum vident. Paulo post ad amphitheatrum properant, ubi spectacula magna exspectant. Nam ibi gladiatores pro vita sua pugnare debent.

28. Hausübung, 16.2.2016

Certe vobis iam fabula viri mali, quem Graeci Procrustem vocant, nota est. Saepe ad eundem virum homines parvi et magni veniunt. Omnes viatores, quos vidit, in domum suam invitavit. Nam ei duo lecti erant. Homines magnos ad lectum parvum ducit et partes corporum praecidit, dum dormiunt.

Für Marlene R.:

Rheae Silviae duo filli sunt: Romulus et Remus. Lupa, quae pueros vidit, eos non necat, sed alit. Multis annis post autem Romulus et Remus auxilio deorum urbem aedificare in animo habent. Quod Romulus duodecim vultures spectat, in novo oppido regnat et Remum; qui trans vallum saltat, necat.

27. Hausübung, 15.2.2016

De Theseo

Minotaurus, cui caput tauri est, liberos devorare solet. Athenienses (die Athener), quos Minos rex bello superavit (er hat besiegt,), semper liberos in Cretam insulam mittere debent, Ariadna, cuius auxilio Theseus labyrinthum relinquit, cum adulescente navem ascendit et patriam relinquit. Nam Theseus dicit: "Te in matrimonium ducere mihi in animo est."

Für Marlene R.:

Cur spectacula Romanorum nonnullis pueris displicent? Multas horas in amphitheatro sedere debent. Ibi non solum viri gladio cum bestiis pugnant, sed etiam alios viros necant. Nisi bene pugnant, vitam amittunt. Itaque spectacula crudelia (grausam) pueris minime placent.

26. Hausübung, 12.2.2016

Theseus cum aliis adulescentibus navem ascendit et Cretam venit. Ariadna, dum Theseum videt, eum adiuvare constituit. Ab Daedalo quaerit: "Quomodo Theseum servare possumus? Nam sine auxilio nostro labyrinthum relinquere non potest." Is vir magno ingenio (ingenium,i Talent) filiae Minois regis filum dat.

25. Hausübung, 8.2.2016

So viele Relativsätze!

Hannibal, qui Saguntum cum militibus relinquit, copias trans Alpes in Italiam ducit. Romani eum imperatorem, quocum saepe pugnant, vincere non possunt. Itaque Romae, quam Romulus aedificavit (er hat erbaut), appropinquat. Paulo post autem Carthaginienses Hannibalem, cui iam magna potestas (potestas.atis f. Macht) est,  in patriam revocant. Clara est victoria Publii Cornelii Scipionis, quem Romani imperatorem faciunt.l

24. Hausübung, 11.1.2016

De imperatoribus Romanis

Multii imperatores, viri summa virtute, hostes populi Romani vincunt. Marcus Manlius, vir summo honore, Gallos de Capitolio deicit. Ita cum militibus bonis eos viros superare potest.

Carthago (Carthago, inis f.  Karthago) urbs magna est. Carthaginienses patriam relinquunt et exercitum in Hispaniam ducunt. Deinde Hannibal, vir magno studio (studium, i    Eifer, Begeisterung), milites auxilio elephantorum trans Alpes ducit. Exercitus Romanorum multis pugnis vicit et Romae appropinquat. Romani summo in periculo sunt.. Sed imperator eorum, Publius Cornelius Scipio, navibus in Africam venit et ibi copias Carthaginiensium superat.

Hausübung, 20.12.2015

Verändere die Zahl:

avis pulchrae

turres altas

viribus magnis

urbs clara

22. Hausübung, 11.12.2015

Non solum de multis viris, sed etiam de nonnullis feminis claris Romanorum legimus:

Numitor olim in parvo oppido regnat. Viro bono sola filia pulchra est. Sed Amulius, frater (=Bruder) Numitoris, quod solus imperium obtinere in animo habet, puellam armis rapit et Rheam Silviam Vestalem (=Vestalin) facit.  Sed viro malo vis deorum nota (bekannt)  non est: Mars, deus bellorum, puellam caram videt et amat. Paulo post Rheae Silviae duo filii dei sunt. Numitor filios dei in Tiberi flumine exponit. Lupa autem pueros parvos servare (servo 1 retten) potest et alit. Romulus et Remus post paucos annos cum Amulio bellum gerunt, malum virum ex oppido expellunt, Rheam Silviam e carcere liberant, avo (Großvater) imperium donant. Ibi autem non manent, sed novum oppidum aedificare consilium capiunt.

21. Hausübung, 2.12.2015

De Mucio

Iratus populus Romanus Tarquinium superbum expellit. Vir malus ad Porsennam, regem Tuscorum, properat. Nam cum copiis Tuscorum Romanos superare in animo habet. Porsenna denique cum rege Romae appropinquat et diu oppidum occupat (occupo 1 belagern). Mucio autem, viro bono, Porsennam necare et ita Romam servare in animo est. Sed milites (miles,itis  Soldat) Porsennae Mucium capiunt et ad regem ducunt.

20. Hausübung, 24.11.2015

De spectaculis magnificis

Quod Sabini Romam spectare in animo habent, libenter in oppidum Romuli veniunt. Ibi non solum aedificia pulchra et templum magnum vident, sed etiam in Circum Maximum intrant, ubi spectacula magnifica exspectant. Gladiatores variis armis pugnant, interdum (manchmal) Romulus gladiatori vitam donat.

19. Hausübung, 23.11.2015

De Sabinis

Sabini, viri boni, vicinum oppidum vident. Mox (bald) nuntii Romanorum ad Sabinos veniunt et populum in oppidum suum invitant. Libenter haec verba audiunt. In oppidum Romuli veniunt et  aedificia nova et spectaculum pulchrum spectant.

18. Hausübung, 18.11.2015

De novo oppido

Augurio deorum Romulus pulchra aedificia in oppido novo aedificat. Quod Remus autem trans vallum oppidi saltat, Romulus fratrem (den Bruder) necat. Iam diu in oppido magnifico regnat. Quod Romanis feminae non sunt, Romulus nuntios ad Sabinos mittit. Populum vicinum (vicinus 3 benachbart) ad spectacula pulchra invitant.

17. Hausübung, 17.11.2015

De Aenea

Graeci decimo anno belli (bellum,i Krieg) Troianos superant et oppidum clarum delent (deleo 2 zerstören). Aeneas, filius deae magnae, cum Anchisa patre (pater,tris  Vater) et Ascanio filio (fugio 3 flüchten) potest. Cum aliis feminis et viris auxilio deorum in Siciliam properant. Ibi auspicia spectant.

Rom, Galeria Borghese: Aenas und Anchises
Rom, Galeria Borghese: Aenas und Anchises

16. Hausübung, 16.11.2015

De Romulo et Remo

Quod Amulio duo filii sunt, filiam fratris (des Bruders) exponit. Lupa liberis appropinquat neque necat, sed alit. Multis annis post pueri auspicium spectare et oppidum aedificare in animo habent. Auspicio deorum Romulus dominus (Herr) oppidi novi est.

Rom: Kapitolinische Museem - Lupa Capitolina
Rom: Kapitolinische Museem - Lupa Capitolina

15. Hausübung, 11.11.2015

De vita servorum (servus, i  der Sklave)

Servis Romanorum vita pulchra non est. Nam diu laborant et liberos dominorum (dominus,i  Herr) linguam Graecam docent.  Magna est copia servorum Romanorum, quod Romani in multis bellis (bellum,i Krieg) cum aliis populis (populus,i  Volk)  pugnant. Viros victos (victus 3  besiegt) in Italiam portant, ubi saepe in amphitheatris gladio pugnant. Inde gladiator virum necat. Nobis spectacula Romanorum non placent.

Rom: Gladiatorenkampf (Relief)
Rom: Gladiatorenkampf (Relief)

14. Hausübung, 9.11.2015

Romanis non solum basilicae magnae, sed etiam templa clara deorum sunt. Multis Romanis in forum intrare et sepulcrum (=Grab) Romuli videre placet. Nam Romulus filius Rheae Silviae est.Quod Amulio duo filii sunt, flliam Numitoris necat et liberos (Kinder) exponit. Sed lupa liberis appropinquat et pueros servat. (servo 1 = retten)

13. Hausübung, 28.10.2015

Übersetze:

Alexander, magister bonus, discipulos bonos laudat, quod pensa sua secum habent:

"Nunc, discipuli, per vias Romae ambulamus. Non solum forum Romanum intramus et ibi templa magnorum deorum videmus, sed etiam ad amphitheatrum clarum properamus. Ibi spectacula pulchra exspectamus. Deinde autem in thermis aqua nos delectat. Quam pulchra Roma est!"

Verändere die Zahl:

pro discipulo, in terris alienis, ex basilica. cum amico, per vias, monstras, aedificia, ambula, amica.

Rom, Caracallathermen
Rom, Caracallathermen

12. Hausübung, 21.10.2015

Gaius Alexandrum, amicum Graecum, salutat: "Care (carus 3 = lieb) amice, ambula mecum per magnas vias Romae!" Forum Romanum intrant, ubi multi viri ad amphitheatrum properant. Alexander interrogat: "Cur viri et pueri magno gaudio ad spectacula properant?" Alexander amico respondet: "Libenter spectacula spectant, quod gladiatores non solum cum alienis bestiis, sed eitam cum aliis viris pro vita sua pugnant. Alius gladiator reticulum habet, alius gladio virum necat." Alexander interrogat: "Etiamne Romani gaudent et rident, si bestia aliena virum superat?"


Kolosseum: Marmorsitze der Senatoren
Kolosseum: Marmorsitze der Senatoren

11. Hausübung, 19.10.2015

Gaius amicis Graecis Romam monstrat. Cum Alexandro et Lydia per vias pulchras ab foro Romano ad amphitheatrum clarum ambulat. Hic amici spectacula magna exspectant. Nunc gladiator cum bestiis alienis pugnat et elephantum gladio necat. Deinde gladiatores pro vita sua pugnant. Magnum est gaudium virorum Romanorum, sed Alexandro et Lydiae spectaculum non placet. Itaque amici ab amphitheatro ad thermas (die Thermen) properant.

Rom, Kolosseum
Rom, Kolosseum

10. Hausübung, 16.10.2015

Alexander schreibt folgenden Brief:

Alexander Lydiam salutat.

Apud Gaium amicum sum. Saepe mecum per vias pulchras Romae ambulat. Mihi non solum forum et templa monstrat, sed etiam amphitheatrum magnum intramus. Ibi spectacula clara exspectamus. Viri cum bestiis pugnant. Magnum est gaudium Romanorum.

Was können folgende Nomina heißen:

templi

dei

statua

aedificia

viarum

discipulum

pensum

9. Hausübung, 6.10.2015

Gaius führt Alexander durch Rom:

"Nunc forum intramus. Hic non solum magna templa deorum, sed etiam statuas bonorum virorum vides. Tum ad amphitheatrum clarum properamus, ubi viri Romanis (Romanus = Römer) spectacula pulchra monstrant. Spectacula Romanorum clara sunt. Ambula mecum (=mit mir) per vias Romae!"

Rom, Kolosseum
Rom, Kolosseum

8. Hausübung, 2.10.2015

Alexander schreibt einen Brief aus Rom:

Quintus mecum (=mit mir) per pulchras vias ambulat. Aedificia magna et statuas pulchras videmus. Amicus etiam amphitheatrum magnum mihi (mir) monstrat. Ibi multi viri sunt et spectacula exspectant. Tum templum intramus. Romani multos deos habent.

Rom, Circus Maximus mit Ruinen der Kaiserpaläste
Rom, Circus Maximus mit Ruinen der Kaiserpaläste

7. Hausübung, 30.9.2015

Übersetze:

Magister clamat: "Quod semper respondetis, nunc per Romam ambulamus. Hic non solum multa aedificia magna, sed etiam statuas pulchras et templa clara videtis. Quam pulchra Roma est!" Discipuli et discipulae et magister gaudent.

Rom, Forum Romanum
Rom, Forum Romanum

6. Hausübung, 29.9.2015

Quintus erzählt:

Discipulus malus sum. Saepe pensa mea non mecum (bei mir, mit) habeo. Tum severi magistri mei clamant: "Quam malus puer es!" Iulius, amicus bonus, non ridet, quod magister iratus me (=mich) monet. Linguam Latinam amat , multos libros habet, pensa longa semper secum habet. Nunc ridemus et puellas pulchras spectamus.

Rom: Kolosseum
Rom: Kolosseum

5. Hausübung, 25.9.2015

Iulia erzählt:

Grammaticus meus magister severus est. Discipulas et discipulos  linguam Latinam docet. Discipuli magistrum bonum et linguam Latinam amant. Pulchrum librum Latinum habent. Iulius, discipulus bonus, saepe clamat: "Quam pulchra est lingua Latina!"  Discipuli semper gaudent, quod magister pueros bonos laudat.

Rom, Kapitolin.Museen: Schulszene
Rom, Kapitolin.Museen: Schulszene

4. Hausübung, 23.9.2015

Übersetze:

Magister bonus in schola sedet et discipulos exspectat. Linguam Graecam docet. Nunc Quintus intrat et magistrum salutat: "Salve, magister!". Discipulum malum salutat et interrogat: "Ubi pensum tuum est?" Quintus non respondet. Pensum magnum non habet. Linguam Graecam non amat. Quintus discipulus malus est.

Rom, Kapitolin. Museum: Schüler und Lehrer
Rom, Kapitolin. Museum: Schüler und Lehrer

3. Hausübung, 22.9.2015

... schon wieder eine Schulszene:

Claudia in schola sedet et grammaticum exspectat. Etiam aliae (=andere) discipulae et discipuli intrant. Claram, amicam suam (ihre), salutant. Nunc grammaticus intrat et discipulos salutat. Discipulas interrogat. Discipulae libenter respondent. Grammaticus severus discipulas bonas laudat.

Rom, Kapitolin. Museum: Dornauszieher
Rom, Kapitolin. Museum: Dornauszieher

2. Hausübung, 21.9.2015

Übersetze folgenden Text:

Über gute und schlechte Schülerinnen und Schüler

Iulius, grammaticus bonus, saepe discipulos et discipulas interrogat. Discipulae bonae libenter respondent, discipuli mali non respondent. Grammaticus discipulos malos monet, discipulas bonas laudat. Nunc Quintum interrogat. Quod (=weil) Quintus non respondet, grammaticus iratus (=zornig) est.

Besucherzaehler

       5A

       6A

       6C

       7A

       8C

Uhrzeit
Kalender