Nova pensa Latina:

Hausübung, 6.6.2013

Übung zum Passiv Perfekt:

Altissima moenia Troiae ab exercitibus Graecorum auxilio deorum acerrime oppugnata sunt.

Postquam corpus Achillis sepultum est, Graeci celeriter in proelium redierunt.

Decimo anno belli Troiani dolo (dolus,i List) victi sunt et urbs eorum deleta est.

Multi viri fortissimi crudeliter occisi sunt.

Postquam Neptunus deus ab Ulixe graviter laesus est, is vir fortis per multos annos per omnia maria erravit.

Späte Hausübung, 5.6.2913

Sätze im Passiv Perfekt:

Elephanti ab Hannibale trans Alpes ducti sunt.

Remus, quod trans vallum urbis novae transiluerat, a fratre interfectus est.

Menelaus, cui uxor rapta est, ab fratre auxilium petivit.

Postquam Patroclus ab Hectore pugna interfectus est, Achilles in proelium rediit.

Cicero, qui ab omnibus civibus pater patriae appellatus est, consul rem publicam servavit.

Hausübung, 3.6.2013

De Achille irato

Postquam Graeci Troiam venerunt, iam decem annos frustra urbem hostium oppugnabant, sed nullo modo expugnare poterant. Iterum atque iterum cum aliis oppidis vehementer bellum gerebant, quod cibis (cibus,i Speise, Nahrung) carebant. Achillles una pugna non solum cibum, sed etiam puellam pulcherrimam rapuit. Quam virginem maxime amavit. Quod Agamemnon autem, cui summum imperum erat, Briseidem ei abstulit, ira adductus proeliis se abstinuit.

Hausübung, 28.5.2013

De itinere Paridis

Paris, postquam Veneri malum dedit, in domum patris rediit. Quem Priamus paulo post Spartam misit. Ibi Menelaos rex eum hospitio accepit. Uxor eius, pulcherrima mulier, iuvenio magno gaudio erat. Menelaos inscius (unwissend) uxorem fidei hospitis (hospes, itis Gast) mandaverat et  Sparta in Cretam insulam navigaverat. Quam occasionem Paris non praetermisit et Helenam monuit: "Si mecum in patriam meam fugeris, Troiae vitam felicissimam (felix glücklich) ages."

Hausübung, 27.5.2013

De praemiis Paridis

Minerva Paridi his verbis eiusmodi persuadere in animo habuit: "Si me delegeris, omnibus fortior eris." Venus autem dixit: "Me delige! Tibi pulcherrimam mulierem totius terrae libenter dabo. Nulla mulier uxore Menelai pulchrior est. Spartam venies et Helenam conspicies. Si Menelaus in Cretam insulam navigaverit, uxorem eius Sparta Troim abducere poteris."

Hausübung, 22.5.2013

De tribus deis

Olim omnes dei et deae ad nuptias Thetidis et Pelei libenter convenerat et maximo gaudio celebraverant (celebro 1 = feiern). Quamquam Iupiter autem Discordiam deam non invitaverat, magna ira adducta tamen advenit et malum, quod "pulcherrimae" inscripserat (inscribo 3 = beschriften), medios in deos iecit. Multae deae, quae hoc malum viderunt, inter se certare coeperunt et Iovi dixerunt: "Pater deorum hominumque dic nobis: Quae dea pulcherrima est?"

 

Iupiter,qui deas offendere (offendo 3 = beleidigen) in animo non habuit, optimum consilium cepit: Si iuvenis in terra iudicaverit, nulla dea dolebit. Dictum factum. Iunonem, Minervam, Venerem ad Paridem, filium Priami regis, qui pastor in montibus vitam agebat, misit. Cui Iuno prima dixit: "Si me pulcherrimam putaveris, in omnibus regionibus terrae regnabis. Nemo te potentior (potens,ntis mächtig) erit!"

Hausübung, 7.5.2013

De fratribus fortissimis

Postquam Amulius servos filios Rheae Silviae necare iussit, lupa liberos parvos invenit. Quos non occidit, sed aluit. Multos annos post duo adulescentes Numitori, patri Rheae Silviae, regnum parare in animo habuerunt. Cui id consilium maximo gaudio erat. Amulium occiderant, Numitor Albam Longam revenerat. Tum Romulus et Remus ipsi novam urbem pulcherrimam condere et summa iustitia regere studuerunt. Quod utrique (uterque jeder von beiden) Romae regere placuit, melius consilium ceperunt et dixerunt: "Dei nobis augurio novum regem demonstrabunt."

Hausübung, 6.5.2013

De pulcherrima regina Aegypti

Cui illa regina, quam plures imperatores Romani amabant, nota non est? Quae non solum pulcherrima, sed etiam prudentissima femina erat. In eo bello, quod cum fratre de principatu (principatus, us Vorherrschaft) gessit, Caesar ei auxilio venit. Cui eam Alexandria Romam ferre et in matrimonium ducere in animo habuit. Senatores Romani autem, quibus hoc consilium magnae curae erat, clarissimum imperatorem in senatu interficere constituerunt, quod secum cogitaverunt: Dictatorem perpetuum occidere melius est quam uni feminae alienae servire. Post mortem Caesaris Roma in Aegyptum navigavit. Quae multis annis post Marcum Antonium, qui Octavianum fugerat et Alexandriam venerat, copiis suis adiuvare studuit. Cum autem celerrimas naves Octaviani viderat, virum, quem amaverat, reliquit.

Hausübung, 2.5.2013

De femina optima

Quis nondum clarissimam fabulam de Lucretia, uxore fortissima Collatini, legit? Illa mulier non solum summa pulchritudine, sed etiam maximo amore mariti (maritus,i Ehemann) erat. Dum aliae feminae noctu in convivio sunt, illa domi cum anicillis laborabat. Ita feminis Romanis pulchro exemplo erat. Postquam Tarquinius eam stupravit, e vita discedere constituit. Quae femina Lucretia melior umquam (jemals) erit?

Setze in alle Zeiten: committit, iuvant.

Steigere: pulcher, crudelis.

Hausübung, 29.4.2013

De clarissimis mulieribus temporum antiquorum

Homerus, ille poeta Graecus, nobis de pulcherrima femina, cui nomen Helena est, narrat. Quae uxor (Ehefrau) Menelai (Menelaos) fuerat. Postquam Paris, filius Priami, eam rapuit et Troiam portavit, Graeci hanc iniuriam tolerare non potuerunt. Magnas copias coegerunt, quod urbem hostium delere in animo habuerunt. Itaque illa mulier summa pulchritudine omnibus Troianis magno dolori erat.

(Fortsetzung folgt)

Hausübung, 25.4.2013

De senatu Romano

Postquam Marcus Antonius Cleopatrae reginae latos fines dono dedit, senatores Romae convenerunt. Vir nobilissimus hanc fere orationem habuit: "Cari patres, iam saepe res publica nostra summis in periculis erat. Iam multos annos civilia bella videbamus. Nunc autem cives Romanus et dux exercituum nostrorum feminae alienae servit (servire - dienen). Octavianum in Marcum Antonium mittere debemus. Is vir Marco Antonio fortior est. Qui ingenti proelio naves Antonii vincet et Cleopatram interficiet. Aegyptum provinciam habebimus."

Besucherzaehler

       5A

       6A

       6C

       7A

       8C

Uhrzeit
Kalender