Lingua Latina facillima est.

Hausübung, 20.11.2018

Die Heilige Hildegard von Bingen beschreibt die Wirkung von Pflanzen auf den Menschen:

Herbae, quae per laborem hominis seminantur et paulatim surgunt et crescunt velut domestica animalia per laborem illum acerbitatem et amaritudinem sucorum suorum amittunt, ita1 quod1 (1 sodass) humiditas eorundem sucorum qualitatem suci hominis aliquantum tangit. Et quo in modo cibis et potibus eius bonae et utiles sunt. Herbae autem, quae cadente suo semine absque labore hominis crescunt et repente ac festinanter ut indomitae bestiae surgunt, contrariae sunt homini ad comedendum.

7. Hausübung, 6.11.2018 bis MOntag, 20.11.2018

Der in Lucretia unsterblich verliebte Euryalus spricht mit sich selbst über die Macht der Liebe:

Quid incassum miser amori repugno? Nonne me decebit, quod Iulium decuit, quod Alexandrum, quod Hannibalem? Sed quid viros armatos refero? Aspice animalia! Naturalis est haec passio. Sentit ignes genus aligerum. Nam niger a viridi turtur amatur ave et variis albae saepe iunguntur columbae ut Sappho olim scripsit. Quid quadrupedia referam? Movet pro coniugio bella iumentum timidi cervi proelia poscunt et concepti furoris dant signa mugientes. Uruntur tigrides, vulnificos aper dentes acuit, quatiunt colla leones, cum movit amor, ardent insani ponti beluae. nihil immune est, nihil amori negatum: odium perit, cum iussit amor. Iuvenum feroces concitat flammas, senibusque fessis rursus exstinctos revocat calores, virginum ignoto ferit igne pectus. Omni vincit amor; et nos cedamus amori!"

6. Hausübung, 29.10.2018 bis Dienstag, 6.11.2018

Isidor von Sevilla kommt auf Gesundheit und Krankheit zu sprechen:

Sanitas est integritas corporis et temperantia naturae ex calido et humido, quod est sanguis; unde et sanitas dicta est, quasi sanguinis status.

Morbi generali vocabulo omnes passiones corporis continentur; quod inde veteres morbum nominaverunt, Inter sanitatem autem et morbum media est curatio, quae nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem. 

Morbi omnes ex quattuor nascuntur humoribus, id est ex sanguine et felle, melancholia et phlegmate. Ex ipsis enim reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creverint, aegritudines faciunt. Sicut autem quattuor sunt elementa, sic et quattuor humores, et unusquisque humor suum elementum imitatur: sanguis aerem, cholera ignem, melancholia terram, phlegma aquam. Et sunt quattuor humores, sicut quattuor elementa, quae conservant corpora nostra.

5. Hausübung, 23.10.2018

Celsus hatte eben verschiedene Symptome des Schnupfens behandelt, jetzt rät er:

Ubi aliqui eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balineo, vino, venere (=körperl. Liebe) debemus. Inter haec mala unctione et adsueto civo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri (weit), sed tecta (im Schatten) utendum est. Raro fit, ut, si biduo vel certe triduo nobi temperavimus (=schonen), id vitium non levetur.

4. Hausübung, 19.10.2018

Über verschiedne Arten des Schnupfens:

Destillat humor autem de capite interdum in nares, quod leve (=ungefährlich) eswt, interdum in fauces, quod peius est, interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillat, tenuis per has pituita profluit; caput leviter dolet, gravitas eius sentitur, frequentia sternumenta (=NIesen) sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam movet (=hervorrufen); si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa (=gallig) urina.

3. Hausübung, 15.10.2018

Wie sich körperlich Schwache verhalten sollen:

At imbecillis, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, observatio maior necessaria est, ut (id), quod vel corporis vel loci vel studii ratio detrahit, cura restituat. Ex his igitur qui bene concoxit (concoquere 3 verdauen) , mane tuto surget; qui parum, quiescere debet, et si mane surgendi necessitas fuit, redormire (=einen Nachmittagsschlaf einlegen); qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere (credere sich widmen) debet. Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex intervallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus (nihilo minus = darüber hinaus) continere debet.

2. Hausübung, 12.10.2018

Über die Anfänge griechischer Medizin

Ut alimenta sanis corporibus agricultura sic sanitatem aegris medicina promittit. Haec nusquam quidem non est (nusquam non = überall), etiam imperitissimae gentes herbas aliaque prompta in auxilium (promptum in auxilium = Hilfsmittel) vulnerum morborumque noverunt.

Tamen medicina apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est et Aesculapius, vetustissimus auctor medicinae, qui hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est.

1. Hausübung, 29.9.2018

ad Lesbiam

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
     vere, quantum a me Lesbia amata mea est.
nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,
     quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.

 

ad Lesbiam

Nulli se dicit mulier mea nubere malle
     quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
     in vento et rapida scribere oportet aqua.

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender