5. KLASSE - L4

Übung für die SA  25.5.2012

 

C.Iulius Caesar Iuliae, carae filiae suae, salutem dicit.

Iam multos dies in Gallia Transalpina provincia vitam agere debeo. Nam  Crassus et Pompeius, cari amici mei, me Roma in illam terram feram miserunt. Nunc maximo amore patriae adductus provinciam summa iustitia rego et incolas eius omnibus periculis liberare studeo. Saepe enim hostes terram Romanam occupare constituebant. Nulla gens Helvetiis (Helvetii,orum - die Helvetier) fortior est. Nam patriam suam reliquerunt, Rhenum (Rhein) flumen transierunt, agros nostros vastaverunt. Postquam magnum numerum incolarum provinciae nostrae, qui bona sua defendere audebant, occiderunt,  cum exercitu meo pugna atrocissima hunc populum crudeliorem in patriam redire coegi. Qui multos viros fortissimos amiserunt. Magno gaudio affectus tibi has res novissimas scribo.

Sed quid tu Romae facis? Iamne de victoriis patris tui multas res audivisti?

Magistro tuo obtempera et omnes res de historia Romanorum disce! Vale!

Hausübung, 23.5.2012 - für die leistungsstarke 5BD

 

Pulcherrimas res iam de Cicerone, illo viro clarissimo, qui praetor Siciliam diu summa iustitia et magno studio administravit, legistis.

Postquam Verres, vir crudelis, propraetor multa artificia nobilissima ex Sicilia Romam portavit, incolae illius insulae magnis curis adducti ab Cicerone auxilium petiverunt. Nam intellexerunt: Cicero iam atrocissimos viros, qui sibi magnas divitias paraverunt, in ius vocare solet. Iam dum Cicero omnibus litteris doctus orationem clarissimam ante iudices (Richter) habet, Verres sua sponte Romam relinquere et in exsilium ire constituit. Quam grati incolae provinciae Romanae erant! Illo tempore nemo Cicerone clarior erat.

Hausübung, 16.5.2012 - für die Schlafmützen der 5BD

 

Postquam Spartacus captivus (Kriegsgefangener) in Italiam venit, Romani eum virum fortem gladiatorem fecerunt. Nam Romae viri et feminae libenter amphitheatrum et circum intrabant et spectacula crudelia spectare gaudebant. Gladiatores variis armis pugnare didicerunt. Spartacus multis aliis gladiatoribus fortior fuit. Sed illam vitam miserrimam diutius agere non potuit. E ludo (Gladiatorenschule) fugit et cum aliis servis Romanis bellum intulit, postquam exercitum parvum coegit. Multi servi se isti exercitui adiunxerunt, quod servitute miserrima se liberare in animo habuerunt. Cupiditate libertatis adducti Roma exierunt et per totam Italiam usque ad (bis zu) Alpes venerunt.

Hausübung, 10.5.2012 - für die ausgeglichene 5BD

 

Übungssätze zu den Ortsnamen:

Hannibal, qui Carthagine natus est, iam puer in exercitu patris pugnavit.

Carthagine in Hispaniam venit, ubi bellum Romanorum iniit.

Quamquam in Italia iam atrocibus pugnis Romanos vicit, tamen Carthaginem rediit.


Scipio, quem Romae senatus imperatorem fecit, Carthaginem vincere in animo habuit.

Roma via Appia Capuam venit. Neapoli classe per mare Carthaginem venit. Hic vir summa fortitudine victor Carthagine Romam revenit.

 

Clarus imperator Romanus, qui etiam philosophus fuit, Roma in provincias varias properavit. Etiam in Pannoniam, provinciam ad Danuvium sitam, venit. Carnuntum caput Pannnoniae erat. Marcus Aurelius Vindobonae ortuus est

Hausübung, 4.5.2012 - für die gestresste 5BD

 

De claris servis

 

Quis vestrum iam fabulas de nobilibus servis Romanis audivit?

a) Certe nomen Spartaci vobis notum est. Romani, qui crudelia bella gesserunt, multos homines alienos servos in patriam duxerunt. Ibi non solum in agris, sed etiam in domibus Romanorum laborare debebant. Spartacus, vir nobili genere natus, quem Romani in ludo gladiatorem fecerunt, hanc vitam miseram tolerare non potuit. Itaque cum aliis servis fugit et parvum exercitum coegit, quocum totam Italiam terruit.

Hausübung, 25.4.2012 - für die intelligente 5BD

 

Certe iam illam fabulam de Orpheo et Eurydica legistis.

Postquam Orpheus Eurydicam in matrimonium duxit, serpens eam necavit et in Tartarum intrare debuit. Orpheus, qui hunc casum valde doluit, Tartarum petere in animo habuit. A Plutone et Proserpina, deis Tartari, pulchris carminibus, quibus etiam umbras mortuorum movit, uxorem non frustra petivit. Orpheo Eurydicam hac condicione reddiderunt: Huic viro Eurydicam videre non licet, dum in terram redeunt. Quod magno amore uxoris adductus iussum deorum neglexit, illam puellam iterum amisit. Statim in Tartarum redire debet.

Hausübung, 17.4.2012 - für die ambitionierte 5BD

 

Illam fabulam de Tartaro certe iam legistis.

Tantalus, qui etiam apud deos magno in honore fuit, magnum facinus commisit. Dei, quorum prudentiam probare in animo habuit, facinus intellexerunt et eum in Tartarum miserunt. Eo loco poenas solvere debet. Quamquam sub quadam arbore stat, tamen famem tolerat

Poma eius enim tangere non potest.

Etiam Sisyphus, qui facinoribus deos lacessivit, saxum in montem volvit.

Omnes homines, qui prudentiam deorum neglexerunt, in Tartaro pro sceleribus oenas solvere debent.

Wer kann heute schon alle Zeiten bilden?

 

eram

Ü:

2.P.Pl. Perfekt

 

Ü:

Hausübung, 22.3.2012 - für die perfekte 5BD

 

Übersetze:

Iupiter amore Europae completus Mercurium ad se vocavit. Ei imperavit: "Duc boves ab montibus ad mare!" Nuntius deorum Iovi obtemperavit. Iupiter se in taurum mutavit et puellis, quae in litore luserunt, appropinquavit. Europa taurum niveum spectavit. Iupiter puellam, quae in tergo eius sedit, in Cretam insulam portavit.

 

Bilde folgende Perfektformen:

2. P. Sg. u. 3. P. Pl. zu:

ascendere, volare, facere, clamare, habere.

 

 

Übung für die strebsame 5BD

 

Bilde zu folgenden Ausdrücken Akk. Sg. u. Akk. Pl.:

vir clarus

vis magna

casus magnus

turris alta

imperator Romanus

manus parva

 

Ergänze die entsprechenden Relativpronomina:


Hannibal, .......... Romanos vincere in animo est, copias trans Alpes ducit.

Hannibal, .............. Romani valde timent, magnum gellum gerit.

Hannibal, ............. pater Hasdrubal est, patriam suam relinquit.

Hannibal, ............... elephantos trans Alpes ducit, in Italiam venit.


 

Hausübung - 13.3.2012 - für die sudernde 5BD

 

(Fortsetzung zur SÜ):

"His alis Minoem et exsilium fugere et in patriam volare possumus. Sed tibi soli, qui ceram tabescit, appropinquare non licet." Novis alis Cretam relinquunt et per caelum magnam partem itineris conficiunt. Subito magno gaudio commotus Icarus autem verba patris neglegit et solem petit. Pater, qui ante Icarum volat, corpus filii mortui in aqua conspicere debet. Nam vis solis ceram solvit et Icarus in mare cadit.

Hausübung - 29.2.2012 - für die leistungsstarke 5BD

 

De fabula Graeca

Minos, filius Europae et Iovis, Athenienses bello superare potest. Itaque Aegeus, rex Atheniensium, septem pueros et septem puellas in Cretam insulam mittere debet, quos Minos in labyrinthum mittit. Theseus, filius Aegei, cui patriam ea iniuria liberare in animo est, navem cum liberis ascendit et in patriam hostium venit. Ariadna, filia Minois, quae adulesentem pulchrum spectat, eum adiuvare constituit. Ab Daedalo, cui labyrinthum bene (gut) notum est, filum petit, quo Theseus id aedificium relinquere potest. Ei rei Theseo dat. Non solum Minotaurum, cui caput tauri et corpus hominis est, necat, sed etiam cum Ariada, quam in matrimonium ducere in animo habet, navem ascendit. Quod autem filiam regis hostium Athenas (nach Athen) portare non potest, puellam bonam in Naxo insula relinquere debet.

Hausübung - 23.2.2012 - für die aufgeweckte 5BD


De adulescente claro

Minos rex Athenienses, quibuscum bellum gerit, superare potest. Itaque eos filios filiasque in patriam hostium mittere debent. Minotaurus, qui in illo labyrintho, quod Daedalus aedificavit (erbaut hat), habitat, eos devorare solet. Ei monstro caput hominis et corpus bovis est. Theseus, cui patriam ea iniuria liberare in animo est, navem liberorum ascendit et in Cretam insulam navigat. Ariadna, cui adulescens vale placet, Theseum adiuvare constituit.

Hausübung - 22.2.2012 - für die verschlafene 5BD

 

De hostibus Romanorum

Galli, qui Romanos nonnullis pugnis superant, Romae appropinquant. Romani, quibus spes (Hoffnung) non iam est, aedificia sua relinquunt et in Capitolium fugiunt. Galli autem, qui magnam partem urbis iam delent, Capitolium expugnare non possunt. Itaque nocte Capitolium ascendere iis in animo est. Sed anseres, quos Romani non necaverunt, magna voce Marcum Manlium, clamore excitant. Cum militibus suis, qui statim arma capiunt et Gallos de Capitolio deiciunt, Romam servare potest. Ita Romani eum virum Capitolinum vocant.

Hausübung - 16.2.2012 - für die hervorragende 5BD

 

De pulchra urbe

Cum Marco et amico eius per pulchras vias Romae ambulamus. Quae monumenta in ea urbe videre possumus? In foro Romano tria templa summorum deorum, quos Romani adorant, intramus. Tum cum amicis ad amphitheatrum, quod multi homines visitant, properamus.

Magnus numerus virorum et feminarum spectacula, in quibus clari gladiatores pro vita sua pugnant, exspectat. Quod mihi spectaculum non placet, amphitheatrum relinquimus et thermis appropinquamus. Viri saepe eos liberos, qui iterum atque iterum in aquam calidam saltant et otium eorum turbant, monent.

Hausübung - 14.2.2012 - für die motivierte 5BD

 

De fratre Europae

Quod Agenor valde dolet, filios suos ad se vocat et dicit: "Mi cari filii, Europa, soror vestra, iam longum tempus abest. Ea res nobis magno dolori est. Properate et quaerite eam puellam magna pulchritudine!"

Cadmus et fratres sui parent, sed nullo loco sororem invenire possunt. Cadmus ad oraculum Delphorum venit. Ibi audivit: "Bos tibi locum monstrat, ubi urbem aedificare debes." Thebas aedificat et aquam pro urbe sua quaerit. Sed draco malus fontem observat et multos viros necat. Cadmus ad eundem locum venit et animal ferum occidit. 

Hausübung - 2.2.2012 - für die hervorragende 5BD (spät, aber doch)

 

Quem summus deus amat?

Iupiter Europam, pulchram filiam Agenoris regis, conspicit et cogitat: Eam puellam summae pulchritudinis amare mihi in animo est. Itaque Mercurium, nuntium deorum, ad se vocat et imperat: "Duc boves Agenoris a montibus ad litus!" Quod hominibus deos videre non licet (licet es ist erlaubt), summus deus se in taurum convertit et iis bobus se immiscet. Quis vestrum finem (finis,is Ende) eius fabulae scit?

Hausübung - 1.2.2012 - für die müde 5BD

 

De claro imperatore Romano

Iulius, imperator magna virtute, Romam relinquere et in Galliam contendere constituit. Post nonnullas pugnas denique in eam terram venit. Quod Gallis Romanos ex patria expellere in animo est, Vercingetorigem imperatorem copiarum suarum faciunt. Nam is vir cum militibus suis Romanis resistere audet et populum imperio Romanorum servare in animo habet. Quamquam milites eius maxima fortitudine pugnant, tamen Iulius cum copiis suis eos vincere potest. Mox Iulius magnas partes Galliae expugnat. Tum milites navibus etiam in Britanniam traducit. Quod Britanni autem terram suam magna virtute defendunt et Romani eos nullo modo (modus,i - Art)  superare possunt, Iulius in Galliam revenit. 

 

Hausübung - 27.1.2012 - für die begabte 5BD

 

Saepe magister noster nobis de Romanis antiquis et fabulis eorum narrat. Quod urbi eius feminae non sunt, Romulus Sabinos invitare et filias eorum rapere in animo habet. Populo vicino non solum aedificia et pulchram urbem suam demonstrant, sed etiam in Circo Maximo ludos parant. Sabini nuntios accipiunt et magno gaudio in urbem veniunt. Dum spectacula vident, Romani filias eorum rapiunt. Quam irati Sabini Romam relinquunt! Quod iniuriam tolerare non possunt, arma capiunt et iterum urbi hostium appropinquant. Dum filias periculo servare in animo habent, feminae clamant: "Bellum gerere necesse non est, quod nobis viri boni sunt."

 

 

Hausübung - 26.1.2012 (für die glänzende 5BD)

 

Übersetze:

Saepe auctores Romani nobis de Hannibale narrant. Nam is imperator Carthaginiensium non solum elephantos per Alpes ducit, sed etiam Romanos magnis pugnis superat. Magnam partem Italiae vastat et multa oppida Romana delet. Iam Romae urbi appropinquat. Romani eum ab urbe prohibere non possunt. Quam magnus est timor Romanorum! Sed Carthaginienses eum in Africam revocant. Quod Publius Cornelius Scipio Romanis timore liberare in animo habet, milites per mare in patriam Carthaginiensis traducit. Ibi clarum imperatorem  hostium et milites eius superare potest.

Hausübung - 25.1.2012 (für die ausgezeichnete 5BD)


Übersetze:

Cui nomen Publii Cornelii Scipionis notum non est? Vir magna virtute Hannibalem superare in animo habet. Imperator Carthaginiensium Saguntum, urbem Romanam, expugnat et milites suos trans Alpes in Italiam ducit. Ibi Romanos tribus pugnis vincere potest et iam Romae appropinquat. Romani magnam partem militum amittunt et iam de vita familiarum suarum desperant. Sed Carthaginienses suum imperatorem magnum in patriam revocant. Quod Scipio Romanos  omni periculo servare in animo habet, milites suos navibus in Africam traducit. Ibi magna pugna Carthaginienes vincit et Hannibalem e patria sua expellere potest. Itaque Scipio a Romanis nomen "Africanus" accipit.l

Hausübung - 20.1.2012 (für die liebe 5BD)

 

Übersetzung:

Magister nobis de claro imperatore Romano narrat:
Quod milites Gallorum in Italia bellum gerunt et Romae appropinquant, Romani aedificia sua relinquere et in Capitolium fugere constituunt. Iam tres annos Romam occupant neque Capitolium expugnare possunt. Itaque nocte Capitolium clam ascendere in animo habent. Dum Romani dormiunt, decem anseres Iunoni sacri magna voce clamant et imperatorem Romanum excitant. Vir clarus et arma capit et auxilio aliorum militum cunctos Gallos de Capitolio deiecit.

Hausübung - 17.1.2012 (für die tollen Lateiner der 5BD)

Ergänze die entsprechenden Formen und übersetze:

Galli multos (miles)…………………….. Romanorum necant. Quod populus Gallorum Romam expugnare non potest, exspectat, dum (homo, Pl.) ……………… et (canis, Pl.) ……………………… dormiunt. Nam clamor…… canum timent. Itaque clam Capitolium ascendere constituunt. 

Sed (anser, Pl. ) ............................ imperatorem Romanum excitant. Cui nomen imperatoris Roman...  notum (notus 3 bekannt) est?

Hausübung für die fleißige 5BD und F.H.:

 

De Sexto Tarquinio

Magistra vestra vobis de familia malorum Tarquinorum fabulam claram narrat:

Quod uxor (=Gattin) Collatini femina tam pulchra et bona est, Sexto Tarquinio iterum Lucretiam videre et stuprare in animo est. Sed Lucretia Sextum videt et resistit. Iratus vir his verbis Lucretiam monet: "Mihi pare, femina! Te gladio meo neco, nisi mecum venis." Quod Lucretia viro malo non paret, Sextus stuprum committit, Lucretiam relinquit,  in castra equitat. Lucretiae aucilium non est. Lucretia vita non iam gaudet, se cultro necat. Collatinus familiam Tarquinorum auxilio irati populi Romani ex oppido expellit.

Hausübung für die "fleißige" 5BD:

De clara femina Romana

Romani cum populo vicino bellum gerunt et in castris de feminis suis multas fabulas  narrant. Collatinus Lucretiam, pulchram feminam suam, multis verbis laudat. Itaque viris ad feminam Collatini equitare in animo est et tres horas Romam (nach Rom) contendunt. Lucretiam domi laborare vident. Sextus Tarquinius feminam bonam videt et subito amat. Mox solus Lucretiam visitare et rapere in animo habet.

Wer findet im Buchstabengitter alle Verben?

amare, cogitare, gaudere, laborare, monere, necare, properare, ridere, appropinquare, donare, habere, laudare, exspectare, monstrare, placere, regnare, superare, clamare, esse, interrogare, manere, respondere, narrare, portare, terrere

Übung 7

 

  1. Discipuli multas horas in schola manent.
  2. Post decem horas domum properant.
  3. Romulus anno decimo imperii sui nuntios ad Sabinos mittit.
  4. Vicini boni paucis horis post in oppidum Romanorum properant.
  5. Romani multos annos in Italia cum populis vicinis bellum gerunt.
  6. Liberis Romanis duas horas in thermis manere placet.
  7. Caesar anno LII. ante Christum natum Britanniae appropinquat.
  8. Romulus multos annos in oppido suo regnat.
  9. Duasne horas apud me manes?
  10. Num tibi hora secunda in scholam properare in animo est?

 

Übung 6

 

De Romanis antiquis

 

Romulus et Remus deos interrogant et volucres in caelo vident. Paucis horis post Romulus in novo oppido regnat. Remo trans vallum Romae saltare placuit. Romulus Remo dicit: “Iniuriam tuam non tolero. Dei me adiuvant. “ Iratus Remum gladio necat.

Multis viris in oppidum venire et ibi habitare in animo est. Quod novis Romanis feminae non sunt, filius Rheae Silviae, consilium capit et nuntios ad populum vicinum mittit. Sabinis dicunt: “Nobis filius dei magni in oppido nostro est. Vir bonus non solum multa aedificia pulchra, sed etiam amphitheatrum aedificat. Pulchras bestias et gladiatores videre nobis placet. Nonne spectacula magnifica videre vobis in animo est? Venite nobiscum ! »

Sabini magno gaudio Romanos audiunt et cum nuntiis Romuli in oppidum novum veniunt. Templa in foro vident et denique amphitheatrum intrant. Quam pulchrum spectaculum est! Dum autem in amphitheatro spectaculis gaudent, Romani arma capiunt et feminas vicinorum rapiunt et secum domum portant. Quod nullus deus Sabinos adiuvat, irati amphitheatrum relinquunt. Sed iterum venire et cum Romanis bellum gerere in animo habent. Uno anno post, dum oppido Romuli appropinquant, filiae Sabinorum Romam relinquunt et clamant: Non cum viris nostris bellum gerere potestis. Nobis hic manere placet, nam Romani boni viri sunt.”

Übung 5

 

De novo oppido

Auxilio deorum magnorum Romulus oppidum novum aedificat et ibi magno studio regnat. Quod Romanis autem feminae non sunt, Romulus nuntios ad Sabinos mittit. Populum vicinum (vicinus = benachbart) in oppidum suum invitant, ubi Sabinis pulchra spectacula parant. Ita Sabinis in animo est non solum spectaculum in amphitheatro videre, sed etiam aedificia magnifica in foro spectare. Libenter veniunt et secum feminas filiasque in oppidum ducunt.

Übung 4

 

Übersetze

In schola discipuli magistro pulchra pensa sua monstrant. Magister nunc pueris fabulam claram de schola Romana narrat: “Quod Romanis scholae magnae non sunt, in foro magistri boni pueros et puellas linguas Romanorum et Graecorum docent. Interdum (= manchmal) servi quoque discipulos docent. Nam Romanis multi servi e pulchris terris, ubi saepe cum aliis populis pugnant, sunt. Si pueri pensa sua secum non habent, grammatici clamant et discipulos malos verbis severis monent. Si puellae bene respondent, magistri discipulas laudant.

Saepe cum pueris bonis amphitheatrum intrant, ubi spectacula clara spectant. Quod puellis multis spectacula non placent, in thermas properant, ubi in aqua calida sedere pulchrum est. Nonne vobis vita liberorum Romanorum placet? Respondete!”

Verändere die Zahl:

monete
discipule
portate
oppida
aedifica
dea
potest

 

Bilde folgende Formen:

Infinitiv zu sumus
Imperativ Sg. zu apportare
Abl. Sg. zu gaudium
Gen.Pl. zu gladius
Dat. Sg. zu femina

 

Beantworte folgende Fragen:

Nenne zwei antike Schreibmaterialien!
Nenne mindestens drei wichtige öffentliche Gebäude des antiken Forum Romanum!
Welches Volk gilt als Erfinder von Gladiatorenspielen?
Was bedeutet das griechische Wort „thermos“?
Welcher Troianer gilt als der Ahnherr der Römer?
Welche Stadt hat er gegründet?

Wahr oder falsch?

Romulus und Remus waren die Söhne des Kriegsgottes.

W

F

Der Eintritt in die Thermen war sehr teuer.

W

F

Das Kolosseum wurde nach einer Statue des Kaisers Augustus benannt.

W

F

Bei den Römern gab es ein gut organisiertes Schulsystem.

W

F

Caesar schloss seine Ausbildung mit einer Reise nach Griechenland ab.

W

F

Auch im Vatikan gibt es eine Kurie.

W

F

Übung 3

Quid magister bonus discipulos de principio1 Romae docet?

Magister: “Salvete, discipuli discipulaeque! Nunc vobis de primis Romanis fabulam claram narro. Quod Amulio, viro malo, Albam Longam regnare in animo est, duos filios Rheae Silviae in aqua exponit. Sed nec ferae bestiae nec2 viri liberos parvos necare possunt, quod summi dei Romulum et Remum servant4. Ita lupa ad aquam properat et liberis appropinquat, sed parvos non superat, sed alit. Deinde pastor pueros secum educat.

Nonnullis annis post filii Rheae, quod oppidum aedificare in animo habent, deos interrogant: “Quis nostrum novum oppidum regnare potest?” Romulus, vir deis gratus, in Palatino, ubi auspicia deorum spectat, duodecim vultures videt et clamat: “Auxilio deorum novum oppidum aedificare et vallo servare4 possum. Quicumque5 trans vallum saltat, iratus gladio neco.” Remus verba Romuli non audit6.

Itaque Romulus fratrem necat.

1 principium,i                                       Anfang, Beginn
2 nec – nec                                         weder-noch
3 summus 3                                         höchster
4 servo 1                                             retten
5 quicumque                                        jeder,der
6 audio 4                                             hören

Übung 2

a) Übersetze:

Der Grieche Alexander, der sich in Rom aufhält, schreibt an seine Freunde in der Heimat:

Alexander amicos e terra pulchra salutat.

Apud Gaium, amicum Romanum, sum. Puer bonus mihi Romam monstrat. Non solum per vias pulchras Romae ambulamus, sed etiam amphitheatrum clarum intramus, ubi Romani spectacula multa spectant. Viri magno studio cum bestiis pugnant, Nobis spectaculum non gaudet. Romanis autem alia gaudia sunt: Saepe in thermis in aqua calida sedere in animo habent. Valete!

b) Dekliniere:

Sg: templum, tu, dea, animus

Pl: statua, oppidum, filius

 

 

Übung 1

De Roma antiqua

Romulus et Remus filii Rheae Silviae sunt. Avunculus pueros parvos in aqua exponit. Subito lupa appropinquat et liberos videt et alit.

Post multos annos Romulo et Remo in animo est novum oppidum aedificare. Quod duo viri in oppido regnare non possunt, deos interrogant. Romulus in Palatino duodecim vultures spectat et clamat: "Videte! Auxilio summorum deorum in novo oppido regnare in animo habeo." Multa aedificia pulchra et vallum cum amicis aedificat. Sed Remus iratus trans vallum saltat. Deinde Romulus gladio suo Remum necat.

Besucherzaehler

       5A

       6A

       6C

       7A

       8C

Uhrzeit
Kalender