Pensa nostra facilia sunt.

19. Hausübung, 11.12.2019

Sinon, quem Troiani sub equo occultatum nvenerunt, clamat: "Me Graecum esse negare nolo. Me sub equo occultavisse videtis. Cum Graeci me deis immolare in animo esset, tamen fugere potui. Achillem Hectorem necavisse et cadaver eius Priamo regi dedisse scio. Nunc Graecos iam Troiam reliquisse et in patriam navigare puto. Etiam castra eorum iam relicta esse videmus. Nolite me interficere!

18. Hausübung, 6.12.2019

Patroclus ab Achille, cum se proelio abstineret, his verbis petivit:

"Te iratum esse scio. Agamemnonem tibi servam caram abstulisse audivi. Graecos Troiam sine auxilio tuo vincere non posse constat. Exercitum Graecum maximo in periculo esse vides. Itaque da mihi arma tua! Noli dubitare! Si Troiani arma tua videbunt, te proelio interesse putabunt."

17. Hausübung, 28.11.2019

Cum Acrisius oraculum audivisset, nepotem interficere constituit.

Olim Acrisium Delphos iter fecit, ut oraculum Apollinis dei interrogaret. Quod ei persuasit, ut nepotem cum filia interficeret. Scitisne, quid Acrisius fecerit? Qui cum Danaen et Perseum inclusisset, arcam in mare iecit. Piscator quidam, cum arcam ad litus ab Iove perductam invenisset, Danaen ad Polydectem, qui rex illius insulae parvat erat, adduxit.

16. Hausübung, 26.11.2019

Acrisius nescivit, quis pater Persei esset. Itaque oraculum interrogavit, utrum nepotem interficeret. Quis vestrum scit, quid Acrisius fecerit? Narrate mihi, quomodo Danae cum filio servata sit!

15. Hausübungen, 14.11.2019

Über Odysseus (Ulixes,is)

Cum Agamemnon et Menelaus, filii Atrei (Atreus,i), cum Troianis bellum gerere in animo haberent, etiam In Ithacam venerunt, ut ab Ulixe auxilium peterent. Quod cum audivisset, Ulixes pilleum (Filzkappe) sumpsit et insaniam (insania,ae  Wahnsinn) simulavit. Duces Graecorum autem, qui eum insanum (insanus 3 wahnsinnig) non putaverunt, parvum filium eius sub aratro posuerunt. Tunc Ulixes magna voce clamavit: "Vobiscum Troiam navigabo, ut Troiam deleamus et Helenam in patriam reportemus."

14. Hausübung, 12.11.2019

Aus dem Tagebuch eines Griechen, der am troianischen Krieg teilnahm:

Cum decem annos fortissime pugnavissemus, tamen urbem hostium intrare non potuimus. Cum Agamemnon Achilli puellam pulcherrimam rapuisset, ille vir fortissimus proelio se abstinuit. Cum Troiani Graecis clade (clades,is  Niederlage) affecissent, Patroclus Achillem his verbis adiit: "Nisi pugnabis, a Troianis vincemur. Sed peto a te, ut nobiscum Troianos fuges (fugo 1  vertreiben)." Sed frustra. Achilles in castris remansit.

13. Hausübung, 24.10.2019

Paris, cui a Venere pulcherrima mulier promissa erat, Troia Spartam navigavit. Qui magno amore Helenae, uxoris Menelai, adductus eam rapere et in patriam suam ferre constituit. Postquam Menelaus domum rediit, secum cogitavit "Graeci cum Troianis bellum gerent et uxorem meam a viro malo raptam referent. Ab Agamemnone, fratre meo, peto, ut exercitum nostrum Troiam ducat."

 

Was steht im lateinischen Text:

Helena fuhr mit Paris schnell nach Troia. 1) celere 2) celeriter 3)celerrime

Es war beschlossen worden.  1) decreverunt 2) decretum erat 3) decredebatur

Der Zorn der Griechen war so groß, dass sie beschlossen Troia zu zerstören.

1) delere 2) deleatur 3) delerent

12. Hausübung, 22.10.2019

De tribus deis

Olim omnes Dei convenerant, ut nuptias Pelei et Thetidis celebrarent. Discordia autem a nullo invitata tamen venerat, ut malum medios inter deos iaceret. In quo "pulcherrimae" inscriptum erat (inscribere  auf etwas schreiben). Discordia inter tres deas tanta erat, ut Iuppiter Mercurio imperaret, ut eas ad Paridem, filium Priami, duceret. Qui olim a patre expulsus vitam inter pastores egit. Cui a Iunone divitiae et potestas promissae sunt.

11. Hausübung, 17.10.2019

Eine traurige Geschichte

Eurydica ab Orpheo in matrimonium ducta a serpente necata erat. Orpheus, coniunx eius, qui omnia animalia carminibus delectabat, hunc dolorem ferre non potuit. Itaque in Tartarum  descendit, ut a Plutone peteret, ut Eurydicae iter in summam terram facere liceret. Postquam Orpheus pulcherrime cecinit, Proserpina Orpheo uxorem celeriter vocatam reddidit et imperavit, ne oculos ad illam verteret. Cantator clarissimus autem summo amore Eurydicae affectus  caput vertit. Quae statim in Tartarum cecidit.

9. Hausübung, 10.10.2019

Postquam Pompeius Romam celeriter reliquit, in Aegyptum venit, ubi Ptolemaeus, frater Cleopatrae, regnabat. Cui regnum augere in animo erat. Itaque secum cogitavit: Si Pompeius a me interficietur et caput ad Caesarem mittetur, ille summus imperator mihi fines ab exercitibus Romanis occupatis tradet. Dictum factum. Postquam Caesar caput et manus Pompei necati vidit, magno dolore affectus flevit, quod virtutem eius semper magni aestimaverat (magni aestimare hoch schätzen).

 

Welche Form gehört in den lateinischen Satz?

Die Griechen führten mit den Troianern zehn Jahre einen grausamen Krieg. 1) crudeles 2) crudele 3) crudeliter 4) crudelia

Paris hatte die schöne Helena schnell nach Troia gebracht. 1) celere 2) celeriter 3) celerior

Die siegreichen Griechen kehrten nach Hause zurück. 1) victi  2)victores  3)vincti

Nur Odysseus wurde von einem Gott, der von ihm beleidigt worden war, von seiner Heimat ferngehalten. 1) laesus 2) laeso 3) laedebatur

8. Hausübung, 4.10.2019

Kleopatra erzählt weiter:

Postquam a Caesare Romam lata sum, populus Romanus magno amore Aegypti adductus me celebravit. Sed senatores a Bruto moniti Caesarem interfecerunt. Celeriter in Aegytum navigavi, ubi terra nostra magna iustitia a me regebatur. Octavius et Marcus Antonius cum iis, qui Caesarem occiderant, bellum gesserunt et eos crudeliter vicerunt. Paulo post Marcus Antonius Romam reliquit et cum exercitu suo in patriam meam venit.

7. Hausübung, 3.10.2019

Cleopatra narrat:

Clarissimi viri Romanorum olim in Aegyptum venerant, quod iis hanc terram pulchram occupare in animo fuit. Iulius Caesar, summus imperator eorum, postquam latos fines auxilio militum fortium expugnavit, primus in palatium meum venit. Magno amore mei adductus populo meo hos fines donavit et ea re auctoritatem meam auxit. Sed senatoribus Romanis magno odio eram, quod Caesar me Romam ferre et in matrimonium ducere in animo habuit.

Bilde alle Zeiten zu: aufertur.

6. Hausübung, 1.10.2019

De Cleopatra

Ab illa regina clara Aegypti non solum Iulius Caesar, sed etiam Marcus Antonius amatus est. Quod multis senatoribus Romanis illa mulier irae erat, ab Octaviano haec oratio habita est (orationem habere  eine Rede halten): "Quod Antonius magnos fines ab exercitibus Romanis expugnatos Cleopatrae donavit, auctoritas nostra minuebatur. Nunc exercitus ingens in Aegyptum mittetur, Cleopatra necabitur, Antonius capietur."

5. Hausübung, 27.9.2019

Dum Antonius in Aegypto manet, Octavius Romae secum cogitavit:

"Ille imperator Romanus reginae alienae, mulieri magna prudentia, illos fines donavit, qui ab exercitibus nostris expugnatae erant. Qua re quidem regnum eius aucta, auctoritas nostra autem deleta est. Illa regina etiam a Caesare amata nobis gaudio non est. Apud Actium oppidum navibus cum Antonio proelium committam."

4. Hausübung, 26.9.2019

Caesar senatoribus multas res de bello in Gallia gesto scripsit:

"Postquam Romam reliqui et in Galliam veni, multae civitates a Germanis vexatae a me auxilium petiverunt. Qui a me pulsi in terram suam redire coacti sunt. Nunc a multis Gallis, qui se sua sponte tradiderunt, adiuvamur. Quod Britanni iterum atque iterum hostibus nondum victis auxilio veniunt, Britanniam petere cogor."

3. Hausübung, 24.9.2019

De Caesare a piratis capto

Dum Caesar iuvenis nave Graeciam petit, a piratis captus est. A quo magna copia auri postulata est. Paulo post a sociis aurum postulatum latum est. Caesar liberatus paucis diebus post piratas interfecit.

2. Hausübung, 19.9.2019

Übersetze und versuche die Partizipien durch einen  relativsatz wiederzugeben!

Iulius Caesar post mortem Pmpeii in Aegypto necati solus Romae regnabat. Maximam potestatem ei datam multi cives ferre non potuerunt. Ita Brutus a dictatore ut filius amatus cum aliis senatoribus coniurationem (coniuratio,onis f. Verschwörung) fecit. Caesar in senatu a plurimis senatoribus circumventus multis vulneribus affectus e vita discessit.

1. Hausübung, 17.9.2019

Postquam Caesar in Gallia bella gessit, multi captivi (captivus,i Kriegsgefangener) Romam ducti sunt. In domibus Romanorum divitum (dives,itis  reich) laborabant. Qui a dominis severis vexati sunt (vexo 1 quälen). Nonnulli servi illis temporibus crudelibus necati sunt. Quorum domini autem puniti non sunt.

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender