Hausübung, 21.11.2018

Caesar beschreibt wieder ein fremdes Volk:

Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agricultura nec ratio atque usus belli intermittitur.

Hausübung, 20.11.2018

Totam Galliam in tres partes divisam esse Caesar scribit. Sequanam et Matronam Gallos a Belgis dividisse legimus. Belgae fortissimi esse dicuntur, cum ab humanitate provinciae longissime absint. Qui cum finitimis populis frequenter bellum gerebant et omnes hostes finibus suis prohibebant.

7. Hausübung, 12.11.2018

Über den alten Cato schreibt Cornelius Nepos:

M. CATO, ortus municipio Tusculo adulescentulus, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat. Inde hortatu L. Valerii Flacci Romam demigravit in foroque esse coepit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque. Q. Fabio M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit. Inde ut rediit, castra secutus est C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est (magni aestimare   hochschätzen) in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. 

6. Hausübung, 7.11.2018

De Hannibale, imperatore Carthaginiensium

Hamilcare vivo Hannibal puer Carthagine in Hispaniam profectus esse dicitur. Quem patre mortuo equitatui praefuisse constat. Denique patre mortuo imperatorem factum Saguntum expugnavisse et Romanis bellum intulisse Nepos nobis tradidit. Qui cum auxilo XXI elephantorum exercitum trans Alpes duxisset, in Italia exercitum Romanorum ad Trebiam vicit. Multis oppidis vastatis imperator Romanus ad imperatorem Carthaginiensium adiit, ut pacem faceret.

5. Hausübung, 6.11.2018

Hamilcarem Carthagine in Hispaniam proficiscentem hostias immolavisse constat. Qui filiolum interrogavit, utrum se in terram alienam ad bellum gerendum sequi vellet.l Hannibalem a patre petentem, ut secum in castra duceret, se numquam in amicitia cum Romanis futurum esse iurare iussit.

4. Hausübung, 24.10.2018

3. Hausübung, 17.10.2018

Aus den Carmina Burana: Ein Mädchen sehnt sich nach dem verschwundenen jungen Mann:

Floret silva nobilis

 

floribus et foliis.

 

Ubi est antiquus

 

meus amicus?

 

hinc equitavit,

 

eia, quis me amabit?

 

2. Hausübung, 10.10.2018

Lösung

Der Löwe und die Maus.pdf
Adobe Acrobat Dokument 52.7 KB

Übung (Lösung am Montag)

Mus et Leo

 

Circum leonem dormientem lascive discurrebant musculi, quorum unus in dorsum eius insiluit. Captus autem a leone experrecto excusavit imprudentiam gratiasque se ei habiturum esse pollicitus est, si vitae parceret. Leo, etsi erat ira commotus, ignovit tamen musculo precanti,et tam contemptam bestiolam dimisit incolumem. Paulo post, incautius praedam vestigans leo in laqueos incidit, quibus adstrictus rugitum maximum edidit. Accurrit musculus, cernensque vinculis detentum qui sibi

 

dudum vitam petenti concesserat, arrepsit ad laqueos eosque corrosit. Hoc modo cum leonem periculo liberasset, “Tibi,” inquit, “ludibrio eram, quasi nullum vicissim beneficium praestare possem; nunc scias etiam murem gratias referre posse.”

 

1. Hausübung, 19.9.2018

De caseo et corvo

Caeseus in rostro corvi pendebat ab alto, et Vulpes, cupiens caseum comedere, dixit Corvo: Quam bene cantabat pater tuus! Vellem audire vocem tuam. Corvus aperuit os suum et cantavit, et sic caseus cecidit, et vupes eum comedit.

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender