8. KLASSE - L4 u. L6

Übungsgrammatik für die SA - 8C

Ablativus absolutus

Partizipium coniunctum

AcI

cum-Sätze, ut-Sätze

HÜ (1.2.2012) für die 8CD

 

Über die Auswirkungen der Jahreszeiten auf die Gesundheit:

Igitur saluberrimum ver est, proxime deinde ab hoc hiems; periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae sive calidae; pessimae, quae maxime variant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam vespertinis frigus est. Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur. 


HÜ (20.12.2011) für die 8CD

Quae agenda sint

stomacho laborantibus.

 

Si quis vero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis aliove quo genere, quo superior pars movetur, exerceri; non aquam sed vinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti vino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus.

Zum Üben für die 8A:

 

Seneca gibt ein Beispiel für einen "echten" Stoiker:

 

Stilpon capta patria, amissis liberis, amissa uxore, cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, num quid perdidisset, "omnia" inquit "bona mea mecum sunt. Nihil perdidi." Dubitare illum coegit, an vicisset. "Omnia mea mecum sunt": iustitia, virtus, prudentia, hoc ipsum, nihil bonum putare, quod eripi possit. Miramur animalia quaedam, quae per medios ignes sine noxa corporum transeunt: quanto hic mirabilior vir, qui per ferrum et ruinas et ignes inlaesus et indemnis evasit.

Für die 8A zur Vorbereitung auf die SA:

Grammatik:

Infinitive aller Zeiten - aktiv/passiv

Potentialis - Irrealis

ut-Sätze

Für die 8CD:

Über den Heiligen Antonius

Antonius tanti autem fervoris erat, quod, cum Maximianus imperator Christianos occideret, ipse martyres sequebatur, ut cum iis martyr fieri mereretur, et vehementer tristabatur, eo quod sibi martyrium non daretur.

Cum autem in alteram eremum pergeret, argenteum discum reperit et intra se sic dicere coepit: "Unde hic argenteus discus, ubi hominum vestigia nulla videntur! Hoc, diabole, artificium tuum est, voluntatem tamen meam numquam potes immutare." Et hoc dicens, discus ut fumus evanuit. Postmodum ingentem massam veri auri reperit, sed ut incendium, aurum fugit, sicque ad montem fugiens XX annos ibi permansit innumeris coruscans miraculis.

Quadam vice dum in spiritu raptus esset, totum mundum laqueis se invicem connectentibus plenum vidit. Qui exclamans ait: "O quis istos evadet!" Et audivit: "Humilitas."

HIER die Lösung!



Für die 8C:

Unus autem dies gradus vitae est.

tota aetas partibus constat et orbes habet circumductos maiores minoribus.

Est aliquis, qui omnes complectatur et cingat. ; hic pertinet a natali ad diem extremum.

Est alter, qui annos adulescentiae includit.

Est qui totam pueritiam adsstringit.

Est deinde per se annus in se contninens omnia tempora, quorum multiplicatione vita componitur.

Mensis artiere cingitur circolo: angustissimum habet dies gyrum, sede t hic ab inizio ad exitum venit, ab ortu ad occasum.

Itaque sic ordinandus est dies omnis, tamquam consumet atque expleat vitam.

Si deus crastinum diem adiecerit, laeti recipiamus.

Ille beatissimus est et securus sui possessor,qui crastinum sine sollicitudine exspectat.

Quisquis dixit vixi, cottidie ad lucrum surgit.

Für die 8A

Seneca, De beata vita:

Viuere, Gallio frater, omnes beate uolunt, sed ad peruidendum quid sit quod beatam uitam efficiat caligant; adeoque non est facile consequi beatam uitam ut eo quisque ab ea longius recedat quo ad illam concitatius fertur, si uia lapsus est; quae ubi in contrarium ducit, ipsa uelocitas maioris interualli causa fit. Proponendum est itaque primum quid sit quod adpetamus; tunc circumspiciendum qua contendere illo celerrime possimus.

 

Für die 8A

Seneca, ep.mor. ad Lucilium XV

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Mos antiquis fuit, usque ad meam servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere 'si vales bene est, ego valeo'. Recte nos dicimus 'si philosopharis, bene est'. Valere enim hoc demum est. Sine hoc aeger est animus; corpus quoque, etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut frenetici validum est. [2] Ergo hanc praecipue valetudinem cura, deinde et illam secundam; quae non magno tibi constabit, si volueris bene valere. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi; cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creverint, nec vires umquam opimi bovis nec pondus aequabis. Adice nunc quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est. Itaque quantum potes circumscribe corpus tuum et animo locum laxa!

Besucherzaehler

       5A

       6A

       6C

       7A

       8C

Uhrzeit
Kalender