LINGUA LATINA NOBIS PLACET

Distance-learning: Ab sofort sind alle Übungen ausschließlich über Moodle zu erledigen.

23. Hausübung, 16.12.2019

De Horatio

Milites Tuscorum Romae appropinquant, quod oppidum parvum expugnare in animo habent. Iam Ianiculum collem (collis,is Hügel) trans Tiberim occupant et oppugnant. Horatius, vir bonus, populo alieno resistit. Solus cum Tuscis pugnat, dum copiae Romanorum pontem (pons,ntis m. Brücke) delent. Horatius autem paulo post in flumen saltat. Ita non solum se, sed etiam Romam servare potest.

https://de.wikipedia.org/wiki/Sieben_H%C3%BCgel_Roms
https://de.wikipedia.org/wiki/Sieben_H%C3%BCgel_Roms

22. Hausübung, 12.12.2019

Quamquam Romani iam diu in Capitolio sunt et cibo carent, tamen anseres Iunoni sacros non necant. Nocte, dum Romani et canes dormiunt, anseres Gallos audiunt et magna voce clamant. Clamore magno Romanos excitant. Marcus Manlius arma capit et milites suos vocat. Ita Gallos de Capitolio deicere possunt.

21. Hausübung, 11.12.2019

Populus alienus Romanos superat et Romae appropinquat.  Iam aedificia pulchra delent. Magnus est timor Romanorum. Itaque oppidum relinquunt et in Capitolium ascendunt, ubi Gallis aditus (Zugang) non est. Itaque noctem exspectare constituunt, dum (=bis) Romani dormiunt. Quis Romanos servare potest?

20. Hausübung, 9.12.2019

So viele Fragen:

Quis per forum ambulat? Cui spectacula in amphitheatro maxime placent? Cuius templum in Capitolio videmus? Quem Romani ex oppido expellunt? Cui Caesar vitam donat? Quid in thermis facere possumus? Cui otium est? Quis Romam oppugnat? Quem Romani adiuvant?

Vosne  in Italiam properare in animo habetis?

19 Hausübung, 3.12.2019

Sextus Tarquinius cum Collatino castra relinquit et tres horas equitat, tum Romae appropinquat. In villa (villa,ae = Landhaus) Collatini Lucretiam videt et amat. Postero die ad Lucretiam revenire in animo habet. Feminam pulchram his verbis monet: "Lucretia, cultrum in manibus (=Händen) meis est. Si clamas, te neco." Lucretia resistit, postremo autem Tarquinius feminam miseram vi sibi parat.

18. Hausübung, 29.11.2019

Quis vestrum fabulam claram narrare potest? Quintus dicit: Mihi fabula Livii de Romulo et Remo semper placet. Amulius, vir malus, duos pueros parvos in aqua exponit, quod Romulum et Remum necare in animo habet. Sed lupa pueros non necat, sed alit. Tertio anno autem pastor liberos invenit et secum domum portat. Multos annos pueros educat, tum pastorem reliquunt, quod novum oppidum condere (=gründen) in animo habent.

17. Hausübung, 28.11.2019

Romulus iam tres annos in oppido novo regnat. Quod autem Romanis feminae non sunt, Romulus duobus nuntiis imperat: "Properate ad populum vicinum et feminas et viros ad spectaculum invitate!" Sabini, quod novum oppidum spectare in animo habent, libenter veniunt et duos dies (Tage) ibi manent. Iam in Circo Maximo sedent et spectaculo gaudent, cum (als plötzlich) Romani puellas Sabinorum rapiunt.

Verben geordnet nach Konjugationen
5AC_Verbliste_1-7.docx
Microsoft Word Dokument 18.0 KB

16. Hausübung, 25.11.2019

Viri Romuli iam multos annos in oppido novo habitant. Quod Romanis autem feminae non sunt, non gaudent. Itaque Sabinos in oppidum suum invitare, spectacula parare, filias Sabinorum rapere in animo habent.

MIR 7 (Musterübersetzung)

Jetzt herrscht Romulus in der neuen Stadt. Viele Männer kommen in die Stadt, weil sie dort wohnen möchten. Aber die Männer haben keine Frauen! Deshalb fasst Romulus, wie wir bei Livius lesen, einen Entschluss: Er schickt Boten zu den Sabinern, einem benachbarten Volk. Die Boten sagen zu den Sabinern: "Kommt in unsere Stadt! Wir bereiten schöne Spiele für auch vor." Die Sabiner hören die Worte der Boten mit großer Freude und kommen gern. Denn so können sie auch die neue Stadt besichtigen.

Forum Romanum 2019
Forum Romanum 2019

15. Hausübungen, 24.10.2019

Aus einem Brief:

Alexander amicos suos salutat.

Nunc cum amico nostro aedificia clara Romae specto. Hic non solum templa deorum, sed etiam curiam intrare possum. Postremo spectacula exspecto. Romanis amphitheatrum clarum est.

Filou Tschuden
Filou Tschuden

14. Hausübung, 22.10.2019

Alexander schreibt:

Gaius, amicus noster, nobiscum non solum per vias Romae ambulat, sed etiam nobis multa aedificia clara monstrat. Amphitheatrum intramus, ubi gladiatores et bestias pulchras videre possumus. Sed nobis spectacula Romanorum non placent. Itaque cum Gaio ad thermas properare in animo habemus, ubi aqua calida (calidus 3 - warm)nos maxime (=sehr) delectat.

13.Hausübung, 17.10.2019

Post scholam magister cum discipulis bonis per forum ambulat. Discipuli non solum templa deorum et aedificia clara spectant, sed etiam curiam intrant, ubi viri imperium Romanum gubernant (guberno - verwalten). Postea a foro ad amphitheatrum properant (propero - eilen), ubi spectaculum pulchrum exspectant. Ibi non solum gladiatores (4.Pl.), sed etiam bestias magnas vident. Gladiatores gladios aut (=oder) reticula habent et saepe magnam copiam bestiarum alienarum necant. Hae (=diese) pugnae Romanis semper maxime (=besonders) placent.

12. Hausübung, 15.10.2019

Cur Romanis in amphitheatro spectacula placent?

Multi viri et feminae in amphitheatro sedent, quod ibi bestias pulchras spectant. Nam Romani magnam copiam bestiarum e terris alienis apportant. Tum gladiatores cum bestiis pugnant. Postremo gladiatores bene pugnant, quod Caesa viris, si bene pugnant, vitam donat. Tibine spectaculum Romanorum placet?

11. Hausübung, 14.10.2019

Quintus: Quid vobis magister de Romanis narrat?

Marcus: Magister nobis de spectaculis Romanorum narrat.

Quintus: Nonne vobiscum amphitheatrum intrat?

Marcus: Nobiscum per vias pulchras Romae ambulat et amphitheatrum clarum intrat.

Quintus: Spectaculane tibi placent (placere - gefallen)?

10. Hausübung, 8.10.2019

Magister cum Marcello, puero Austriaco (Austriacus 3 - österreichisch), scholam intrat. Discipulos et discipulas salutant, tum magister clamat: "Marcellus discipulis multum de Austria (Österreich) et claris aedificiis narrat."

Marcellus: Austria, patria (Heimat) mea, terra (terra,ae - Land) clara est. Hic multa aedificia magna et pulchras statuas virorum clarorum videtis. Saepe cum amicis per vias ambulo et theatrum intro, ubi spectacula egregia (egregius 3 - hervorragend) spectamus.

Quintus, discipulus Romanus, Marcellum interrogat: "Habetisne etiam amphitheatrum?"

Marcellus: "Quod amphitheatrum non habemus, libenter amphitheatrum vestrum intro. Ambulate mecum ad aedificium clarum!"

Beitritt zu Quizlet HIER

Freiwillige Hausübung, 4.10.2019

Verändere die Zahl:

pensa, discipula, lauda, discipule, mone, videte, viis (2), forum, magistrum, ambulas, scholas, puerorum, aedificium;

8. Hausübung, 3.10.2019

Ein Spaziergang in Rom

Quintus et Alexander per vias Romae ambulant. Tum Quintus cum amico Graeco forum intrat. Ibi non solum magnas basilicas, sed etiam pulchra templa deorum vident. Alexander: Cur hic multa templa sunt? Quintus: Romani templa clara pro deis habent, quod dei saepe Romam servant (servare = bewahren).

Du kannst HIER deine Vokabelkenntnisse überprüfen! Du kannst HIER gratis dem Kurs beitreten.

7. Hausübung, 1.10.2019

Magister discipulos linguam Latinam docet, tum Quintum interrogat: "Ubi viri Romani (Romanus 3 römisch) laborant?" Quintus magistro respondet: "Viri clari in foro laborant, ubi non solum curia est, sed etiam aedificia magna videmus." Magister: "Nunc  per vias Romae ambulamus et amphitheatrum intramus. Ibi spectaculum magnum exspectatis."

6. Hausübung, 30.9.2019

Über einen strengen Lehrer

Magister noster pensa bona discipulorum bonorum laudat. Quintus, discpiulus malus saepe pensum suum secum non habet et magistro non respondet. In schola sedet et cum amicis ridet. Tum magister clamat: "Cur pensum tuum non habes?  Cur semper puellas pulchras spectas? Responde!"

5. Hausübung, 27.9.2019

In der Schule

Magister pensa Graeca spectat et clamat: "Discipuli, cur linguam Graecam non amatis? Quam pulchra verba Graeca sunt! Multos libros Graecos habeo, quod linguam alienam (alienus 3  fremd) amo. Nunc autem linguam Latinam doceo. Ubi libri vestri sunt?"

4. Hausübung, 26.9.2019

Quintus in schola sedet. Magistrum videt et salutat. Magister discipulos linguas alienas (alienus 3 fremd) docet. Non solum linguam Latinam, sed etiam linguam Graecam amat. Discipuli linguam Graecam non amant, quod verba Graeca horrenda sunt. Quam pulchra sunt verba Latina!

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender