Pensa semper vobiscum habete!

Hausübung, 9.4.2018

Magna scilicet laus est, si homo mansuetus1 homini est. Praecipiemus, ut naufrago2 manum porrigat, erranti viam monstret, cum esuriente3 panem dividat? …Omne hoc, quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est. Membra sumus unius corporis magni.Natura nobis amorem indidit mutuum4 et sociabiles fecit.

1 mansuetus3 + Dat.: milde zu

 

2 naufragus, -i, m.: Schiffbrüchiger

3 esurio 4: hungern

Hausübung, 6.6.2018

Athletas uidemus, quibus uirium cura est, cum fortissimis quibusque confligere et exigere ab iis per quos certamini praeparantur ut totis contra ipsos uiribus utantur; caedi se uexarique patiuntur et, si non inueniunt singulos pares, pluribus simul obiciuntur. 4. Marcet sine aduersario uirtus: tunc apparet quanta sit quantumque polleat, cum, quid possit, patientia ostendit.

Für die mündlichen Kandidatinnen und Kandidaten:

Mündliche Reifeprüfung 2018_Textsammlung
Microsoft Word Dokument 35.6 KB

Übungen für die schriftlichen Kandidatinnen und Kandidaten:

1. Übersetzungstext

Einleitung: Während seines Aufenthalts als Statthalter auf Sizilien hatte sich Verres in großem Maße bereichert. Cicero, der ihn im Auftrag der Inselbewohner anklagte, berichtete vor Gericht unter vielen anderen Verbrechen auch über folgendes:

 

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

Verres, cum Haluntiuma venisset, ipse in oppidum noluit accedere, quod erat difficili ascensu atque arduo. Archagathumb Haluntinumc, hominem non solum domi, sed tota Sicilia in primis nobilem, vocari iussit. Ei negotium dedit, ut, quidquid Haluntid esset argenti caelati1, id omne statim ad mare ex oppido deportaretur. Escendit in oppidum Archagathus. Homo nobilis ferebat graviter illam sibi ab isto provinciam2 datam, nec, quid faceret, habebat3; pronuntiat, quid sibi imperatum esset; iubet omnis4 proferre quod haberent. Metus erat summus; ipse enim tyrannuse non discedebat longius; Archagathum et argentum in lectica cubans ad mare infra oppidum exspectabat. Quem concursum in oppido factum putatis, quem clamorem, quem fletum mulierum? Omnia (erg: ad eume) deferuntur.

 

 

 

 

 

1argentum caelatum = Silberrelief

 

 

 

 

2provincia,ae  Auftrag

3habeo 2 hier: wissen

 

4omnis = omnes

 

2. Übersetzungstext

(Carolus) erat eloquentia copiosus et exuberans poteratque, quidquid vellet, apertissime exprimere. Nec patrio tantum sermone contentus, etiam peregrinis linguis ediscendis1 operam impendit. In quibus Latinam ita didicit, ut aeque illa ac2 patria lingua orare3 sit solitus, Graecam vero melius intellegere quam pronuntiare poterat. Adeo quidem facundus erat, ut etiam dicaculus appareret.

Artes liberales studiosissime coluit4, earumque doctores plurimum veneratus magnis afficiebat honoribus. In discenda grammatica Petrum Pisanuma diaconem senem audivit, in ceteris disciplinis Albinum cognomento Alcoinumb, item diaconem, de Brittania Saxonici generis hominem, virum undecumque doctissimum, praeceptorem habuit.

Discebat artem conputandi et intentione sagaci siderum cursum curiosissime rimabatur.

Religionem Christianam, qua ab infantia fuerat inbutus, sanctissime et cum summa pietate coluit, ac propter hoc plurimae pulchritudinis basilicam Aquisgranic exstruxit auroque et argento et cancellis et ianuis adornavit. Ad cuius structuram cum columnas et marmora aliunde habere non posset, Romad atque Ravennad devehenda curavit5. Ecclesiam et mane et vespere, item nocturnis horis et sacrificii6 tempore, quoad eum valitudo permiserat, impigre frequentabat.

 

 

1finale Übersetzung: um zu

 

2aeque … ac    gleich wie, ebenso wie

3oro 1    sprechen

 

 

 

4colo 3   betreiben, ausüben

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

5devehenda curavit: er ließ herbeischaffen

 

6 sacrificium, i         Messe

 

3. Übersetzungstext

Esuriens quondam Vulpes, ad decipiendas gallinas, quae, Gallo duce arborem excelsiorem quo sibi aditus non erat, ascenderant, ad Gallum blande accessit, quem comiter cum salutasset: 'Quid in excelso agis?' inquit. 'Numquid non audisti nova haec recentia tam salutaria nobis?' 'Nequaquam,' Gallus cum respondisset, 'atque praenuntia,' — 'Huc accessi,' ait, 'ad communicandum tecum alacritatem. Animalium omnium concilium celebratum est, in quo pacem perpetuam omnium animantium inter se firmarunt, ita ut pace et concordia omnes fruantur. Descendite igitur, et hunc festum agamus diem.' Agnita Vulpis fallacia Gallus: 'Bonum,' inquit, 'affers nuntium et mihi gratum,' et simul collum altius protendens, prospecturoque longius et admiranti similis, in pedes se erexit. 'Tu quidnam aspicis?' Vulpes cum dixisset, — 'Duos,' inquit, 'magno cursu, ore patulo adventantes canes.' Tum tremebunda Vulpes: 'Valete,' inquit, 'mihi fuga expedit, antequam illi adveniant,' et simul coepit abire. Hic Gallus: 'Quonam fugis, aut quid times?' ait, 'siquidem pace constituta, nihil est timendum.' 'Dubito,' inquit Vulpes, 'an canes isti audierunt decretum pacis.'

 

16. Hausübung, 26.2.2018

Epicurus, philosophus Atheniensis, quamvis litteras non disceret et artem disputandi ignoraverit, tamen multa egregia dicta ab eo reperiuntur. Haec et multa laudabilia dixit Epicurus. Erravit autem in multis plus quam omnes philosophi, nam putavit deum res humanas non curare, sed otiosum esse nihilque agere. Dixitque voluptatem summum bonum esse et animas cum corporibus interire.

 

Freiwillige Übersetzungsübungen

Übersetzungsübung 1.docx
Microsoft Word Dokument 13.8 KB

15. Hausübung, 29.1.2018

De Solone

Solon, cum in loco quodam mutlis loquentibus non loqueretur, interrogatus est a Periandro, utrum propter verborum inopiam aut, quia stultus esset, taceret. Cui ait: “Nemo stultus tacere potest.” Interrogatus, quid gladio acrius esset, ait: “Pravi hominis lingua.”

14. Hausübung, 22.1.2018

De philosopho Romano

Tullius Marcus Cicero, Romanus, vir nobilissimus inter consules Romanorum, Iulii Caesaris tempore claruit. Hic uxore repudiate reogatus fuit ab Hyrcio, ut sororem eius duceret in matrimonium. Qui non acquievit, dicens se non posse uxori et philosophiae pariter servire.

 

13. Hausübung, 11.12.2017

Busbecq brach als Gesandter Kaiser Ferdinands von Wien auf, um dem Sultan Süleymann eine Botschaft zu überbringen.  Er berichtet in einem Brief Folgendes über die Kleidung der Türken:

Suleimannus non in alio vestitu magis spectari se gaudet quam cymatili (cymatilis - Gewand aus Ziegenhaar), eoque (=und zwar) viridi, colore nostris moribus ab ea aetate alieno. Sed hunc Colorem Turcis commendat religio prophetaque eorum Mahumetes, cui is color etiam aetate secta familiaris (=beliebt) fuit. Niger apud eos color vilis infautusque habetur.

12. Hausübung, 24.11.2917

Aus der römischen Frühgeschichte:

Porsenna Claeliam virginem nobilem inter obsides accepit. Cum eius castra haud procul ripa Tiberis locata essent, Claelia deceptis custodibus noctu egressa, equum, quem sors dederat, arripuit, et Tiberim trajecit. Quod ubi regi nunciatum est, primo ille incensus ira Romam legatos misit ad Claeliam obsidem reposcendam.

11. Hausübung, 17.11.2017

Cicero hält Catilina seine Taten vor:

Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae,  discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos [esse] pollicerentur.

10. Hausübung, 13.11.2017

Im folgenden Text werden Eigenschaften des jungen Iugurtha beschrieben:

ubi Iugurtha adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed equitare, iaculari; cursu cum aequalibus certare et, cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire: plurimum facere, [et] minimum ipse de se loqui. (Beachte die hist. Infinitive, die wie Personalformen übersetzt werden).

9. Hausübung, 23.10.2017

Ob quae victis Carthaginiensibus populus Romanus, quascumque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit. Sed imperi vitaeque eius finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

8. Hausübung, 20.10.2017

Sallust beginnt sein Werk über den Krieg der Römer gegen Iugurtha:

Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit.

Sed priusquam huiusce modi rei initium expedio, pauca supra repetam. Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxime attriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat.

7. Hausübung, 9.10.2017

Codicillis Rectinae acceptis Plinius quadriremes ascendissse dicitur. Quem gubernator his fere verbis monuit: " Domine, iam cinis navi incidit. Non illuc properare possumus, unde alii fugiunt. Iamne pumices et lapides igne fractos incidere vides? Nunc nobis autem tempus est revertendi. Noli diutius omnes motus illius mali dictare et enotare! Retro flectamus!"

6. Hausübung, 6.10.2017

Plinius Maior classem imperio suo regnans sole usus esse dicitur. Cui soror indicavit nubem insueta magnitudine et specie apparere, cuius similtudinem nulla arbor plus expresserit quam pinus. Vir magno studio liburnicam aptari iussit, cum illud spectaculum propius videre vellet. Etiam nepotem adhortatus est, ut una secum veniret. Qui autem timore adductus se Miseni manere dixit.

5. Hausübung, 29.9.2017

Der Mittelpunkt der Welt

Iuppiter scire volebat, quae pars terrarum media esset; ideo duas aquilas ab ultimis finibus terrae, alteram ab oriente, alteram ab occidente misit, ut pari volatu adversum contendentes iter ibi consisterent, ubi sibi obviam issent (obviam ire sich begegnen). Hoc in loco occurrerunt, ubi Delphicum est oraculum.l

4. Hausübung, 25.9.2017

Über Sisyphus IV

Multis iniuriis illatis Sisyphum a Iove gravissime punitum esse notum est. Neque umquam ei venia data est. Nam ei in Tartarum iacto Iuppiter laborem talem imposuit, ut semper omnibus viribus summaque contentione in cacumen montis saxum grande volveret, quod, cum ad summum verticem produxisset, rursus deorsum post se revolveretur.

contentio,onis - Anstrengung

cacumen,inis - Gipfel

vertex,icis - Gipfel

deorsum - hinunter

3. Hausübung, 21.9.2017

Über Sisyphus III

Ceterum ipse, cum in Tartaro versaretur, a Plutone precibus petebat, ut sibi liceret ad superiora redire, ut coniugem de inferiis admoneret. Profecto Pluto severus precibus Sisyphi motus est. Qui in terram reversus rursus ad inferos descendere noluit, sed multos annos cum coniuge vitam beatam agebat.

ad superiora: Zur Oberwelt

2. Hausübung, 18.9.2017

Über Sisyphus II

Itaque nemo necessitate naturae coactus mori poterat, antequam Mars Mortem e catenis liberaret. Sisyphus autem, cum in morbum gravem incidisset, ei que mors obeunda esset, tamen operam dedit, ut diutius luce et vita gauderet. Qui dolo usus est coniugique imperavit, ne inferias daret.

inferiae,arum       Totenopfer

1. Hausübung, 15.9.2017

Über Sisyphus I

Sisyphus, qui in urbe Corinthiorum regnabat, unus e peritissimis et dolosissimis idemque ex pessimis omnium mortalium fuisse dicitur. Neque enim superbia et licentia adductus sibi temperavit, quin solitae in deos pietatis oblivisceretur eosque lacesseret. Nam, cum mors iussa esset Sisyphum in Tartarum deferre, ei contigit, ut Mortem vinceret et catenis vinciret.

non sibi temperare, quin         sich nicht zurückhalten zu

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender