Lingua Latina nobis placet.

Hausübung, 16.5.2018

THESEUS APUD MINOTAURUM

Theseus postquam Cretam venit, ab Ariadne, Minois filia, est adamatus adeo, ut fratrem proderet et hospitem servaret; ea enim Theseo monstravit labyrinthi exitum. cum Theseus introisset et Minotaurum interfecisset, icium revolvendo foras est egressus eamque, quod fidem ei dederat, secum avexit.

Freiwillige Übung, 9.5.2018

Die Königstochter soll dem Drachen geopfert werden:

Quam beatus Georgius casu inde transiens ut plorantem vidit, eam, quid haberet, interrogavit. Et illa: "Bone iuvenis, velociter equum adscende et fuge, ne mecum pariter moriaris." Cui Georgius: "Noli timere, filia, sed dic mihi, quid hic praestolaris omni plebe spectante!" Et illa: "Ut video, bone iuvenis, magnifici cordis es tu, sed mecum mori desideras! Fuge velociter." Cui Georgius: "Hinc ego non discedam, donec mihi, quid habeas, intimabis." Cum ergo totum sibi exposuisset, ait Georgius: "Filia noli timere, quia in Christi nomine te iuvabo. "Et illa: "Bone miles, sed te ipsum salvare festines, mecum non pereas. Sufficit enim, si sola peream. Nam me liberare non posses et tu mecum perires."

Dum haec loquerentur, ecce draco veniens caput de lacu levavit. Tunc puella tremefacta dixit: "Fuge, bone domine, fuge velociter." Tunc Georgius equum ascendens et cruce se muniens draconem contra se advenientem audaciter aggreditur et lanceam fortiter vibrans et se Deo commendans ipsum graviter vulneravit et ad terram deiecit dixitque puellae: "Proice zonam tuam in collum draconis nihil dubitans, filia."

Hausübung, 7.5.2018

Iacobus de Voragine erzählt die Legende vom Heiligen Georg.

Georgius tribunus pervenit in provinciam Libyae in civitatem, quae dicitur Silena. Iuxta quam civitatem erat stagnum instar maris, in quo draco pestifer latitabat, qui saepe populum  in fugam converterat flatuque suo ad muros civitatis accedens omnes inficiebat. Quapropter compulsi cives duas oves quotidie draconi dabant, ut eius furorem sedarent.

Hausübung, 2.5.2018

1 Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur, praecepitque Salomoni filio suo, dicens: 2 Ego ingredior viam universae terrae: confortare (confortari  stark sein), et esto (esto  du sollst sein) vir: 3 et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis eius, ut custodias caeremonias eius, et praecepta eius, et iudicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi.

Quizlet "Adam und Eva" HIER

Hausübung, 25.4.2018

Hyginus erzählt die Geschichte von Europa.

Europa Argiopes et Agenoris filia erat. Hanc Iuppiter in taurum conversus a Sidone Cretam transportavit et ex ea procreavit Minoem Sarpedonem Rhadamanthum. Huius pater Agenor suos filios misit, ut sororem reducerent aut ipsi in suum conspectum non redirent. Phoenix in Africam est profectus, ibique remansit; inde Afri Poeni sunt appellati. Cilix suo nomine Ciliciae nomen indidit. Cadmus cum erraret, Delphos devenit;

Vokabel - Hygin, Ödipus HIER

Hausübung, 18.4.2018

Cum Agamemnnon et Menelaus frater fortissimos Graecos ad Troiam delendam deligerent, hos viros hoc modo adhortati sunt: "Cur domi maneamus? Troiam navigemus, ut Helenam a Paride raptam domum feramus! Omnes patriam amantes nos sequantur et fortiter pugnent!"

Hausübung, 16.4.2018

PROMETHEUS

Homines antea ab immortalibus ignem petebant neque in perpetuum servare sciebant; quod postea Prometheus in ferula (Pfriemenkraut - mit dessen Stängel lässt sich Feuer transportieren) detulit in terras, hominibusque monstravit, quomodo (erg. ignem) cinere obrutum servarent. Ob hanc rem Mercurius Iovis iussu deligavit eum in monte Caucaso ad saxum clavis ferreis.

Hausübung, 13.4.2018

PANDORA

Prometheus, Iapeti filius, primus homines ex luto finxit. Postea Vulcanus Iovis iussu ex luto mulieris effigiem fecit, cui Minerva animam dedit, ceterique dii alius (=jeder)  aliud donum dederunt; ob id Pandoram (=Vielbeschenkte)  nominarunt.

Hausübung, 11.4.2018

ALEXANDER PARIS

Hecuba, uxor eius, praegnans in quiete vidit se facem ardentem parere, ex qua serpentes plurimos exisse. Cum id visum (visum, i Traum) omnibus coniectoribus (coniector, ris Wahrsager) imperant, ut filium necaret, ne patriae exitio esset. Postquam Hecuba peperit Alexandrum, satellitibus (satelles,itis    Leibwächter) datus est, qui eum misericordia exposuerunt; eum pastores pro suo filio repertum expositum educaverunt.

Hausübung, 21.3.2018

Cum Oedipus patrem ignoraret, Delphos profectus est, ut ab oraculo veritatem quaereret. Cui currus Lai obviam venisse dicitur. Ab satellitibus ei imperatum est, ut viam daret. Oedipum autem magna ira adductum regem de curru detraxisse et occidisse constat.

Hausübung, 14.3.2018

Hygin erzählt über Tantalus: (Übersetze mit dem Wörterbuch!)

Iuppiter Tantalo concredere sua consilia solebat et ad epulum deorum admittere, quae (bezogen auf consilia) Tantalus ad homines renuntiavit; ob id dicitur ad inferos in aqua media fine corporis stare semperque sitire et, cum haustum aquae vult sumere, aquam recedere.

Hausübung, 26.2.2018

Cum Paris Helenam Sparta Troiam portavisset, Agamemnon ab omnibus principibus petivit, ut fratri suo auxilio venirent et cum hostibus Troianis bellum gererent. Cum naves in mare deduxissent, magno gaudio Troiam petiverunt, ut Helenam raptam recuperarent. Troia multos annos occupata Ulixes equum ligneum aedificari iussit.

Hausübung, 21.2.2018

Marcomannis Danuvium transeuntibus (von "transire") Marcus Aurelius Carnuntum milites duxit, ut provinciam Romanam periculo liberaret. Hostibus e finibus Romanis expulsis imperator Danuvium transire constituit. Qui timuit, ne Marcomanni iterum revenirent. Milites moniti sunt, ut omnes res praepararent.

Hausübung, 19.2.2017

Übersetze folgende Einzelsätze! (Vorsicht Konjunktiv!)

Marcus Manlius exercitum monuit, ut Gallos de Capitolio deicerent.

Discipuli a magistro petiverunt, ut illam fabulam pulchram narraret.

Hannibal milites Romanos superare iussit.

Caesar sociis imperavit, ut exercitum Romanum adiuvarent.

Multi Christiani a Petro petiverunt, ut e carcere effugeret.

Hausübung, 14.2.2018

Muiltis Christianis cultum deorum anitquorum repudiantibus Petrus quoque in carcerem inclusus erat. Amicis ei auxilio venientibus Petrus tamen liberari noluit. Moenibus Romae relictis Petro se fugae mandanti Christus apparuisse dicitur. Petrus animum flectens Romam rediit.

Hausübung, 31.1.2018

Troiani in litore equum a Troianis relictum vident.

Troiani victoriam celebrantes se periculo liberatos esse putaverunt.

Graeci in equo inclusi noctu exierunt et Troianos dormientes necaverunt.

Hausübung, 24.1.2018

Postquam cives Romani urbem ardentem viderunt, imperatorem incendii accusaverunt. IIs temporibus Romae pauci Christiani habitavisse dicuntur. Quos Christum colentes Nero comprehendi iussit. In hortis imperatoris homines miserrimos in crucibus fixos esse legimus. Sed Tacitus magna ira adductus tamen imperatorem auctorem incendii putavit.

Hausübung, 22.1.2018

Paris Helenam Sparta Troiam portavisse dicitur. Quam rem Menelao, coniugi eius, maximo dolori fuisse constat. Ulixem patriam relinquere noluisse legimus. Postremo Graeci plurimis navibus Troiam navigavisse dicuntur.

Hausübung, 19.1.2018

Acrisius, avus Persei, nepotem timuisse dicitur. Qui Perseum et matrem eius in arca lignea inclusisse fertur. Arcam in mare iecit, quod fluctus eam arcam deleturos esse speravit. Postquam arca ad harenam appulsa est, piscator Perseum infantem et matrem eius ad Polydectem regem adduxit. Qui iis sedem tutam dedisse dicitur.

Die versprochenen Lösungen zu den Übungen:

6AC_Hausübung_1_Lösung.docx
Microsoft Word Dokument 13.1 KB
6AC_Hausübung_2_Lösung.docx
Microsoft Word Dokument 13.7 KB
6AC_Hausübung_3_Lösung.docx
Microsoft Word Dokument 13.4 KB

Hausübung, 8.12.2017

Schularbeitsvorbereitung
aktiv - passiv; PPP
6AC_Hausübung_3.docx
Microsoft Word Dokument 12.4 KB
Schularbeitsvorbereitung
Grammatikübungen und Übersetzung
6AC_Hausübung_2.docx
Microsoft Word Dokument 12.8 KB

Hausübung, 6.12.2017

Lade dir folgendes Dokument herunter und erledige die Aufgaben! Fortsetzung folgt!

Die Lösungen kommen ab Sonntag!

Schularbeitsvorbereitung 1
Grammatikübungen und Übersetzung
6AC_Hausübung_1.docx
Microsoft Word Dokument 12.4 KB

HIER kann man sein Wissen über den troianischen Krieg überprüfen:

GAME CODE
910345
Ask your students to join game with this code at https://join.quizizz.com

17. Hausübung, 4.12.2017

De bello Troiano

Helena cum Paride Sparta Troiam navigaverat. Brevi tempore post Graecos cum exercitu magno Troianis bellum intulisse constat. Achillem optimum virum summa fortitudine fuisse apud Homerum legimus. Cui Briseim a Agamemnone raptam esse scimus. Quoniam se proelio abstinuit, Patroclus ab eo arma petivit. Quem ab Hectore interfectum esse constat.

16. Hausübung, 27.11.2017

Über Perseus (Teil 1)

Haec  a poetis de Perseo narrata sunt. Perseus filius erat Iovis, maximi deorum; avus eius Acrisius appellatus est. Acrisius volebat Perseum nepotem suum necare; nam propter oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur Perseum adhuc infantem, et cum matre in arca lignea inclusit. Tum arcam ipsam in mare coniecit. Danae, Persei mater, magnopere territa est; tempestas enim magna mare turbabat. Perseus autem in sinu matris dormiebat.

15. Hausübung, 24.11.2017

Post multos annos belli Graeci Troiam non nisi dolo expugnari posse intellexerunt. Ulixes socios auxilio magnae deae equum ligneum aedificare iussit. Ibi viros fortissimos Graecorum inclusos esse constat. Postquam Graeci equum celeriter aedificatum in litore posuerunt, navibus castra reliquerunt et se iam domos navigare simulaverunt. ((simulare = vortäuschen)

14. Hausübung, 22.11.2017

Graeci, quod Troiam expugnare non potuerunt, consilio Ulixes adducti ingentem equum ligneum aedificaverunt. Postquam Troiani hunc equum viderunt, portas urbis aperuerunt et ad litus contenderunt. Inter quos etiam Laocoon erat, qui ira adductus cives his verbis monuit: " Nolite hoc donum Graecorum in urbem trahere! Nolite putare donum Graecorum dolo carere!

13. Hausübung, 20.11.2017

Troiani Cassandram veritatem dicere nesciverunt. Magno cum gaudio urbem relinquunt et equum ligneum a Graecis in litore relictum inveniunt. Subito Laocoon Troianos monuit: "Nolite Graecis credere!

in hoc equo dolum latere (latere  sich verbergen) puto. Nolite equum in urbem nostram trahere!

12. Hausübung, 17.11.2017

Übersetze und beachte dabei vor allem die AcI-Konstruktionen!

Magister discipulos in schola sedere scit. Qui postea intrat et discipulos salutare iubet. Subito Quintum puellas spectare videt. Quem his verbis monet: "Quinte, discipule male, te puellas spectare neque verba mea audire puto." Discipuli magistrum puero saepe monito semper pensa magna dare sciunt.

11. Hausübung, 13.11.2017

Cassandrae ab Apolline amatae donum pulchrum datum est: Omnes res futuras videre potuit. Sed a virgine pulcherrima gaudia a deo sperata praebita non sunt. Donum ab illo non revocatum est, sed  Cassandra hoc modo punita est: Quamquam veritatem dixit, tamen homines ei non crediderunt."

10. Hausübung, 6.11.2017

De bello, quod a Graecis cum Troianis gestum est

Quamquam urbs hostium multos annos a Graecis occupata erat (Plusquamperfekt!), tamen moenia firmissima tamen numquam superata sunt. Itaque milites ab prudentissimo omnium Graecorum his verbis moniti sunt: "Si equum ingentem ligneum aedificaveritis, in quo milites includetis, in urbem intrare poterimus." Paulo post equus ante portas oppidi relictus a Troianis in urbem ductus est.

9. Hausübung, 9.10.2017

Postquam Caesar Gallos magna clade affecit, Vercingetorix, dux eorum , his fere verbis imperatorem Romanum adiit: "Exercitus noster multos annos cum legionibus tuis fortissime pugnabant. Sed milites Romani nobis fortiores erant. Si nobis Alesiam relinquere licebit, in omnes partes patriae nostrae revenienmus et Romanis semper serviemus."

8. Hausübung, 6.10.2017

Postquam deae ad Paridem venerunt, is iuvenis iudicare debuit. Cui Venus promisit: "Si mihi malum dederis, tibi mulierem pulcherrimam totius orbis terrarum dabo. Si eam videris, Sparta Troiam abduces."

Quod Paridi verba deae maxime placuerunt, ei malum dedit. Paulo post Priamus, pater Paridis, filium Spartam misit.

7. Hausübung, 4.10.2017

De discordia dearum

Multi dei deaeque ad nuptias Pelei et Thetidis venerant. Dum cenant (essen) et rident, subito Discordia, quam Iuppiter non invitaverat, a porta malum (Apfel)  medios inter deos iecit. Tres deae ab Iove iudicium petiverunt. Sed pater deorum deas ad Paridem misit. Nam secum cogitavit: "Nisi Iuno malum istum acceperit, ea res ei semper dolori erit."

6. Hausübung, 2.10.2017

Postquam Ptolemäus Pompeium interfecit, caput eius Caesari, cuius auxilio regnum suum augere cupivit, misit. Qui regi his verbis respondit: "Quamquam multos annos hostes fueramus, tamen virtus illius imperatoris magni mihi magna admirationi erat. Nisi tua sponte Aegyptum reliqueris, te fugere cogam. Si Cleopatram, sororem tuam, reginam fecero, Romani fines eius semper servabunt."

5. Hausübung, 29.9.2017

Ptolemäus, frater Cleopatrae, Pompeium, illum imperatorem clarissimum, interficere in animo habebat. Qui secum cogitavit: "Si Pompeium interfecero, caput eius Caesari mittam. Cui ea res magno gaudio erit. Si hostem eius necavero, is vir magna fortitudine mihi gratus erit et regnum meum augebit."

4. Hausübung, 25.9.2017

De Cleopatra

Alexander Magnus olim Aegyptum expugnaverat et Alexandriam aedificaverat.  Per multos annos familia Cleopatrae illam terram pulchram ad Nilum sitam regnaverat. Caesar autem, ille imperator optimus Romanorum, iam in Aegyptum venerat et amore reginae adductus Cleopatram Romam portavit. Quem senatores monuerunt: "Haec mulier rei publicae Romanae magno periculo erit. Patriam nostram delebit et multos viros fortes interficiet."

Berlin, Museumsinsel: Caesar und Kleopatra
Berlin, Museumsinsel: Caesar und Kleopatra

3. Hausübung, 22.9.2017

Marcus Antonius e vita iam discesserat et Octavianus exercitum eius vicerat. Qui Cleopatram, illam mulierem pulcherrimam,  in palatio suo (palatium,i Palalst) clausit et reginae dixit: "Te Romam feram et in triumpho te populo Romano monstrabo. Quae res omnibus Romanis maximo gaudio erit. Nemo tibi auxilio veniet." Postquam regina Aegypti haec verba audivit, se gladio interficere in animo habuit.

2. Hausübung, 20.9.2017

Certe iam multas res de Vercingetorige, illo clarissimo duce Gallorum, audivistis. Qui, postquam se cum copiis in Alesiam oppidum recepit, nuntios ad ceteras civitates misit et ab iis his verbis auxilium petivit:

"Iam omnes res et exercitum audacissimum ad bellum paraveramus. Sed Romani nobis fortiores fuerunt. Nisi nos adiuvabitis, Romani nos necabunt. Quae res mihi magnae curae est. Exercitum nobis mittite!"

1. Hausübung, 17.9.2017

De bello Gallico

Caesar, ille imperator optimus, anno LVIII Roma in Galliam properavit, postquam socii populi Romani ab eo auxilium petiverunt. Quae res multis gentibus Galliae magnae curae erat, quod iam saepe de virtute et prudentia illius imperatoris audiverant. Tamen duces illarum gentium regna sua sibi servare et Romanos vincere in animo habuerunt. Sed haec consilia iis magno detrimento (detrimentum,i Schaden) erant.

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender