5C Medias in res!

Hausübung, 16.6.2015

Antonius schreibt einen Brief an Kleopatra:

Marcus Antonius  Cleopatrae reginae salutem dicit.

Quod e proelio apud Actium in patriam fugisti, tibi has litteras mitto. Postquam Octavianus me vicit, copias meas reliqui. Nunc fugere debeo. In Aegyptum properabo, ubi me servabis. Nullum exercitum timebimus, nemo terram tuam oppugnare audebit, iniuriam Octaviani non tolerare debebo. Vita nostra nobis summo gaudio erit.

Hausübung, 1.6.2015

Übersetze:

Multae res homini magno gaudio sunt.

Mors Caesaris Octaviano maximo dolori fuit.

Caesar sociis populi Romani milites auxilio mittere solebat.

Amicisne auxilio venisti?

Virtutes virorum clarissimorum liberis Romanis saepe exemplo fuerunt.

Hausübung, 21.5.2015

Steigere jeweils das Adjektiv in folgenden Wendungen:

viris fortibus, proelium atrox, bella crudelia, puellarum miserarum, urbem parvam, multos homines, turrim altam, avium pulchrarum, domum magnam, magistro bono.

Hausübung, 18.5.2015

De viro nobilissimo

Hic vir clarus iam adulescens imperator fortissimus erat, qui maximo studio bella gravia gerebat. Cum una legione Sullam adiuvit, qui auxilio eius Marium vincere potuit. Postquam exercitum suum in Arfricam duxit, Romam revenit, ubi cum Caesare et Crasso totum imperium Romanum in tres partes divisit.

Hausübung, 8.5.2015

De Caesare

Postquam Caesar totam Galliam oppugnavit, Romam revenit. Imperator clarissimus, qui imperium Romanum solus regere in animo habuit, se dictatorem perpetuum fecit. Quae res multis senatoribus minime placuit. Itaque consilium crudelissimum ceperunt: Caesarem in senatu gladiis interficere constituerunt.

Hausübung, 4.5.2015

De bello Gallico II

Postquam Caesar verba legati audivit, haec fere respondit: "Populus Romanus omnes populos, quos in amicitiam receperant, adiuvare solebat. Nunc Helvetii, pessimi omnium Gallorum, patriam suam relinquere in animo habent. Quos ab agris et domibus Sequanorum et aliorum sociorum maxima vi defendere constituo. Exercitus mei, qui atrocissima bella gerebant, semper copiis hostium fortiores erant."

Hausübung, 27.4.2015

De bello Gallico I

Postquam Caesar Roma in Galliam Cisalpinam venit, legatus Sequanorum, amicorum populi Romani, ab eo auxilium his verbis petivit: "Gens nostra multo fortior quam aliae civitates totius Galliae est. Iam saepe legiones Romanas adiuvabamus. Nunc populus noster maximo in periculo est, quod Helvetii patriam suam relinquere et per terram nostram iter facere in animo habent. Ea res nobis minime (=keineswegs) placet."

Hausübung, 21.4.2015

De sorte (sors,tis = Schicksal) Ciceronis

Postquam Cicero de improbo consilio Catilinae audivit, in senatum properavit, ubi virum improbum vidit. Tamen orationem habuit. Catilina his verbis adductus urbem reliquit et ad copias suas contendit. Cicero autem socios, qui Romae manserunt, ad mortem duxit. Ea res autem nonnullis viris non placuit. Uno anno post senatus virum clarissimum in exilium misit.

Hausübung, 20.4.2015

De scelere Catilinae

Cui vestrum nomen Catilinae, viri improbi nobili genere nati, notum non est? Quod Romae novis rebus studebat, Ciceronem consulem interficere in animo habebat. Postquam consul de consiliis eius audivit, paucis horis post in senatu claram orationem habuit. (orationem habere     eine Rede halten)

Hausübung, 14.4.2015

Marcus Tulliae, carae filiae suae, salutem dicit.

Quamquam rem publicam Romanam summis periculis liberavi et ab omnibus civibus improbissimis defendi, tamen nunc in exilio vitam miserrimam ago. Catilinam, qui Romae novis rebus studuit, senatus consulto ex urbe exire iussi. Qui non solum exercitum contra populum Romanum coegit, sed etiam me consulem interficere in animo habuit.

Hausübung, 9.4.2015

De nobili viro Romano I

Quis non multas res de Cicerone, illo claro consule Romanorum, iam audivit? HIc vir inter multos alios homines Archiam poetam quoque, quem Grattius accusavit (accuso 1 anklagen),  his verbis defendit:

Archiam defendo, quod ei iam a pueritia gratiam debeo. Itaque gaudeo, quod eum adiuvare possum. Eius verba me semper ad studium litterarum poetarumque impelluntt (impello 3 veranlassen). Tu autem, Gratti, cur eum accusas? Num tibi in animo est eum Roma expellere et miserum ex beato facere?

Hausübung, 23.3.2015

De bello, quod Romani cum Hannibale gesserunt

Quis nomen clari imperatoris Carthaginiensis non audivit? Cum eo viro forti multi imperatores Romani pugnare debuerunt. Hic non solum summa virtute, sed etiam dolis (dolus,i   List) Romanos multos annos superabat. Denique Publius Cornelius Scipio imperator rem publicam Romanam omnibus periculis liberavit, quod exercitum suum navibus Carthaginem adduxit et copias hostium vicit.

Lernkarten

15_Varia_1.docx
Microsoft Word Dokument 37.1 KB
15_Dekliniere_II.docx
Microsoft Word Dokument 32.6 KB

Hausübung, 13.3.2015

Mit dieser Probeschularbeit solltet ihr in 50 Minuten fertig sein!

SA_5C.docx
Microsoft Word Dokument 18.2 KB

Hausübung, 9.3.2015

De  claro cantore Graeco

Quis nondum illam fabulam pulchram de magna arte Arionis audivit? Incolas multos Siciliae insulae carminibus suis, quibus sibi divitias paravit, maxime delectabat. Quodam die autem magno amore patriae commotus Graeciam petere in animo habuit. Postquam navem ascendit, piratae mali eum ceperunt, quod divitias eius rapere constituerunt. (Fortsetzung folgt)

Hausübung, 3.3.2015

De amore Orphei

Ille cantator clarus magno amore commotus Euryidicem in matrimonium ducere in animo habuit.. Sed serpens eam necavit. Postquam iam multos dies  flevit et doluit, carmine deos Tartari movere constituit. Nam scivit: Pluto olim Proserpinam rapuit et secum in Tartarum portavit. Eam rem Ceres, mater eius, tolerare non potuit. Denique Iupiter fratri imperavit: Alterum dimidium (Hälfte) anni Proserpina apud te manere potest, alterum dimidium ei ad terram revenire licet.

Hausübung, 24.2.2015

De Sisypho

Quis iam fabulam de Sisypho audivit? Hic vir improbus Mortem, quae omnes homines in Tartarum misit, cepit. Multos dies contra naturam in terris manere neque mori (sterben) potuerunt. Quod illo facto  Iovem et alios deos laesit, Sisyphus summa vi saxum iterum atque iterum  in montem volvere debet.

Hausübung, 23.2.2015

De Tartaro

Hic multi homines sunt, qui prudentiam deorum probaverunt aut quoddam scelus commiserunt. Inter eos etiam Tantalus est, qui filium suum interfecit et dis apposuit. Poena deorum media in aqua stare debet. Cum sitim deponere in animo habet, aqua recedit. Poma quoque tangere non potest, quod ventus (Wind) ramos (ramus,i Zweig) movet.

Bereite dich mit diesen Karteikarten vor:

14_Stammformen.docx
Microsoft Word Dokument 32.4 KB
14_Varia.docx
Microsoft Word Dokument 33.9 KB
14_Dekliniere etc..docx
Microsoft Word Dokument 32.9 KB

Hausübung, 19.2.2015

De Icaro

Icarus cum patre iam multos annos in Creta insula fuit. Quamquam Daedalus a Minoe rege navem petivit, tamen iis Athenas petere non licuit. Magno amore patriae commotus pater pennas cera coniunxit et alas fecit, quas filio accomodavit (=anmpassen). Sed Icarus patri non paruit. Dum magno gaudio soli appropinquat, cera tabuit (Perf. von tabescere) et puer in mare cecidit.

Karteikärtchen zum Download

13_Dekliniere.docx
Microsoft Word Dokument 15.0 KB
13_Dekliniere_II.docx
Microsoft Word Dokument 14.9 KB
13_Konjugiere.docx
Microsoft Word Dokument 15.4 KB
13_Übersetze.docx
Microsoft Word Dokument 33.0 KB

Hausübung, 16.2.2015

De Minoe rege

Minos, a quo Daedalus navem petivit, iis verbis respondit: "Ante multos annos patriam reliquisiti et in Cretam insulam venisti. Nunc apud me manere et mihi multas res utiles conficere debes." Daedalus, qui haec verba audivit, novum consilium cepit.

Hausübung, 12.2.2015

De Daedalo et Icaro

Daedalus cum Icaro in Creta insula habitaverunt (habito 1 wohnen). Daedalus ibi layrinthum aedificavit, ubi Minotaurus fuit. Post nonnullos annos amore patriae commoti (bewegt) a Minoe rege auxilium petiverunt: " Da nobis navem, nam Graeciam petere nobis in animo habemus." Sed frustra. Insulam regis relinquere iis non licuit.

Hausübung, 27.1.2015

Hurra, eine neue Zeit!

Europa taurum magna pulchritudine, qui in litore ambulavit, spectavit. Primo puella timuit, deinde autem taurum palpavit (streicheln).  Animal filiam regis denique in Cretam insulam portavit.

 

Theseus cum liberis in Cretam insulam navigavit. Nam Minotaurum interficere in animo habuit. Pericula non timuit. Id monstrum enim liberos devoravit.  Ariadna Theseum, quod ei maxime placuit, adiuvit.

Hausübung, 19.1.2015

Vokabel 11 - 12

Zur selbstständigen Überprüfung klicke HIER!

Huasübung, 19.1.2015

De Romanis et Sabinis

Sabini, quos Romani ad spectacula invitant, magno gaudio novam urbem vident. Subito Romulus, dum Sabini in Circo sedent, Romanis signum (Zeichen) dat. Statim filias Sabinorum, quibus spectacula placent, rapiunt. Magnus est dolor eorum.

Hausübung, 14.1.2015

"Quis eam fabulam de Iove et filia Agenoris narrare potest?", magister discipulos suos interrogat.

Discipuli non respondent. Itaque magister dicit: "Multi poetae (Dichter) de Iove et factis eius scribunt. Is deus summae potestatis se in diversa (verschiedene) animalia convertit, cum (sooft) puellis pulchris appropinquare in animo habet. In taurum conversus (verwandelt) etiam Europam rapit et eam per mare in Cretam insulam portat. Minos, filius eius, cum Atheniensibus bellum gerit et eos superare potest."

Hausübung, 9.1.2015

De Romulo et Remo

Dum Romulus urbem novam aedificat, Remus eum interrogat: "Quis eam urbem servat?" Frater eius respondet: " Summus deus et coniunx (Gattin) eius urbem servant." Remus ea verba audit et dicit: "Deus urbem tuam servat, quod Romani se et domos suos servare non possunt." Tum trans vallum urbis saltat. Romulus autem eum videt et magna ira gladio suo necat.

Hausübung, 9.12.2014

De viro claro

Romani Hannibalem, virum summa virtute, valde timent. Nam Hispaniam relinquit et cum Romanis bellum gerere in animo habet. Auxilio elephantorum milites suos trans Alpes in Italiam ducit. Multis pugnis viros necat et aedificia delet. Iam prima pugna ad Trebiam consulem Romanum vincere potest. Tiberius Sempronius Longus fugere debet. (debeo 2 müssen)

Hausübung, 5.12.2014

De pugna Gallorum

Iam saepe Galli copias trans Alpes ducunt et Romam occupant. Brennus, dux Gallorum, consilium novum capit. Quod Capitolium ascendere et Romanos superare non potest, expectare in animo habet, dum Romani fame coacti (durch Hunger gezwungen) Capitolium relinquunt. Sed Romani panem (panis,is Brot) de Capitolio iaciunt. Tamen Galli sub Capitolio manent.

Hausübung, 4.12.2014

De gaudiis Iovis

Quis vestrum iam de Iove, summo deo Romanorum, fabulas narrare potest?Deus magnus non solum Iunonem, sed etiam multas alias feminas amat. Europam, filiam Agenoris, rapit et in Cretam insulam portat. Ibi cum puella pulchra tres filios habet, Minoem, Rhadamanthum, Sarpedonem. Legite etiam fabulam de Callistone. Eam puellam Iuno irata in ursam (urs: Bärin) mutat (muto 1 verwandeln). Sed Iupiter pueallam adiuvat et eam (sie) sidus (sidus, eris n. Sternbild) facit.

Hausübung, 3.12.2014

De Marco Manlio

Galli multa aedificia Romae delent et Capitolium ascendere in animo habent. Romani et canes dormiunt, anseres soli clamorem Gallorum audiunt et Manlium excitant. Vir bonus subito arma capit et cum Romanis Gallos de Capitolio deicit.

Hausübung, 28.11.2014

Quis illam fabulam de Mucio Scaevola, claro viro Romano, narrare potest? Romani Tarquinios ex oppido expelllunt. Tarquinius Superbus ad Porsennam, regem Tuscorum, venit. Tuscis Romanos adiuvare in animo est. Dum diu oppidum oppugnant, Mucius consilium bonum capit. In castra Tuscorum venit et regem necare in animo habet. Sed custodes (Wächter) virum Romanum capiunt. Mucius sine timore manum dextram in flammas tendit. Itaque Romani eum (diesen) Scaevolam appellant. (appello 1  nennen)

Hausübung, 27.11.2014

De vita gladiatorum

Spectacula in amphitheatro multos viros valde delectant. Gladiatores magno studio pugnant, alii gladiis, alii sine armis. Si bene pugnant, imperator Romanus gladiatoribus vitam donat. Nonne gladiator clarus tibi notus est?

Hausübung, (freiwillig), 18.11.2014

Nach der Gründung der Stadt beschließt Romulus durch eine Einladung der Sabiner zu Circusspielen den Frauenmangel in der Stadt zu beheben:

Sabini magno gaudio Romanos audiunt et cum nuntiis Romuli in oppidum novum veniunt. Vicino1 populo Roma valde placet.  Templa in foro vident et denique in amphitheatrum intrant. Dum autem spectaculis gaudent, Romani arma capiunt et feminas Sabinorum rapiunt et secum domum portant. Quod nullus deus Sabinos adiuvat, irati Romam relinquunt.

1vicinus 3      benachbart

Hausübung, 17.11.2014

De duobus pueris claris

Vobisne fabula pulchra de Romulo et Remo nota (notus 3  bekannt) est? Amulius, vir malus, duos pueros necare in animo habet. Sed auxilio deorum lupa Romulo et Remo appropinquat et pueros alit et servat. Post multos annos terram Amulii relinquunt et novum oppidum aedificare possunt. Quis in oppido autem regnat? Quod Romulus magnum numerum aivum (der Vögel) videt, Remo dicit: "Relinque oppidum meum!"

Hausübung, 11.11.2014

De Troianis

Quod Troianis arma non sunt, Graeci non solum multos viros necant, sed etiam feminas et parvos liberos Troianorum rapiunt. Aeneae1, filio deae, cum nonnullis amicis bonis ex oppido fugere in animo est. Viri Troiam auxilio deorum relinquere possunt et ad novum oppidum Elissae2 veniunt. Dum Troianis in Africa manere placet, deus Aeneam monet: „Propera in Italiam! Ibi regnum3 tibi parare potes.“

1Aenea, ae            Aeneas

2Elissa,ae               Elissa = Dido

3regnum,i              Herrschaft

Hausübung, 10.11.2014

De Romanis et Sabinis

Romulus novum oppidum aedificat et pulchris templis ornat (orno 1   schmücken). Gaudium Romanorum magnum est, sed populo feminae non sunt. Itaque nuntii Sabinos vicinos ad spectacula invitant. Nam Romulo pulchras puellas Sabinorum rapere in animo est. Sabinis aedificia vicinorum spectare placet.

Hausübung, 6.11.2014

De Romulo et Remo

Romulo et Remo, filiis Rheae Silviae, novum oppidum aedificare in animo est. Quis autem in oppido regnat? Itaque deos interrogare placet. Romulus: "Quod magnam copiam avium (=der Vögel) video, dominus oppidi sum."  Remus autem verbis Romuli iratus trans vallum Romae saltat. Romulo virum malum necare licet.

Hausübung, 3.11.2014

Aus einem Brief aus Rom:

Romanis amphitheatrum magnificum est, ubi spectacula viros et feminas delectant. Ibi gladiatores saepe cum bestiis pulchris magno studio pro vita sua pugnant.

Quod liberis in caldarium saltare placet, Marcus nunc mecum in thermas properare potest. In bibliotheca thermarum Iulius nobis multas fabulas de Romulo et Remo, filiis Rheae Silviae, narrat.

studium,i      Eifer, Begeisterung

Hausübung, 3.11.2014

De Romulo

Romulus et Remus filii Rheae Silviae et magni dei sunt. Quod Amulio duo filii sunt, Romulum et Remum in aqua exponit. Sed lupa ad aquam properat et pueros videt. Sed Romulum non necat. Multis annis post Romulus cum Remo oppidum aedificare in animo habet.

Hausübung, 31.10.2014

Wer hat was?

Romanis multa templa pulchra sunt.

Mihi multi amici sunt.

Nobis pensum magnum est.

Graecis magni dei sunt.

Magistris multi discipuli sunt.

Zur Übung vor der Schularbeit

Verändere die Zahl sämtlicher Satzglieder (auch der Pronomina):

Puer amicum Graecum monet:

Narra mihi de spectaculo amphitheatri!

Apud amicum Romanum sumus.

Amicus mecum per viam pulchram ambulat et mihi aedificium clarum monstrat.

Salutate in basilicis viros claros!

Magistri vos et pensa vestra laudant.

Monstrate nobis templa deorum clarorum!

Videte statuas pulchras dearum Romanarum!

Nobisne scholas vestras monstratis?

Libenter magistro tuo respondes.

Hausübung, 21.10.2014

De Roma antiqua (antiquus 3  alt)

Nunc magister vobis multum de Roma antiqua narrat: "Quis vestrum  per forum Romanum ambulare in animo habet? Nam hic non solum basilicas magnas, sed etiam templa et statuas videtis. Quam pulchrae statuae virorum clarorum sunt! Tum multas horas in amphitheatro manemus, ubi gladiatores magnam copiam bestiarum pulchrarum necant. Sed multis pueris hoc spectaculum non placet. Itaque ab amphitheatro in thermas properant, ubi in aquam calidam saltant."

Hausübung, 20.10.2014

So viele Fragen!

Alexander Marcum, amicum Romanum, interrogat: "Quis in amphitheatro pugnat? Cur Caesar multis viris vitam donat? Num pugnae feminis virisque Romanis placent?"

Hausübung, 17.10.2014

Alexander Lydiam, amicam suam, salutat. (2. Brief)

Quam pulchrum est cum Marco, caro amico nostro, per pulchras vias Romae ambulare!  In foro non solum basilicas magnas et aedificia clara videmus, sed etiam curiam intramus. Hic etiam multa templa magna sunt, quod Romani multos deos habent. Ibi amphitheatrum magnificum est, ubi viris et feminis Romanis spectacula placent. Ibi gladiatores saepe cum bestiis pulchris pro vita sua pugnant. Amicus noster mihi saepe fabulas de claris pugnis gladiatorum narrat. Nunc autem in thermas properamus. Vale!

Hausübung, 13.10.2014

Ein Brief aus Rom nach Griechenland (Teil 1):

Alexander Lydiam, caram amicam suam, salutat.

Hic apud amicum nostrum sum et multa aedificia clara Romanorum video. Gaius mecum per vias Romae ambulat et mihi multa templa monstrat. Non solum forum intramus, sed etiam ad amphitheatrum properamus, Sed spectaculum amphitheatri mihi non placet, quod viri pulchras bestias necant.

Hausübung, 10-10-2014

De spectaculis amphitheatri

Multi Romani saepe in amphitheatro sedent et spectacula pulchra exspectant. Ibi  pugnas (pugna,ae Kampf) bestiarum alienarum vident.Romani bestias etiam ex Africa in amphitheatrum apportant.  Mox (bald) gladiatores (Nom.Pl.) intrant et bestias necant. Spectacula crudelia (grausam) Romanis placent. Tum alii gladiatores gladio, alii reticulis pugnant. Quam varia (abwechslungsreich) spectacula Romanorum sunt!

Hausübung, 7.10.2014

Ein Besuch im Kolosseum

Quam clarum hoc (=dieses) aedificium magnum est!  Ad amphitheatrum multi viri properant, quod spectacula pulchra exspectant. Etiam Gaius cum amico Graeco hic sedet et bestias feras (wild) et gladiatores videt. Alexander amicum interrogat: "Videsne bestias alienas? Num Romani spectaculum magnum amant? Nonne gladiatores bestias necant (=töten)? "

Im Inneren des Kolosseums in Rom
Im Inneren des Kolosseums in Rom

Hausübung, 6.10.2014

Über das Leben römischer Schüler

Magister Romanus discipulos in foro docet. Quod scholam non habent, in foro sedent, ubi libros clarorum virorum ediscunt (edisco auswendig lernen). Saepe per forum ambulant, curiam intrant,  templa deorum spectant. Magister fabulas (fabula,ae   Geschichte) de deis Romanorum diu narrat (narro 1 erzählen). Fabulas pulchras magistri discipuli semper amant.

Okeanos am Trevibrunnen in Rom
Okeanos am Trevibrunnen in Rom

Hausübung, 2.10.2014

Unterwegs in Rom

Magister cum discipulis bonis per vias pulchras Romae ambulat. Ibi non solum aedificia clara vident, sed etiam forum Romanum intrant. Magister clamat: Hic curia est, ubi Romani imperium (Reich) regnant (regno 1   beherrschen). Ibi templum Saturni  et templum Veneris (der Venus) sunt. Nunc ad amphithatrum ambulamus et spectacula pulchra exspectamus. Quam pulchra Roma est!

Hausübung, 29.9.2014

Ein Spaziergang in Rom

Iulius et Claudia Alexandro, amico Graeco, Romam monstrant. Per vias pulchras ambulant et forum intrant. Ibi non solum templa deorum Romanorum spectant, sed etiam statuas virorum clarorum vident. Curia aedificium clarum est. Hic multi viri sedent. Alexander clamat: "Vide, Iuli! Quam magnum amphitheatrum est." Claudia respondet: "Cum Alexandro ad amphitheatrum ambula! Multi viri spectacula amphitheatri semper amant. Sed nunc ad scholam propero, ubi magister bonus discipulas iam diu exspectat. Valete!"

propero, as      eilen

vale! Leb wohl!

valete! Lebt wohl!

Auf dem Forum Romanum mit der 8BD im Mai 2014
Auf dem Forum Romanum mit der 8BD im Mai 2014

Vokabel online wiederholen

Öffne das Rätsel HIER

Hausübung, 25.9.2014

Griechische Kinder besuchen Rom

Alexander et Lydia Romam visitant. Non solum pulchra aedificia, sed etiam magna templa vident. Forum intrant, ubi multas statuas spectant. Etiam ad amphitheatrum ambulant, ubi Romani (die Römer) clara spectacula exspectant. Amici Graeci secum cogitant: Quam pulchra Roma est!

Hausübung, 23.9.2014

Der Lehrer hat für die Schüler eine Überraschung :

Magister bonus intrat et clamat: "Salvete, discipulae et discipuli! Iam diu linguam Graecam amatis. Nunc Lydia et Alexander, discipuli Graeci, scholam visitant. Iam vos (=euch) exspectant. Quibus (ihnen) Romam pulchram et aedificia pulchra monstrate! Per vias ambulate, ubi multa aedificia clara sunt. Ibi etiam amphitheatrum clarum est."

Hausübung, 22.9.2014

Ergänze die entsprechenden Endungen und übersetze!

Saepe in schola sedemus et Marcum, magistr...   bon..., exspectamus. Intrat et discipul... et discipul... salutat. Magistr.... salutamus. Semper gaudet, si (=wenn) pens... (Pl.) pulchr.... videt.

Sed irat.... est, si discipul... (m.) mal... pensum magnum secum non habet.

Hausübung, 19.9.2014

In schola

Magister, grammaticus bonus, intrat et discipulos interrogat: "Cur ridetis? Quis pensum longum secum non habet?" Quintus et Iulius: "Pensa  non habemus." Magister clamat: "Saepe pensa non habetis. Cur non laboratis? Discipulos malos moneo, discipulas bonas laudo." Claudia et Iulia: "Pensa nostra habemus. Libenter in schola sumus, laboramus et linguam Graecam amamus."

Hausübung, 18.9.2014

Übersetze und verändere dann - im Lateinischen - die Zahl folgender Sätze:

Puella pulchra intrat et amicas salutat.

Magister bonus discipulum pulchram linguam docet.

Puer malus pensum magnum secum non habet.

Grammatici discipulos interrogant, discipuli respondent.

Puellae pensa magna non amant.

Hausübung, 16.9.2014

Verschiedene Leute in der Schule

Iulius, magister bonus, in schola discipulos iam exspectat. Discipuli magistrum libenter salutant.

Iulia et Claudia, discipulae bonae, linguam Latinam amant. Semper pensa magna secum habent. Grammaticus discipulos et discipulas nunc linguam Graecam docet. Saepe discipulos malos interrogat: "Ubi pensa sunt?" Quintus, discipulus malus, non respondet et secum cogitat: Schola horrida est.

Hausübung, 15.9.2014

Über gute Schüler

Discipuli boni libenter laborant. In schola semper laeti sunt et gaudent, grammaticum non timent. Semper recte (richtig) respondent. Magister severus discipulos bonos saepe laudat.

Hausübung, 12.9.2014

Über die Schule

Discipuli in schola sedent et diu laborant. Itaque saepe laeti non sunt. Semper grammaticum timent (sie fürchten). Marcus discipulos linguam Graecam docet. Severus (streng) est. Grammaticus discipulos malos non laudat, si (wenn) falso respondent. Sed discipulos bonos laudat. Discipuli boni libenter respondent, si Marcus interrogat.

Hausübung, 11.9.2014

Über römische Schüler:

Discipuli et discipulae hic sedent. Laeti sunt et rident. Libenter respondent .Marcus, grammaticus severus, libenter laudat. Sed Quintus, discipulus malus, saepe falso respondet. Tum clamat et interrogat (fragt): "Cur discipulus malus non laborat?"

Besucherzaehler

       5A

       6A

       6C

       7A

       8C

Uhrzeit
Kalender