Salvete omnes discipuli maturandi!

25. Hausübung, 20.02.2020

Ein römischer Medizinschriftsteller rät zu folgender Lebensweise:

Sanus homo nullis obligare se legibus debet, ac neque medico neque iatroalipta egere (debet). Hunc oportet varium habere vitae genus: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro; navigare, venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere; siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.

24. Hausübung, 13.2.2020

Ein Arzt aus dem 5. Jh. n. Chr. beschreibt ein Krankheitsbild und eine mögliche Behandlung:

tempore pubertatis ionthi (ionthus,i  Ausschlag) saepius in vultu nascuntur parvulas extantias (extantiae  Erhebungen, Schwellungen) ostendentes, per quas, cum cortex (cortex,icis Haut) unguibus fuerit abstractus, humor sequitur mucilentus (mucilentus 3 zäh).  curationis vero tempore accipies unguentum et ad vesperam illines vultum et dimittes(dimittere einwirken lassen) tota nocte. tunc lusescente die cantabro (cantabrum,i  Kleie) faciem fricabis et tepida aqua lavabis.

23. Hausübung, 27.1.2020

In einem anderen Werk nimmt Ovid die Geschichte von Daedalus und Ikarus wieder auf:

 

'Sit (Konjunktiv!) modus exilio,' dixit (Daedalus)  'iustissime Minos:            
     Accipiat (Konjunktiv!) cineres terra paterna meos.
Et quoniam in patria fatis agitatus iniquis,
     Vivere non potui, da mihi (vergönne es mir) posse mori.
Da reditum puero, senis est si gratia vilis:
     Si non vis puero parcere, parce seni.'      

22. Hausübung, 20.1.2020

Jetzt wird Latona zornig:

Latona dea irata a deis petivit, ut hominibus malis in stagno vivendum esset. Quos in isto stagno, quo deam prohibuerant, in ranas mutatos esse constat. Mox membra in palude submergebant, mox caput protulerunt, mox summo in gurgite naverunt. Saepe de ripa stagni in lacus resiliebant et sub aqua quoque maledicere temptabant.

 

21. Hausübung, 16.1.2020

Latonae ab Iove amatae duos liberos fuisse constat. Per multas terras vagata in fines hominum perditorum venisse dicitur. Quae sitim revelatura lacui appropinquavit. Sed ab agricolis aquis prohibita petivit, ut  munera a natura data acciperet. Quae faucibus ardentibus pulchram orationem habuit.Denique deos rogavit, ut homines malos punirent.

20. Hausübung, 13.1.2020

Pyramus et Thisbe contiguas domos tenuisse dicuntur. Pyramus Thisbem amatam in matrimonium duxisset, nisi parentes vetuissent. Itaque cottidie per parietem rima fissum colloqui solebant. Quem invidum esse putaverunt, cum ad oscula danda non pateret. Quodam die autem nocte custodes fallentes domum relinquere constituunt. Utinam Pyramus primus venisset!

Schriftliche Reifeprüfungen

KL13_PT1_AHS_LAT_SR_B1_AU.pdf
Adobe Acrobat Dokument 236.5 KB
KL13_PT2_AHS_LAT_L4_AU.pdf
Adobe Acrobat Dokument 235.5 KB
KL14_PT1_AHS_LAT_SV_B1_AU.pdf
Adobe Acrobat Dokument 770.2 KB
KL15_PT3_AHS_LAT_SR_B1_AU.pdf
Adobe Acrobat Dokument 251.0 KB
KL15-PT1-AHS-LAT-SR-B1-AU.pdf
Adobe Acrobat Dokument 695.5 KB
KL15-PT2-AHS-LAT-SR-B1-AU.pdf
Adobe Acrobat Dokument 691.0 KB

Mündliche Reifeprüfung

reifepruefung_ahs_lflg_21679.pdf
Adobe Acrobat Dokument 914.2 KB

19. Hausübung, 16.12.2019

Die verlassene Ariadne schreibt in Panik weiter:

 

nec languere diu patitur dolor. excitor illo (=dolore),
     excitor et summa Thesea voce voco.
"quo fugis?" exclamo "scelerate revertere Theseu!
     flecte ratem! numerum non habet illa (= ratis) suum!"
Haec ego. quod voci deerat, plangore replebam;
     verbera cum verbis mixta fuere (=fuerunt) meis.

Zum "Aufwärmen" für die morgige SA

Anaxagorem cum discipulis disputantem gravis de filii morte nuntius a disputationibus non retraxit. Alteri ei mortem filii nuntianti ait: Nihil mihi novum aut inexpectatum nuntias, ego enim illum ex me natum sciebam esse mortalem.

Interrogatus aliquando, ad quid factus esset “Ad contemplationem” inquit “solis et lunae et caeli.

Lösung:Den Anaxagoras, der mit Schülern diskutierte, hat die bedrückende Nachricht vom Tod seines Sohnes, nicht von den Diskussionen weggeführt.. Zu einem zweiten, der ihm den Tod seines Sohnes meldete, sagte er: "Du berichtest mir nichts Neues oder Unerwartetes, denn ich wusste dass jener (wörtl.: von mir abstammende) Nachkomme von mir sterblich ist.

Einmal gefragt, wozu er geschaffen sei, sagte er: Zur Betrachtung der Sonne, des Mondes und des Himmels.

18. Hausübung, 9.12.2019

Eine Episode aus dem Leben des Philosophen Aristipp:

Aristippo navigante Corinthum et tempestate facta nausiam (nausea,ae Seekrankheit) passus est et expavit. Garrulus autem huic, tranquillitate reddita, dixit: „Quid est hoc, quod nos quidem idiotae (idiota,ae Stümpter, Ignorant) intrepidi sumus, vos autem philosophi trepidatis?“ Respondit: „Quia non de simili anima (anima = Leben) studemus. Te etenim pro nequissimi nebulonis anima nequaquam decuit esse solicitum, ego vero obnoxius (obnoxius 3  in Gefahr, gefährdet) debui de philosophi morte dolere, nam et homines divites amplius fures metuunt quam inopes.”

17. Hausübung, 4.12.2019

Ariadne schreibt weiter:

et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat;
     ipse locus miserae ferre volebat opem.
Mons fuit; apparent frutices in vertice rari;
     adscendo; vires animus dabat;

16. Hausübung, 2.12.2019

Ariadne schreibt weiter und erzählt, was geschah, als sie merkte, verlassen worden zu sein:

 

Luna fuit; specto siquid nisi litora cernam;
     quod videant oculi, nil nisi litus habent.
nunc huc, nunc illuc et utroque sine ordine, curro,
     alta puellares tardat harena pedes.
interea toto clamanti litore "Theseu!"
     reddebant nomen concava saxa tuum

15. Hausübung, 28.11.2019

Ovid lässt die von Theseus auf Naxos zurückgelassene Ariadne folgenden Brief schreiben:

 

Illa (=Ariadne) relicta feris etiam nunc, improbe Theseu,
     vivit. Et haec aequa mente tulisse velis?

 

Mitius inveni quam te genus omne ferarum;
     credita non ulli quam tibi peius eram.

quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto,
     unde tuam sine me vela tulere (=tulerunt) ratem.

Themenbereiche_Übersicht_8A.docx
Microsoft Word Dokument 16.7 KB
SA der 8C
8C_Formen der Lebensbewältigung_Burlaeus
Adobe Acrobat Dokument 284.1 KB

14. Hausübung, 25.11.2019

Ovid beschreibt in seiner "Schöpfungsgeschichte" die Zustände, als Erde Wasser und Luft geschaffen waren:

 

utque erat et tellus illic et pontus et aer,              
sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
lucis egens aer; nulli sua forma manebat,
obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
frigida pugnabant calidis, umentia siccis,
mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus. 

13. Hausübung, 13.11.2019

Plinius schreibt an einen Freund, der sich nicht in Rom aufhält:

Studes an piscaris an venaris an simul omnia? Possunt enim omnia simul fieri ad Larium nostrum. Nam lacus piscem, feras silvae quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus affatim suggerunt. 2 Sed sive omnia simul sive aliquid facis, non possum dicere 'invideo'; angor tamen non et mihi licere, qui sic concupisco ut aegri vinum balinea fontes. Numquamne hos artissimos laqueos, si solvere negatur, abrumpam? Numquam, puto. 3 Nam veteribus negotiis nova accrescunt, nec tamen priora peraguntur: tot nexibus, tot quasi catenis maius in dies occupationum agmen extenditur. Vale.

12. Hausübung, 24.10.2019

Unerwartetes geschieht:

Mulier vero videns ostium domus apertum domum intravit firmatoque ostio ascendit fenestram. Ille autem videns se esse deceptum inquit: O mulier fallax et plena arte diaboli, permitte me intrare et quicquid mihi foris fecisti me condonaturum (condonare = verzeihen) tibi crede! At illa eum increpans introitumque domus denegans ait: O seductor, tuum facinus parentibus tuis ostendam, quia unaquaque nocte es solitus ita furtim a me exire et meretrices adire.

11. Hausübung, 21.10.2019 (bis DO, 24.10.)

Die aus dem Haus ausgesperrte Frau weiß sich zu helfen:

At ipsa culpae veniam petens et nunquam amplius se hoc facturam promittens nihil profecit. Sed vir iratus ait quod eam intrare non permitteret, sed esse suum (suum esse - seine Aufgabe ist) suis parentibus ostenderet. At ipsa magis ac magis clamans dixit, quod nisi ostium domus recluderet, in puteum, qui iuxta domum erat, saliret et ita vitam finiret, sicque de morte sua amicis et propinquis rationem reddere (rationem reddere - Rechenschaft ablegen) deberet. Spretis minis dominus suae mulieri intrare non permisit. Mulier vero plena arte et calliditate sumpsit lapidem, quem proiecit in puteum hac intentione, ut vir suus audito sonitu lapidis in puteum ruentis putaret sese in puteum cecidisse.

10. Hausübung, 17.10.2019

Die hinterlistige Frau wird ertappt ...

Dominus vero illius  monitus sine dolo nullos esse muliebres actus coepit excogitare, quid sua coniunx strueret frequenti et cotidiana potatione. Qui se finxit ebrium esse. Cuius rei mulier inscia de lecto nocte consurgens perrexit ad ostium domus et aperto ostio exivit ad amicum. Vir autem in silentio noctis  consurgens venit ad ostium et apertum clausit et firmavit et fenestram ascendit stetitque ibi donec mulierem suam nudam revertentem vidit. Quae domum rediens ostium clausum invenit; tandem ostium pulsavit. Vir mulierem suam audiens et videns ac si nesciret interrogavit, quis esset.

9. Hausübung, 14.10.2019

Mulier haec amore iuvenis succensa et ut supradictum est custodita coepit cogitare quo modo et qua arte posset loqui cum adamato iuvene. At ipsa plena ingenio ac dolositatis arte cogitavit quod claves domini sui furaretur dum dormiret. Et ita egit. Haec vero assueta erat dominum suum unaquaque nocte vino inebriare, ut securius ad amicum suum posset exire et suam voluntatem explere.

8. Hausübung, 10.10.2019

Ein eigenartiges Paar:

Quidam iuvenis fuit, qui totam intentionem suam et totum sensum suum et adhuc totum tempus suum ad hoc misit ut sciret omnimodam artem mulieris, et hoc facto voluit ducere uxorem. Sed primitus perrexit quaerere consilium et sapientiorem illius regionis adiit hominem et qualiter custodire posset quam ducere volebat quaesivit uxorem. Sapiens vero hoc audiens dedit sibi consilium quod construeret domum altis parietibus lapideis poneretque intus mulierem daretque sibi satis ad comedendum et non superflua indumenta faceretque ita domum quod non esset in ea nisi solum ostium solaque fenestra per quam videret, et tali altitudine et tali compositione per quam nemo posset intrare vel exire. Iuvenis vero audito consilio sapientis, sicuti ei iusserat egit. Mane vero quando iuvenis de domo exibat, ostium domus firmabat, et similiter quando intrabat; quando autem dormiebat, sub capite suo claves domus abscondebat. Hoc autem longo tempore egit. Quadam vero die dum iuvenis ad forum iret, mulier sua, ut erat solita facere, ascendit fenestram et euntes et regredientes intente aspexit. Haec una die cum ad fenestram staret, vidit quendam iuvenem formosum corpore atque facie. Quo viso statim illius amore succensa fuit.

7. Hausübung, 3.10.2019

Über Sokrates:

Socrates vehementius disputans colaphis (colaphus,I  Ohrfeige) caedebatur atque devellebatur et plerumque irrisus contemnebatur et haec omnia aequanimiter tolerabat. Semel ictu calcis a quodam percussus est. Et dum quidam eius tolerantiam miraretur, ait: Si asinus calce me percussisset, num eum in iudicium vocarem?

FRAGE: Welche Charaktereigenschaft des Philosophen wurde von seinen Zeitgenossen besonders bewundert?

 

6. Hausübung, 30.9.2019

Wozu Freunde?

Sapiens etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud (=zu nichts anderem), ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, 'ut habeat (erg.: aliquem), qui sibi aegro assideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi', sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro assideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet. Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit, male cogitat.

Frage: Wodurch unterscheidet sich Senecas Ansicht von Freundschaft von der Epikurs?

HIER das Lernset zu "Der Weise hat nichts zu verlieren"

HIER trittst du dem Quizletkurs 8A bei!

5. Hausübung, 26.9.2019

Seneca an seinen Freund Lucilius:

Übersetze: Quid tibi vitandum praecipue existimes quaeris? turbam. Nondum illi tuto committeris. Ego certe confitebor imbecillitatem meam: numquam mores, quos extuli, refero; aliquid ex eo, quod composui, turbatur, aliquid ex iis, quae fugavi, redit. Quod aegris evenit, quos longa imbecillitas usque eo affecit, ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis, quorum animi ex longo morbo reficiuntur.

Frage: Warum soll sich der Mensch von großen Menschenmengen (z.B. im Amphitheater) fernhalten?

Vokabellink

Warum philosophieren? HIER

Standpunkt der Epikureer HIER

4. Hausübung, 23.9.2019

Seneca gibt Ratschläge fürs Lesen:

Probatos auctores semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi! Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxilii compara, nec minus adversus ceteras pestes. Distringit librorum multitudo; itaque cum legere non possis quantum habueris, satis est habere quantum legas.

3. Hausübung, 16.9.2019

Hindernisse auf dem Weg zum Glück:

Quodsi (=wenn aber) corporis gravioribus morbis vitae iucunditas impeditur quanto magis animi morbis (iucunditatem vitae) impediri necesse est. Animi autem morbi sunt cupiditates immensae et inanes divitiarum, gloriae dominationis, libidinosarum etiam voluptatum. Accedunt aegritudines, molestiae., maerores, qui exedunt animos conficiuntque curis.

2. Hausübung, 5.9.2019

Thales tempora quoque anni fertur invenisse et eum in CCCLXV dies divisisse. Scripsit autem de astronomia multa, quae in duobus carminibus comprehendit.

 

1. Hausübung, 4.9.2019

Übersetze:

Thales primus de natura disputavit. Hic principium omnium aquam posuit mundumque animatum dixit et daemonibus plenum. 

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender