Incipiamus! (Beginnen wir!) - Übungen 5. Klassen

Hausübung, 25.4.2013

De senatu Romano

Postquam Marcus Antonius Cleopatrae reginae latos fines dono dedit, senatores Romae convenerunt. Vir nobilissimus hanc fere orationem habuit: "Cari patres, iam saepe res publica nostra summis in periculis erat. Iam multos annos civilia bella videbamus. Nunc autem cives Romanus et dux exercituum nostrorum feminae alienae servit (servire - dienen). Octavianum in Marcum Antonium mittere debemus. Is vir Marco Antonio fortior est. Qui ingenti proelio naves Antonii vincet et Cleopatram interficiet. Aegyptum provinciam habebimus."

Hausübung, 24.4.2013

De Cleopatra

Illa regina Aegypti olim Caesarem et Pompeium iam amaverat. Dum Marcus Antonius cum Octaviano crudelissimum bellum gerit, hanc feminam vidit et magno amore adductus ei fines latos dedit. Quod illam terram  cum Cleopatra regnare in animo habuit, secum cogitavit: Dei nobis vitam pulcherrimam dabunt.

Hausübung, 23.4.2013

Quintus, quem magister iam saepe monebat, ab amico quaesivit: "Quid magister nobis de illo viro nobilissimo narrabit? Quem nostrum interrogabit? Quae monumenta in foro spectabimus? Mecumne in feriis nave celerrrima in illam insulam navigabis?"

Hausübung, 18.4.2013

Postquam Octavianus Marcum Antonium illa clarissima pugna apud Actium anno XXXI ante Christum natum vicit, Romam revenit, ubi totam rem publicam solus regnavit. Eo tempore non solum Romam plurimis aedificiis monumentisque ornavit (ornare schmücken), sed etiam novum forum aedificavit. Multi poetae nobilissima facinora illius imperatoris novi  et pacem, qua crudelissima bella civilia finiverat, laudaverunt. Qui neminem Octaviano maiorem cognoverant. Romanos pro Iulio Caesare, imperatore prudentissimo, medio in foro templum facere iussit. Ipse in Palatino colle in ea domo simplicissima (simplex,icis  einfach) habitavit, quam nunc quoque videre possumus.

Hausübung, 17.4.2013

De primo principe (Kaiser) Romanorum

Brutus et alii viri amore rei publicae Romanae moti Caesarem, dictatorem perpetuum, iam necaverant. Quibuscum (=cum quibus) Octavianus et Marcus Antonius gravissimum bellum civile gesserant. Anno XLII hos viros clarissima pugna vincere poterant. Quod autem et Octavianus et Marcus Antonius Romae solus regnare in animo habebant, hi viri, qui amici optimi fuerant, de principatu (Vorherrschaft) certare coeperunt. Per multos annos hoc bellum crudelissimum populo Romano valde nocuit (noceo 2 = schaden).

Fortsetzung folgt morgen!

Hausübung, 16.4.2013

De morte Caesaris

Iam multas res de morte optimi imperatoris Romani legistis. Quod se ipsum imperatorem perpetuum fecerat, multi cives amore rei publicae moti caedem committere constituerunt. In senatu ipso plurimi senatores Caesarem circumvenerunt et eum eodem tempore confoderunt (confodio niederstechen). Cuius amici autem cadaver eius Romae eo loco incenderunt, ubi nunc reliquias templi pulcherrimi videre possumus. Sed scimus: Post mortem dictatoris autem Octavianus, quem Caesar ut filium amabat, cum Marco Antonio bellum civile cum iis gessit, qui maximum imperatorem necaverant.

Kurze Hausübung, 15.4.2013

 

Quis imperator Caesare melior erat?

Verres multis aliis magistratibus audacior fuit.

Vidistisne Roma pulchriorem urbem?

Iupiter non solum maximus, sed etiam optimus omnium deorum est.

Hausübung, 12.4.2013

De viro nobilissimo

Hic vir claro genere anno LXXV Romae natus est. Avunculus (Onkel) eius Marcus Porcius Cato, philosophus nobisilissimus erat.  In bello civili, quod Cnaeus Pompeius cum Caesare gessit, Pompeium adiuvit. Postquam Caesar autem adversarium (Gegner) gravissimo proelio vicit, nepotem (Enkel) Catonis in amicitiam accepit. Quod imperator se ipsum autem dictatorem perpetuum fecit, is vir maximo amore rei publicae motus concilium plurimorum virorum convocavit, ubi hanc orationem habuit: "Romani, olim patres nostri regem iniustum urbem relinquere coegerunt. Viri optimi atrocissimis bellis rem publicam Romanam servaverunt. Etiam Hannibal Romam expugnare non potuit. Nunc autem nostra res publica maximo in periculo est, quod ille vir audacissimus leges neglegit. Qua re eum in senatu interficere et ita libertatem nostram servare debemus." Quis iam de illo viro multas res audivit?

Hausübung, 4.4.2013

De viro crudelissimo

Iulius Caesar, clarissimus imperator Romanorum, Romam reliquit et in Galliam Cisalpinam et in Galliam Transalpinam provincias venit. Quas summa iustitia administravit. Sequanis autem, quos in amicitiam recepit, auxilio venit, quod Helvetii regionem suam relinquere et ad Oceanum iter facere in animo habuerunt. Primum bellum Gallicum contra Helvetios gessit. Quos acerrimis pugnis superavit et in patriam eorum revenire coegit. Iterum atque iterum civitates Gallorum legionibus fortissimis occupavit. Totam fere Galliam iam expugnavit, cum Vercingetorix, dux Avernorum, vir nobili genere natus, cum copiis suis Alesiam se recepit. Nam servitutem Romanorum ferre non in animo habuit. Multos menses (Monate) ibi manere debebant, dum exercitus Caesaris oppidum circumveniunt. Iam frumento et aliis rebus carebant. Postquam Vercingetorix concilium convocavit, ille vir populum hoc modo monuit: "Neque nos Romanis tradere neque servitutem Romanorum ferre debemus. Corporibus hominum ad bellum inutilium nos alere possumus." Quis mihi nomen illus viri Gallico genere nati dicere potest?

Hausübung, 3.4.2013

Quis de hoc viro iam multas res legit?

Is vir nobili genere natus tempore suo imperator fortissimus fuit. In bello civili, quod Sulla cum Mario gessit, hunc dictatorem exercitu suo adiuvit. Postquam praetor Hispaniam provinciam maxima iustitia administravit, in Italiam revenit, ubi cum Licinio Crasso cum copiis Spartaci pugnavit. Postquam servos crudelissimis pugnis vicerunt, hi viri duo Romae consules erant. Postea non solum piratas superavit, sed etiam in Iudaea provincia pacem fecit. Quod senatores militibus eius praemium non dederunt, cum Caesare et Crasso foedus clarissimum trium virorum iniit. (foedus inire - ein Bündnis schließen).

Hausübung, 20.3.2013

Quis vestrum nomen illius viri clari dicere potest?

Is vir nobili genere natus iam iuvenis orator magnus erat.  Puer undecim annorum patrem suum, qui praetor cum forti exercitu Romano bellum gerebat, morte crudeli amisit. Matrem eius Lentulus quidam, qui amicus Catilinae erat, in matrimonium duxit. Cicero autem, cui consilium nefarium illorum hominum ignotum non erat, milites inter multos socios Catilinae Lentulum quoque interficere iussit. Hac re Cicero et noster vir quaesitus (=gesucht) semper adversarii (adversarius - Feind) erant.

Cum Caesare Roma in Galliam, cuius gentes multis pugnis gravibus vincere poterant, venit. Postquam Romani amore rei publicae adducti Caesarem interfecerunt, cum Gaio Octaviano de principatu certabat (de principatu certare - um die Vorherrschaft kämpfen). Romam reliquit et in Aegyptum venit, ubi Cleopatram amavit. Denque Octavianus eum apud Actium anno XXXI a. Chr. n. vicit.

Hausübung, 19.3.2013

De Cicerone II

Ille vir magno amore rei publicae adductus non solum Verrem in exilium misit, sed etiam Catilinam superare debuit. Quod is vir improbus novis rebus studebat, consulem occidere in animo habebat. Praeterea (=außerdem) exercitum hominum malorum ante portas Romae cogebat. Postquam Cicero autem hoc consilium nefarium cognovit, in senatu, quem convocavit, illam orationem claram in Catilinam habuit. (orationem habere - eine Rede halten)

Hausübung, 18.3.2013

Cicero, ille consul clarus, nobis narrat:

Consul rem publicam Romanam cunctis periculis liberare temptabam (tempto 1 - versuchen). Quodam die cives Siciliae insulae ad me venerunt et a me auxilium petiverunt. Nam Verrem, postquam sibi magnas divitias paravit et artificia provinciae rapuit, in ius vocare in animo habuerunt. Quod summa diligentia ius civium defendi, is vir iam iudicium non exspectavit, sed statim Roma in exilium iit.

Hausübung für die liebe 5AC den Übersetzungstext der Schularbeit der lieben 5BD:

Postquam Paris1 Helenam, illam pulchram feminam Graecam2, rapuit et in patriam abduxit, Graeci cum Troianis bellum gerere constituerunt. Iam decem annos urbem hostium summa vi oppugnabant, cum consilio atroci Ulixis3 Troiam intraverunt. Quamquam multi Troiani hos milites crudeles, qui aedificia deleverunt, viros fortes interfecerunt, multas feminas stupraverunt, viderunt, tamen in urbe manere in animo habuerunt. Deus autem Aeneae4, dum dormit, appropinquavit et imperavit: „Quod nemo Troiam servare potest, hanc terram relinquere et dux Troianorum novam patriam quaerere debes.“ Brevi tempore post ille vir nobilis patrem in umeris5 ex urbe portavit et cum uxore et filio ex urbe properavit.

Angaben:  1Paris;idis m.    - Paris (troianischer Königssohn), 2Graecus 3 -   griechisch, Subst.: der Grieche

3Ulixes,is   - Odysseus; 4Aeneas, Aeneae - Aeneas (troianischer Held), 5umerus,i -        Schulter

Wer das Bilden von Perfektformen aus Praesens- oder Imperfektformen üben möchte, hat HIER

(Thema: Einfach Perfekt!, Code: 4407) Gelegenheit dazu!

Hausübung, 6.3.2013

Romulus, postquam Remum necavit, rex in illa urbe nova fuit. Multi homines fortes ibi in pace vivebant. In urbe autem solum (nur) viri fuerunt, qui ipsi semper bella gravia gerebant. Ita Romulus mulieres rapere consilium atrox cepit et magna voce “Amici,” inquit “miseri sumus, quod nobis feminae non sunt! In illa gente nobili autem Sabinorum multae puellae pulchrae sunt. Nonne eas corripere vobis placet?” Nuntios ad illam gentem miserunt, qui finitimos ad spectacula invitaverunt. Hic populus libenter venit, quod non solum spectaculum, sed etiam pulchra aedificia et monumenta illius urbis novae videre in animo habebat. Postquam Romulus autem signum (signum,i Zeichen)  dedit, Romani filias Sabinorum rapuerunt.  

Hausübung, 5.3.2013
De re admirabili II
Postquam Adroclus dominum atrocem fugit, in silva (silva,ae Wald) vitam agere debebat. In spelunca autem dormire solebat. Subito leonem magnis doloribus adductum in illam speluncam venire vidit. Animal ferum se in hunc locum se recepit, quod magna spina in pede eius currere (curro 3 laufen) non poterat.
Fortes milites tui eandem feram bestiam in arenam miserunt, ubi me vidit et cognovit. Ita me, qui eum adiuvi, servat. Postquam Caesar illam rem audivit, Androclo vitam dedit. 

Hausübung, 4.3.2013

De re admirabili (admirabilis,e  bewundernswert)

Androclus, postquam dominum fugit, gladiator in amphitheatro pugnare debebat. Dum homines atrox spectaculum et celerem mortem viri miseri exspectant, leo magnus intravit et ad Androclum contendit. Sed animal ferum virum fortem, qui neque pugnare neque alio modo (modus,i Art) vitam suam servare audebat, non necavit. Ante Androclum sedit et manum eius lambit. Homines autem magna admiratione (admiratio, ionis  Staunen) illud spectaculum viderunt.

Hausübung, 28.2.2013

De atroci vita servorum

Postquam Romani multas nationes superaverunt, multos homines Romam portaverunt. Inter hos homines etiam viri nobili genere nati erant, qui in domibus Romanorum clarorum vitam miseram agere debebant. Alii liberos docebant, alii in agris laborabant. Nonnullos eorum autem Romani gladiatores fecerunt, qui in amphitheatris variis armis pro vita sua pugnabant. Haec spectacula enim populo Romano maxime placebant. Pauci magno amore patriae adducti e servitute magnis cum periculis effugere poterant. Nam viris Romanis servos, qui fugiunt, statim interficere licebat.

Hausübung, 26.2.2013

Cui vestrum fabula de Arione cantatore nota non est?

Is vir, postquam summo ingenio (ingenium,i Begabung) in Sicilia sibi magnas divitias paravit, in patriam revenire in animo habuit. Itaque magno amore Graeciae adductus navem ascendit. Sed nautis (nauta,ae Seemann) eum interficere et divitias rapere in animo erat. Dum cantatorem capiunt, ab iis veniam (venia,ae Gnade) petivit: "Mihine pro vobis carmen, quo homines non solum in Graecia, sed etiam in Italia delectavi, canere licet?" Statim pulchra voce cecinit, deinde in mare desiluit. Delphinus quidam autem Arionem servavit et in tergo (tergum,i Rücken) eum per aquam in Graeciam portavit.

Hausübung, 21.2.2013

Orpheus, ille cantator clarus, Eurydicam in matrimonium duxit. Paulo post serpens illam necavit. Dum Orpheus hac re valde dolet, tristia (traurig) carmina eius homines et animalia moverunt. Postquam in Tartarum descendit, a Plutone et Proserpina uxorem, quae iam in regionibus Tartari manere debebat, petivit. Carminibus eius adductus Pluto Eurydicam, quam vocavit, marito (maritus,i Ehemann) eam una condicione reddidit: Dum in terram iter faciunt, ei oculos ad illam vertere non licuit. Iam per longas vias opacas Tartari ad summum terram venerunt, cum Orpheus amore adductus caput ad Eurydicam vertit. Statim uxorem amisit. Quid de Orpheo dicere possumus? Hic vir magna fortitudine puellam pulchram nimium (allzu sehr) amavit.

Hausübung, 20.2.2013

Quis iam illam fabulam de claro cantatore Graeco, qui homines pulchris carminibus suis delectabat, narrare potest? Non solum homines, sed etiam saxa et arbores voce eius gaudebant. Is vir feminam magna pulchrtudine in matrimonium duxit. Subito autem serpens eam necavit. Quod dolorem tolerare non potuit, Orpheus ipse in Tartarum descendere et a Plutone uxorem petere in animo habuit.

Ordne nach Zeiten in eine Tabelle ein:

misit, intellegit, solvit, stetit, stabat, punit, bibebat, puniverunt, invitavisti, cecidi, petebam, coniunxit.

Hausübung, 18.2.2013

Romulus iam diu in nova urbe, in qua iam multi homines vitam agebant, regnabat. Sed Romanis feminae non erant. Denique Romulus, qui novum consilium capere debuit, viros ad se vocavit et dixit: "Properate ad Sabinos, quibus pulchrae filiae sunt, et eos ad spectacula invitate!" Nonnullis diebus post finitimi libenter Romam venerunt et non solum templa et monumenta, sed etiam thermas et aedificia pulchra urbis novae viderunt. Cum in circo sederunt, Romani subito filias eorum rapuerunt. Sabini irati, quod iis arma non erant, domum properare debuerunt. Sed mox patriam reliquerunt, quod iis filias adiuvare in animo erat. Cum autem Romam venerunt, filiae eorum clamaverunt: "HIc manere nobis placet, quod Romani boni viri sunt."

Hausübung, 14.2.2013

Poetae Romanorum nobis multas fabulas de Tartaro narraverunt:

Cum homo mortuus est, Charonti obulum dare debet. Hic vir nave sua mortuos trans Acherontem flumen e terra ad inferos (inferi = Götter der Unterwelt) portat. Hic Cerberus mortuos exspectat, nulli vivo (vivus 3  lebend) enim Tartarum intrare licet. In prima regione Tartari umbrae liberorum et horum hominum, qui bello aut amore vitam amiserunt, sunt. Ii viri, qui in vita sua deos neglexerunt aut alia scelera commiserunt, in Tartarum venire debent. Ibi poenas pro facinoribus magnis solvere debent. Cui Tantalus aut Sisyphus noti non sunt? Tantalus, quamquam in aqua sub arbore pulchra stat, tamen semper famem et sitim tolerat. Sisyphus saxum magnum summa vi in montem volvere debet. Hi homines autem, qui in terra deis sacrificaverunt (sacrifico 1 opfern) et multa bona fecerunt, in Elysium veniunt, ubi vitam pulchram agere (verbringen) possunt.

Hausübung, 13.2.2013

Quis vestrum nondum fabulam de Sisypho legit? Is vir malo animo non solum multa scelera commisit, sed etiam Mortem capere et vincere potuit. Eo tempore nemo mori debuit. Sed dei magna ira commoti eum in Tartarum miserunt, ubi saxum, quod semper deorsum revolvitur, iterum atque iterum summum in montem volvit.

Teste deine Perfektkenntnisse HIER (Thema: Perfekt - Testcode: 4401)

HIER kannst du schon einmal deine Perfektkenntnisse testen!

Thema: Perfekt

Testcode: 4399

Hausübung, 11,2,2013 bis MITTWOCH!

Übersetze:

Dei Tantalum iterum atque iterum ad cenam invitaverunt et cum eo de summis rebus disputaverunt (disputo 1 diskutieren). Quodam die autem hic vir malo animo deos probare constituit. Nam produentiam eorum videre in animo habuit. Itaque filium suum interfecit et dis apposuit. Quod dei facinus eius intellexerunt, filio vitam reddiderunt et Tantalum puniverunt. Eum in Tartarum miserunt, ubi poenas solvit et semper famem et sitim tolerare debet. Nam cum manus ad poma tendit, quae in arbore sub eo sunt, venti (ventus,i Wind) ramos (ramus,i  Ast) movent. Cum bibero in animo habet, aqua recedit. Nos videmus: hominibus deos probare non licet.

Arbeitsunterlagen
Eine Woche eigenverantwortlich lernen!
Wochenplan.pdf
Adobe Acrobat Dokument 975.3 KB
Auswahl
"Ziehe" 10 Karten!
Aktionskarten.pdf
Adobe Acrobat Dokument 74.8 KB

Hausübung, 22,1,2013

Daedalus magno amore patriae commotus ab Minoe navem petit. Quod Minos rex Daedalum in insula retinet (retinere zurückhalten), is vir per caelum Cretam relinquere constituit. Pater Icari pennas colligit et alas facit. His alis patriam petere in animo habent. Iam duas horas per caelum volant. Icarus, cui altius atque altius contendere placet, soli appropinquat. Radii (radius - Strahl) solis ceram, quae pennas coniungit, sovlit. Adulescens, qui alis caret, in mare cadit. Magnus est dolor Daedali, qui corpus filii in aqua videre debet.

Hausübung, 21.1.2013

Daedalus, vir magno ingenio (ingenium,i Talent), cum Icaro filio iam diu in Creta insula manet. Itaque ad Minoem regem, pro quo domum magna pulchritudine aedificat, venit et ab eo navem petit. Nam ei Cretam relinquere et in patriam navigare in animo est. Quod Minos autem Daedalum retinere cupit, vir valde dolet. Postremo secum cogitat: Alio modo in patriam venire debemus. Pennis, quas cera iungo, per mare volare possumus.

Hausübung, 17.1.2013

Certe iam magister vobis eam fabulam, quam poetae de primo facto Thesei scribunt, narrat:

"Olim vir magna virtute ad Procrustem, qui viatores in domum suam invitare solet, venit. Theseum ad lectum parvum ducit, quod ei pedes et caput praecidere in animo habet. Eodem modo enim iam multos homines occidit. Sed Theseus, adulescens clarus, dolum (dolus,i: List) hominis mali, qui eum interficere studet (studere: sich bemühen), intellegit. Pedes et caput viri, quem in eodem lecto ponit (ponere: setzen, legen), praecidit.

Nunc autem in libro, quem magistra vobis dat, de aliis factis Thesei legite!"

Hausübung (15.1.2013)

Übersetze:

Hannibal, quem Romani maxime timent, cum militibus suis trans Alpes in Italiam venire constituit. Post primam pugnam, qua Romanos vincere potest, multa oppida delet. Magnas partes Italiae, quae summa pulchritudine sunt, vexat. Sed Romani imperatorem hostium ne Roma quidem prohibere audent. Sed Hannibal, quem Carthaginienses in Africam revocant, Italiam relinquere debet. Sed auxilio P. Cornelii Scipionis, cui in patriam Carthaginis navigare placet, copiae Romanorum Carthaginem capiunt et delent. Magna est gloria huius viri, cui Romani nomen "Africanus" donant.

Hausübung, 8.1.2013

Forme in Satzgefüge um (übergeordneter Satz bleibt der fett gedruckte) und übersetze dann:

Europae tres filii sunt. Iupiter Europam amat.

Iupiter Mercurium boves ad litus maris ducere iubet. Mercurius deo magno paret.

Iupiter se in taurum vertit. Iupiter se multitudini taurorum immiscet.

Europae taurus magnus placet. Europa cum amicis in litore ludit.

Puella clara amicas suas ad se vocat. Amicas magnitudo tauri terret.

Taurus cum Europa litus relinquit et per mare in insulam venit. Europae in tergo eius sedere placet.

Hausübung, 7.1.2013

So viele Fragen:

a) Quae monumenta Romana in urbe clara videre potestis?

b) Quas linguas magister vester vos docet?

c) Quem discipulum magistri monere solent?

d) Quod templum in Capitolio Iunoni sacrum est?

e) Quae animalia Hannibal trans Alpes ducit?

f) Quae puellae cum Europa in litore maris ludunt?

Für die liebe 5BD:

In der Woche vom 10.-14.12.2012 üben!
ÜBUNGEN für die 5ABCD für die Woche vom
Microsoft Word Dokument 22.9 KB

Hausübung (5.12.2012)

Europa cum amicis in litore maris ludere solet. Dum Iupiter eam videt, consilium malum capit.  Itaque Mercurium, nuntium deorum, boves a montibus ad litus ducere iubet, quod se bovibus immiscere in animo habet. Tum se in taurum niveum convertit. Dum puellae animalia pulchra vident, Europa clamat: "Videte eum taurum firmum (stark)! Eumne palpare et in tergo eius sedere audetis?" Statim taurus cum Europa magno gaudio in litore ambulat. Tum autem litus relinquit et onus suum per mare ad Cretam insulam portat.

Bilde die entsprechenden Formen von is,ea,id zu:

turri (2), nave, imperatoris, oppidis, maria, bove, iussorum, regem, tauri (2), loco (2), copiam

Hausübung (4.12.2012)

Ergänze die entsprechenden Formen und übersetze:

Scipio, vir magna virtute, cum copiis (seinen) .................... imperium Romanum servare in animo habet. Multas fabulas de eo viro et factis (seine) ....................... legere possumus. Navibus cum militibus in Africam, patriam Carthaginiensium, venit. Hannibal hostem (seinen) .................... invitat et monet: "Multi homines in pugnis vitam (ihr) ..................... amittunt (verlieren). Claros Carthagines superas et aedificia (ihre) ........................ deles. Relinque terram nostram!"

Sed Cornelius Scipio imperatorem Carthaginiensium non audit. Cum eo pugnat et cunctos milites (seine) ..................... vincere potest.

Bilde folgende Formen von urbs, navis, turris, imperator, virtus, servus:

Akk. Sg. und Gen. Pl.!

Hausübung (3.12.2012)

Hannibal iam ante portas Romae est et urbem hostium suorum expugnare in animo habet, sed Carthaginienses eum in patriam revocant. Milites Carthaginiensium labore (labor = Anstrengung) belli iam fessi (müde) sunt. Anno CCIII Publius Cornelius Scipio, vir magno honore, milites suos in Africam navibus traducit. Ibi cum copiis Hannibalis apud Zamam magna virtute pugnat. Postremo milites Carthaginiensium clara pugna vincere potest. Ita imperium Romanum magnis periculis liberat.

Ergänze die Endungen und übersetze:

nave parv...., partem magn....., urbis Roman...., honorem magn....., pax nostr......, in turribus pulchr.......

Hausübung für die 5BD (29.11.2012)

“Hannibal ad portas!” Paulo post Romani clamant. Quod Carthaginienses Hannibalem in patriam revocant, imperator in Africam contendit. Deinde Romani milites cum P. Cornelio Scipione in Africam mittunt. Scipio copias Hannibalis vincit et pacem cum hostibus facit. Sed Carthaginienses post multos annos iterum cum Romanis pugnant.

Bilde Abl. Sg. und Gen. Pl. zu: virtus, vis, homo, vox, pax, urbs, pars, hostis, miles.

Hausübung (28.11.2012)

De Hannibale

Hannibal, imperator Carthaginiensis magna virtute, copias suas ex Africa trans Alpes in Italiam ducit. Ibi autem cum militibus Romanis pugnat et tribus pugnis superare potest. Dux Carthaginiensium iam Romae, quod urbem pulchram superare in animo habet, appropinquat. Sed Romam non occupat, quod Carthaginienses imperatorem in Africam revocant. Paulo post Italiam relinquit et in Africa copias Scipionis exspecat. Imperator Romanus milites suos per mare navibus traducit. Scipio, vir magna protestate, Hannibalem et copias Carthaginiensium vincit.

Pensum pro Marlene, puella cara, et aliis discipulis (27.11.2012)

De claris feminis Romanis II

Etiam Lucretia femina magna virtute est. Non cum aliis amicis in convivio sedet, sed domi est et magna industria (Fleiß) laborat. Collatinus feminam suam semper laudat, tum caram Lucretiam amicis monstrare in animo habet et domum equitat. Tarquinius, vir malo animo, pulchram feminat Collatini videt et statim amat. Mox e castris revenit, Lucretiam stuprat. Primo femina resistere potest, tum autem vim viri tolerat. Quod Lucretiae vita pulchra non esse potest, se cultro necat. Collatinus cum  irato populo Romano cunctos Tarquinios ex urbe expellit.

Hausübung (22.11.2012)

De claris feminis Romanis I

Non solum de multis viris, sed etiam de nonnullis feminis claris Romanorum legimus:

Numitor olim in parvo oppido regnat. Viro bono sola filia pulchra est. Sed Amulius, frater (=Bruder) Numitoris, quod solus imperium obtinere in animo habet, puellam armis rapit et Rheam Silviam Vestalem (=Vestalin) facit.  Sed viro malo vis deorum nota (bekannt)  non est: Mars, deus bellorum, puellam caram videt et amat. Paulo post Rheae Silviae duo filii dei sunt. Lupa pueros parvos alit. Romulus et Remus post paucos annos cum Amulio bellum gerunt, malum virum ex oppido expellunt, Rheam Silviam e carcere liberant, avo (Großvater) imperium donant. Ibi autem non manent, sed novum oppidum aedificare consilium capiunt.

Auf dem Kapitol in Rom
Auf dem Kapitol in Rom

Hausübung (21.11.2012)

De claris Romanis II

Quod Galli Romae appropinquant, Romani aedificia sua relinquunt et in Capitolium fugiunt. Multos annos hostes Romam occupant, sed in oppidum intrare non possunt. Itaque populo fero (=wild )nocte in Capitolium ascendere in animo est. Sed dum Galli ascendunt, anseres Iunoni sacri clamore suo Marcum Manlium, imperatorem Romanorum, excitant. Vir bonus milites suos vocat. Postremo Romani alium hostem post alium de Capitolio deiciunt et ex oppido expellunt. Ita Romam et homines oppidi servant. Marcus Manlius victoria (Sieg) clara sibi magnam gloriam parare potest.

Hausübung (20.11.2012)

De claris Romanis I

Nonnulli viri clari contra multos populos, hostes Romanorum, pugnant. Certe vobis nomina hominum bonorum nota (bekannt) sunt.

Tarquinius Superbus Romam relinquit et ad Porsennam venit, quod cum Romanis bellum gerere in animo habet. Porsenna cum militibus suis Romam diu occupat. Mucio, viro Romano, in animo est patriam periculo liberare et Porsennam necare. Sed servi Porsennae Mucium capiunt. Ante oculos Porsennae manum dextram in flammas tendit. Porsenna, quod multos Romanos tam fortes (tapfer) putat,(halten für) non solum Mucio vitam donat, sed etiam copias suas domum ducit.

Hausübung (14.11.2012)

De femina Collatini (Fortsetzung)

Duabus horis post Collatinus cum Romanis Lucretiam relinquit. Dum alii dormiunt, Tarquinius iterum ad Lucretiam venit et puellam stuprat. Puellae nullum auxilium est. Quod Lucretia vita sua guadere non potest, paulo post se necat. Collatinus autem iratus auxilio populi Romani Tarquinium ex oppido expellit.

Hausübung (13.11.2012)

De femina Collatini

Livius nobis de clara femina Romana narrat. Collatinus cum Romanis iam duos annos bellum gerit et amicis de Lucretia, cara femina sua, narrat. Tres horas nocte Collatinus cum decem viris domum equitat, quod pulchram Lucretiam videre in animo habent. Dum Romani Lucretiae de bello narrant, Tarquinius, vir malus, adulterium committere consilium capit. 

Die Schularbeit der 5AC als Hausübung der 5BD (12.10.2012)

Die Tapfersten der Griechen sind durch die List des Odysseus unbemerkt in die Stadt Troia eingedrungen und verlassen in tiefer Nacht das hölzerne Pferd. Troias Schicksal ist entschieden:

Quod Troianis arma non sunt, Graeci non solum multos viros necant, sed etiam feminas et parvos liberos Troianorum rapiunt. Aeneae1, filio deae, cum nonnullis amicis bonis ex oppido fugere in animo est. Viri Troiam auxilio deorum relinquere possunt et ad novum oppidum Elissae2 veniunt. Dum Troianis in Africa manere placet, deus Aeneam monet: „Propera in Italiam! Ibi regnum3 tibi parare potes.“

1Aenea, ae            Aeneas

2Elissa,ae             Elissa = Dido

3regnum,i              Herrschaft

Die Schularbeit der 5BD für die 5AC zum Üben:

Die Lösung gibt es am Samstag HIER.


Die Göttin Aphrodite hat Paris, einem Sohn des Königs von Troia, die schönste Frau der Welt versprochen. Er kommt nach Sparta in Griechenland, lernt Helena, die Gattin von König Menelaus, kennen und verliebt sich in sie:

Übersetzungsaufgabe: (42 Punkte)

Vir Troianus feminam clari Graeci rapit et in Asiam1 portat. Quod Graeci iniuriam non tolerant, bellum parant et cum multis viris bonis in terram alienam veniunt. Nam populo superbo2 Troiam capere in animo est. Multos annos ibi pugnant et tamen copias3 Troianorum superare non possunt Tandem Graecis in equo oppidum intrare placet. Ita viros, feminas, liberos armis suis necant.

1 Asia,ae             Kleinasien (heutige Türkei)

2 superbus 3      stolz

3 copiae,arum   Truppen

Pensum pro discipulis impigris (fleißig)! (31.10.2012)

Übersetze

In schola discipuli magistro pulchra pensa sua monstrant. Magister nunc pueris fabulam claram de schola Romana narrat: “Quod Romanis scholae magnae non sunt, in foro magistri boni pueros et puellas linguas Romanorum et Graecorum docent. Interdum (= manchmal) servi quoque discipulos docent. Nam Romanis multi servi e pulchris terris, ubi saepe cum aliis populis pugnant, sunt. Si pueri pensa sua secum non habent, grammatici clamant et discipulos malos verbis severis monent. Si puellae bene respondent, magistri discipulas laudant. Saepe cum pueris bonis amphitheatrum intrant, ubi spectacula clara spectant. Quod puellis multis spectacula non placent, in thermas properant, ubi in aqua calida sedere possunt. Nonne vobis vita liberorum Romanorum placet? Respondete!”

Verändere die Zahl:

monete
discipule
audite
oppida
aedifica
dea
potest

Bilde folgende Formen:

Infinitiv zu sumus
Imperativ Sg. zu apportare
Abl. Sg. zu gaudium
Gen.Pl. zu gladius
Dat. Sg. zu femina

Beantworte folgende Fragen:

Nenne zwei antike Schreibmaterialien!
Nenne mindestens drei wichtige öffentliche Gebäude des antiken Forum Romanum!
Welches Volk gilt als Erfinder von Gladiatorenspielen?
Was bedeutet das griechische Wort „thermos“?
Welcher Troianer gilt als der Ahnherr der Römer?
Welche Stadt hat er gegründet?

Wahr oder falsch?

Romulus und Remus waren die Söhne des Kriegsgottes.

W

F

Der Eintritt in die Thermen war sehr teuer.

W

F

Das Kolosseum wurde nach einer Statue des Kaisers Augustus benannt.

W

F

Bei den Römern gab es ein gut organisiertes Schulsystem.

W

F

Caesar schloss seine Ausbildung mit einer Reise nach Griechenland ab.

W

F

Auch im Vatikan gibt es eine Kurie.

W

F

Pensum parvum pro discipulis fessis (müde)! (29.10.2012)

Bilde die entsprechenden Formen!

3.P.Pl./Infinitiv/Imperativ Sg. zu:

relinquo, possum, porto, aedifico, gero, habeo, salto, audio, lego, habito, adiuvo.

 

 

Pensum  pro discipulis bonis (25.10.2012)

De iniuria Romanorum

Romulus auxilio deorum novum oppidum aedificat. Quod Remus trans vallum oppidi saltat, Romulus fratrem (Bruder) gladio suo necat. Multis viris in oppido novo habitare in animo habent. Quod Romanis autem feminae non sunt, Romulus nuntios ad Sabinos mittit et vicinum populum in oppidum suum invitat. Quod Sabinis oppidum Romanorum spectare placet, libenter veniunt. Pulchra aedificia et templum summi dei Romanorum magno gaudio vident. Tum spectacula Sabinos delectant. Subito autem Romani filias vicinorum rapiunt. Patres (die Väter) filias suas adiuvare non possunt.

Vokabel: MIR 6
Vokabel: MIR 6

Pensum novum pro caris discipulis linguae Latinae (23.10.2012)

Alexander Lydiam, amicam suam, salutat.

Quam pulchrum est cum Marco, caro amico nostro, per pulchras vias Romae ambulare! In foro non solum basilicas magnas et aedificia clara videmus, sed etiam curiam intrare possumus. Romanis amphitheatrum magnificum est, ubi spectacula viros et feminas delectant. Ibi gladiatores saepe cum bestiis pulchris pro vita sua pugnant. Quod liberis in caldarium saltare placet, Marcus mecum in thermas properare in animo habet. In bibliotheca thermarum Iulius nobis multas fabulas de Romulo et Remo, filiis Rheae Silviae, narrat.

Aeneas, Anchises, Askanius
Bernini: Aeneas, Anchises, Askanius

Hausübung für L.S. und die Schlafmützen der 5ABCD (22.10.2012)

De Troia antiqua

Quod viro Troiano Helena placet, feminam pulchram in patriam suam portat. Itaque Graeci Troiam expugnare in animo habent. Multos annos cum Troianis pugnant, sed oppidum delere (zerstören) non possunt. Auxilio deorum magnum equum (equus,i Pferd) ligneum (ligneus 3 hölzern) aedificant. Quod Troianis equus magno gaudio est, bestiam in oppidum portant. Noctu (bei Nacht) Graeci equum relinquunt (relinquo 3 verlassen) et multos viros superant et necant. Aeneas cum filio parvo ex oppido fugere potest. Postremo in Italia novum oppidum aedificat.

Hausübung für SuperRuthi, Schlüti und den Rest der 5ABCD (18.10.2012)

De Romanis antiquis

In foro pulchra templa videmus, quod Romanis multi dei sunt. In templis pulchrae statuae nobis placent. In aedificiis Romanis multi servi laborant, quod Romani saepe alios populos superant et servos in terram suam portant. Marcus, clarus vir, in foro Romanos monet: “Spectate spectacula in amphitheatro et intrate thermas magnas! Properate in viam sacram, ubi clarus vir vobis claram fabulam de Romulo et Remo narrare in animo habet."

Romulus und Remus
Romulus und Remus

Hausübung für Coco, Pinky und den Rest der 5ABCD:

Übersetze:

Magister discipulis suis multum de Roma antiqua narrat:

Discipulis Romanis magistri severi sunt. Post scholam multi discipuli in foro manere in animo habent, quod ibi multos amicos vident. Postremo in amphitheatrum properant, ubi spectacula clara videre possunt. Sed Romanis non solum amphitheatrum clarum, sed etiam thermae magnae sunt. Multi pueri et puellae in aquam calidam saltare amant. Quam pulchra est vita Romanorum!

Hausübung für Lea und Leander und den Rest der 5. Klassen (16.10.2012)

Übersetze folgende Sätze und verändere anschließend die Zahl im Lateinischen!

  1. Quid magistri Romani in scholis discipulos docent?
  2. Cur pueris spectacula in amphitheatris non placent?
  3. Magister amico aedificium clarum Romanum monstrare in animo habet.
  4. Vobis diu in scholis manere placet, quod non solum pulchra theatra, sed etiam bibliothecas magnas habemus.
  5. Num magister bonus dicipulum malum laudat?
  6. Si pueri bene respondent, gaudia magistrorum magna sunt.
  7. Quod mihi pugnae virorum clarorum placent, saepe cum amicis amphitheatra magna intro.

Hausübung für Vicky und den Rest der 5. Klassen (11.10.2012)

De thermis

Quod Gaio et amicis thermae magno gaudio sunt, diu ibi manere in animo habent. Quam pulchrum est iterum et iterum in aquam calidam saltare et alios liberos sub aqua terrere! Gaius diu sub aqua manere potest. Multis viris autem ludus (Spiel) puerorum non placet, quod otium turbant. Saepe pueros verbis severis monent et clamant: "Otium nostrum turbare vobis non licet. Properate in bibliothecam et spectate libros novos!"

Kurze Hausübung (10.10.2012)

Quod amicis Graecis spectacula non placent, Quintus cum Lydia et Alexandro in thermas properare in animo habet.  "Thermas mecum intrate! Romanis diu hic manere placet, quod libenter in aqua calida sedent. Quod ibi autem bibliotheca est, viri et feminae libris novis gaudent. Pueros et puellas etiam aqua frigida (kalt) valde delectat. Aedificium magnum vobis certe placet."

Amphitheatrum Flavium
Amphitheatrum Flavium

Hausübung (9.10.2012)

Marcus Iuliam, caram amicam suam, salutat.

Quintus, noster amicus Romanus, nobis non solum pulchras vias Romae, sed etiam templa et theatra monstrat. In Capitolio magnum templum summi dei est. Tum in forum Romanum intramus, ubi magna copia virorum est. Medio in foro multas statuas et monumenta Romanorum clarorum spectamus. Tum cum amico nostro e foro ad amphitheatrum magnum properamus. Ibi viri feminaeque pugnas bestiarum exspectant. Quam pulchrae bestiae ferae sunt! Elephantos , tigres, pantheras, ursos videmus. Sed mihi spectaculum non placet, quod gladiatores bestias necant. Postea novi gladiatores in arenam intrant et gladiis vel reticulis diu pugnant. Interdum (manchmal) gladiatores viros superant et necant. Tum Romani gaudent et clamant. Mox Quintus nobiscum in thermas properat. Vale!

Hausübung (8.10.2012)

Nunc magister discipulis bonis fabulam (Geschichte) de spectaculis Romanorum narrat :

« Multi viri amphitheatrum intrant. Nam spectacula Romanis valde placent.Gladiatores ibi non solum cum bestiis pugnant, sed etiam viros necant. Retiarii sine gladiis pugnant, reticula habent. Caesar viris vitam donat, si bene pugnant. Nobis spectaculum non placet. »

Hausübung,(3.1.2012)

Ergänze mit den entsprechenden Wörtern zu einem sinnvollen Text:

 

Magistra cum __________ per vias Romae ambulat. Non solum basilicas pulchras, sed etiam templa clara ______. Nunc magnum amphitheatrum Romanum _______. Ibi Romani __________ spectant. Ante amphitheatrum ______ _____ est. Virum clarum ________.

Magistra : « Spectate templum parvum (klein) ____ ______, discipuli discipulaeque! Quis______ iam videt ?  Quintus _________ respondet : « Non solum curiam, sed etiam puellas pulchras ante curiam _____."

 

 

curiam, deae clarae,discipulis, intrant, magistrae, monstrat, spectacula, statua aurea (golden), vident, video

Kurze Hausübung (2.10.2012):

Ergänze die entsprechenden Endungen und übersetze:

Gaius, puer bon...., cum Alexandr.... forum Romanum intrat. "Hic non solum aedific.... clar.... (Pl.), sed etiam basilic.... pulchr.... (Pl.) vides. Iam mult.... vir..... in basilic.... (Sg.) magn.... sunt. In templ... (Pl.) statu... pulchr... (Pl.) de....... Roman........ (Pl.) spectamus. Vir... spectacul.... (Pl.) libenter vident.

 

Deklinationen nicht vergessen!

Pünktliche Hausübung (1.10.2012)

Quintus cum Marco per vias pulchras Romae ambulat. In templis deorum Romanorum multas statuas magnas spectant. Tum Iulium, bonum magistrum linguae Latinae, vident et salutant. Magister: "Salvete discipuli! Monstrate mihi (mir) claram curiam et multas basilicas! Postremo amphitheatrum intramus et spectacula exsptectamus, ubi gladiatores libenter pugnant. Quam pulchra sunt spectacula Romana!"

Hausübung, 27.9.2012:

Quintus cum Alexandro per Romam ambulat. Nunc forum Romanum intrant. Ibi non solum multa templa deorum Romanorum, sed etiam clara aedificia vident. Sed Quintus amico non solum forum Romanum, sed etiam amphitheatrum magnum Romae monstrat. Ibi multi viri spectaculum pulchrum exspectant. Nam Romani spectaculis magnis semper gaudent.

Hausübung, 25.9.2012

Ubi discipuli et discipulae sunt ?

Magister et discipuli per vias pulchras ambulant et multas statuas pulchras vident.

Magister: “Hic etiam aedificia clara spectamus. Hic non solum theatrum, sed etiam amphitheatrum magnum est. Romani spectacula amant. Nunc forum intratis, ubi multa templa sunt. Nam Romani multos deos habent. Ibi basilicas magnas et curiam claram videmus. Quam pulchrum forum Romanum est!”

Hausübung, 24.9.2012

Quid de schola Romana (römisch) cogitatis?

Hic discipulae discipulique sedent. Magister bonus pueros et puellas interrogat, libenter respondent. Verba Graeca non amant, quod lingua Graeca horrenda est.

Nunc in schola sedemus. Magistram exspectamus. Cum (sooft) magistra intrat, salutamus. Libenter respondemus, quod pensa bona habemus. Linguam Latinam amamus.

Hausübung, 19.9.2012

Claudia schreibt folgenden Brief:

Claudia Marcum, carum amicum, salutat.

Libenter in schola sedeo. Ibi etiam amicae meae, discipulae bonae, sunt.  Magister bonus disipulos et discipulas linguam Latinam docet. Grammaticus interrogat, respondemus. Saepe ridemus. Quam pulchra verba Latina sunt!  Liber Latinus pulcher est. Quod discipuli pensa semper secum habent, magister pueros et puellas laudat. Itaque discipuli magistrum laetum amant. Vale!

Hausübung, 17.9.2012 (rechtzeitig)

Cur grammaticus discipulos laudat?

Ubi discipuli sunt? Hic sedent et rident. Quam laeti sunt! Pensa secum habent et magistrum exspectant. Magister intrat et discipulos salutat. Tum linguam Latinam docet. Discipuli et discipulae libenter laborant, quod liber Latinus pulcher est. Magister discipulos, pueros bonos, laudat.

Hausübung, 13.9.2012 (spät, aber nicht minder herzlich)

Ergänze die entsprechenden Endungen und übersetze:

Quintus et Iulius grammatic.... (Sg.) salut.... . Grammaticus discipul...  bon.... (Pl.) interrogat.Amic... (Pl.) , discipul.... bon...., respondent. Grammatic... libenter discipul.... (Pl.) laudat. Laet.... est et rid... .

Hausübung, 12.9.2012

Übersetze:

Iulia, amica mea, discipula bona est. Saepe discipuli Iuliam interrogant. Libenter respondet. Iulia grammaticos semper salutat. Grammatici discipulam bonam libenter laudant.

Hausübung, 6.9.2012:

De schola

Hic discipuli sedent. Discipulae bonae et discipuli laeti sunt. Semper rident. Cur Quintus non ridet? Discipulus malus est. Iulia non solum (nur) discipula bona, sed etiam amica mea est. Quintus et Marcus discipuli mali, sed amici boni sunt. Quis intrat?

Besucherzaehler

       5A

       6A

       6C

       7A

       8C

Uhrzeit
Kalender