Commentarii de bello Gallico I

DBG I,2: Der Krieg gegen die Helvetier: Personen, Orthographie, Ausgangslage

Apud Helvetios longe nobilissimus (1)  fuit et ditissimus Orgetorix.

Is M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus (2) regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit,

ut (3, 8) de finibus suis cum omnibus copiis exirent:

perfacile esse,

cum (4) virtute omnibus praestarent,

totius Galliae imperio potiri (5). 3

Id hoc facilius iis persuasit,

quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo,

qui agrum Helvetium a Germanis dividit;

altera ex parte monte Iura altissimo,

qui est inter Sequanos et Helvetios;

tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano,

qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit.

4 His rebus fiebat (6)

ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent;

5 qua ex parte homines bellandi cupidi (7) magno dolore afficiebantur. 

Pro (=(im Verhältnis zu, gemäß) multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur(8),

qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

DBG I,3: Aufbruchsstimmung, Vorbereitungen u.v.a.m.

His rebus adducti (9) et auctoritate Orgetorigis permoti(9) constituerunt ea,

quae ad proficiscendum(7) pertinerent, comparare, iumentorum et carrorum quam maximum (1) numerum coemere, sementes quam maximas facere,

ut (10) in itinere copia frumenti suppeteret,

cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare.

2 Ad eas res conficiendas(7) biennium sibi satis esse duxerunt(8); in tertium annum profectionem lege confirmant.

3 Ad eas res conficiendas(7) Orgetorix deligitur(11).

Is sibi legationem ad civitates suscipit.

In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano,

cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani amicus appellatus erat,

ut(3) regnum in civitate sua occuparet,

quod pater ante habuerit;

4 itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci,

qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat,

ut(3) idem conaretur,

persuadet eique filiam suam in matrimonium dat.

5 Perfacile factu esse illis probat(8) conata perficere,

propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset(13):

6 non esse dubium

quin(12) totius Galliae plurimum Helvetii possent;

se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum (esse) (8) confirmat.

7 Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.

DBG I,4: Schicksal des Orgetorix

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender