Lingua Latina nobis maxime placet.

16. Hausübung, 21.11.2018

Cum Troia a Graecis deleta esset, Ulixes cum sociis in quandam insulam venit. Qui his fere verbis amicos monuit: "Quid nunc faciamus? In hac spelunca cibum quaeramus! Ne timueritis! Viri Graeci fortes sint!"

Socii ab Ulixe moniti in speluncam intraverant, cum Polyphemus apparuit.

15. Hausübung, 19.11.2018

Homerus Ulixem in speluncam Cyclopis cum sociis intravisse scribit. Quem statim duos Graecos necavisse et edisse constat. Multos alios Graecos dolo Ulixis servatos esse notum est.

14. Hausübung, 12.11.2018

Cum Troiani ingentem equum in litore relictum viderent, magno gaudio adducti urbem reliquerunt, ut hoc monstrum in urbem traherent. Laocoon autem, cum cives in litus properare audiret, iratus Troianos monuit: "Num hoc donum Graecorum dolo carere putatis? Hic populus atrox olim Troiam naviaverat, ut patriam nostram delerent et omnes Troianos interficerent. Hunc equum ab Ulixe aedificatus est, ut nos falleret. Nolite Graecis credere!"

13. Hausübung, 7.11.2018

Apollinem, illum deum potentem, magno amore Cassandrae captum filiae regis magnum donum dedisse constat. Primo puellam amorem verum simulavisse scimus. Cum autem donum accepisset, deo gaudia sperata non praebuisse Homerus scripsit. Scimus dona a deis data reddi non posse. Apollinem autem Casssandram alio modo punivisse legimus.

12. Hausübung, 29.10.2018

De Perseo

Cum Perseus cum matre in arca inclusus ad insulam quandam appulisset, piscator eos invenit et servavit. Polydectes, rex illius insulae, cum Danaen et filium eius vidisset, benigne accepit. Cum autem rex matrem in matrimonium ducere vellet, Perseus hanc insulam relinquere constituit. Ad regem adiit: "Rex bone" inquit "nunc mihi tempus est vitam in aliena terra agere. Noli me hic includere!"  Polydectes his verbis adductus adulescenti imperavit, ut sibi caput Medusae referret.

LÖSUNGEN

HIer sind die Lösungen zur gestrigen HÜ! Viel Spaß beim Korrigieren!
6A_Lösungen.docx
Microsoft Word Dokument 13.2 KB

11. Hausübung, 22.10.2018

Überetze:

Caesar, cum in oriente bellum gereret, Cleopatram, illam reginam pulcherrimam Aegypti, Alexandriae vidit. Qui maximo amore reginae adductus non solum plurimos dies hic mansit, sed etiam filium nomine Caesarion habuit. Quodam die Cleopatrae dixit: "Peto a te, ut mecum Romam celeriter venias. Omnes senatores Romani pulchritudinem tuam videbunt. A quibus magno honore affeceris, si Aegyptum, regnum tuum, provinciam Romanam faciam. Gloria illius terrae enim tanta est, ut multi Romani iam diu clarissima sepulcra regum spectare velint. Noli Alexandriae manere!"

Setze folgende Formen ins Perfekt und Futurum:

includor, consumebat, aperuerant.

Steigere folgende Ajjektiva/Adverbia:

ingenter, grave, magnifice.

10. Hausübung, 19.10.2018

Setze folgende Formen ins Futurum, Plusquamperfekt und Imperfekt:

deligimur, decernunt, potestis, convoco, comprehenduntur.

 

Steigere folgende Adjektiva/Adverbia: audax, parvus, similiter, dives, firmus.

9. Hausübung, 17.10.2018

De bello Troiano

Cum Troiani decimo anno belli Graecos celeriter fugare (fugo 1 vertreiben) non possent, iam de salute urbis desperaverunt. Cum castra incensa Graecorum vidissent, magno gaudio adducti ad litus maris properaverunt, ut equum ligneum ibi relictum spectarent. Laocoon autem, vir prudentissimus Troianorum, civies suos hac oratione monuit: "Nolite Graecis credere! Cum Paris Helenam rapuisset et in patriam nostram portavisset, ille populus stultus iuravit: Helena Spartam reducetur. Iam multi viri fortissimi crudelissime necati sunt. Troia a Graecis certe non relicta est, in hoc equo dolus latet."

8. Hausübung, 15.10.2018

Poeta optimus hanc fabulam narrat: Acrisius, pater Danae, nepotes habere noluit, cum oraculum ei dixisset: "A nepote interficieris." Cum  filiam suam in carcere includeret, Iuppiter tamen maximo amore puellae adductus se in imbrem aureum (Goldregen) mutavit et Danaen matrem Persei fecit, quem Acrisius avus necare voluit, cum propter oraculum puerum timeret. Diu nescivit, quid faceret. Denique puerum et matrem, cum celerrime comprehendisset, in arca lignea inclusit. Quam in mare tempestate turbatum coniecit Cum mater maxime terreretur, filius in sinu eius dormivit.

7. Hausübung, 12.10.2018

Iam decem annos ante portas Troiae fortissime pugnatum erat. Graeci, qui patriam reliquerant, ut Troiam celeriter delerent, in urbem hostium intrare non poterant. Maximo amore patriae adducti nonnulli milites ab Agamemnone, duce severissimo Graecorum, petiverunt: "Cum iam tot (so viele) viri audacissime necati sint, iam pugnare nolumus. Deos iam saepe orabamus, ut nobis auxilio venirent. Nunc castra incendemus, ut bellum finiatur. Nolite nos navibus prohibere!"

6. Hausübung, 10.10.2018

Cum Troiani e moeniis castra incensa Graecorum viderent, magno gaudio adducti urbem relinquere statuerunt. Cum in litus venirent, non solum ingentem equum ligneum viderunt, sed etiam hominem pauperem invenerunt. Qui dixit: "Olim Troiam veneram, ut urbem hostium delerem et Helenam Spartam referrem. Tum autem, cum iam multi Graeci interfecti essent, in patriam redire volui. Cum duces Graecorum hoc audivissent, me necare voluerunt."

5. Hausübung, 8.10.2018

Cum Graeci Troiam decem annos frustra oppugnavissent, Agamemnon ab Ulixe petivit, ut dolum inveniret. Qui his verbis Graecos monuit: "Aedificate equum ligneum, ut in urbem hostium inire possimus." Cum Graeci hunc equum aeificavissent, castra incensa reliquentes insulam vicinam petiverunt. Cum Troiani urbem reliquissent, in litore equum conspexerunt. Rex Troianorum civibus imperavit, ut equum in urbem traherent.

4. Hausübung, 1.10.2018

Postquam ab Atheniensibus iam multi liberi ad Minotaurum missi sunt, Theseus, filius Minois regis, a patre petivit, ut sibi navem ascendere liceret. Nam Cretam navigare in animo habuit, ut Minotaurum interficeret et ita patriam dolore liberaret. His verbis patrri persuasit: "Rogo te, ut mihi navem des. Dolor civium tantus est, ut illud monstrum vincere debeam."

3. Hausübung, 28.9.2018

Paris Helenam, illam pulcherrimam uxorem Menelai, rapuerat. Graeci magno dolore adducti patriam reliquerunt, ut Helenam in patriam reportarent. Agamemnon, qui summum imperium exercitus Graeci habebat, ab omnibus imperatoribus petivit, ut urbem hostium delerent. Qui iam decem annos ante portas Troiae fortissime pugnaverunt, sed Troianos vincere non potuerunt. Quodam die Achilles, atrocissimus omnium Graecorum, Briseidem a se amatam Agamemmnoni tradere debuit.

2. Hausübung, 24.9.2018

ut-Sätze!

Iupiter Mercurium tres deas ad Paridem mittere iussit, ut filius Priami iudicaret, quae pulcherrima esset. Omnis dea ab hoc puero petivit, ut eam deligeret. Qui Veneri, quae ei pulcherrimam omnium mulierum promiserat, malum dedit. Denique cum Helena Troiam navigavit, ut eam in matrimonium duceret.

1. Hausübung, 19.9.2018

Postquam Iupiter omnes deos praeter Discordiam ad nuptias Pelei invitavit, ea dea irata a porta malum inter deos iecit. Id malum tribus deis magnae discordiae erat. Denique Iupiter Mercurium Venerem, Minerva, Iunonem in montes prope Troiam ducere iussit. Hoc in monte Paris, filius Priami regis, pastor vixit.

Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender