Lingua Latina pulchra est.

Herzlich willkommen auf der Seite der 5A! Hier werdet ihr Hausübungen/Arbeitsunterlagen finden.

Hausübung, 20.11.2018

Magister noster nobis multum de Aenea, viro claro, narrat: Aeneas cum filio ex patria Troiana (Troianus 3  troianisch) fugit et in alienam terram properat.  Tres (drei) annos  apud reginam Carthaginis (Karthagos) manet, postremo in Italiam navigat. In Italia cum Etruscis pugnat et multis annis post Latinam, filiam pulchram regis (des Königs) in matrimonium ducit (in matrimonium ducere heiraten).

Hausübung, 12.11.2018

Nunc magister severus discipulis bonis de Roma antiqua (=alt) narrat:

Numitori (3.Sg.) una filia est. Filia Vestalis est, sed magnus deus puellam pulchram amat. Amulius malus liberos in aqua exponit, lupa autem pueros videt et educat. Multis annis post Romulus et Remus oppidum novum aedificare in animo habent. Itaque Romulus Remum monet: "Auxilio deorum oppidum firmum (firmus 3  stark) aedificare nobis licet." Quod Remus sex vultures, Romulus duodecim vultures spectat, Romulus cum servis in novo oppido regnat. Remus stultitia (Stolz) Romuli iratus trans vallum saltat.

Lösungen

5A_Übungssätze_Lösungen.docx
Microsoft Word Dokument 15.9 KB
5A_Probeschularbeit_Lösung.docx
Microsoft Word Dokument 98.8 KB

Übungen für die Schularbeit, 3.11.2018

Eine (kleine) Probeschularbeit für die fleißige 5A!
5A_Probeschularbeit_2.docx
Microsoft Word Dokument 98.3 KB

Übungen für die Schularbeit, 1.11.2018

25 x geübt!
5A_Übungssätze.docx
Microsoft Word Dokument 14.2 KB

11. Hausübung, 23.10.2018

Magister severus discipulis nunc narrat:

Romanis multi dei sunt. Itaque in foro Romano multa templa magna sunt. In templis statuas deorum videre possumus. Vobiscum in amphitheatrum intrare et spectacula exspectare in animo habeo. Ibi gladiatores magno studio (studium, i Eifer; Leidenschaft) pugnant. Vobis spectaculum clarum spectare certe (=sicherlich) placet. Postea in thermis diu manere potestis. Ibi viris non placet, si otium turbatis. Itaque in aqua calida sedere neque in aquam saltare licet.

10. Hausübung, 18.10.2018

Lydia schreibt an ihre Eltern in Athen:

Cum Alexandro iam diu hic sum. Amicus noster nobis semper multa aedificia pulchra et templa clara monstrat. Etiam spectacula in amphitheatro magno spectamus. Quod (= weil) nobis pugna virorum cum bestiis non placet, thermas intramus. Amici Quinti  in aquam saltare et diu sub aqua esse et puellas terrere in animo habent. Sed viri severi pueros his verbis monent: "Vobis otium nostrum turbare non licet."

9. Hausübung, 15.10.2018

Alexander schreib weiter:

Nunc iterium in amphitheatro sumus. Gladiatores et retiarii intrant. Alii gladios, alii reticula habent. Diu pugnant et saepe gladiatores retiarios superant. Multos viros et feminas delectant. Postremo Caesar retiariis bonis vitms donat, si bene pugnant. Mihi spectacula non gaudio sunt. Gaius nobiscum thermas intrare in animo habet.  Quam pulchrum est hic esse et cum amicis ridere!

8. Hausübung, 12.10.2018

Alexander schreibt aus Rom an seine Eltern in Athen:

Gaius, amicus bonus, mecum per pulchras vias Romae ad forum Romanum ambulat. Ibi basilicas, aedificia magna, spectamus. Hodie amphitheatrum intramus, ubi spectaculum pulchrum exspectamus. Romani spectacula clara maxime amant et gaudent, si gladiatores cum bestiis pugnant. Sed spectacula Romanorum filio vestro (=eurem) non placent.

7. Hausübung, 11.10.2018

Alexander, amicus Graecus Quinti, interrogat: "Aedificiane fori mihi monstras? Ubi amphitheatrum est?" Quintus Alexandro respondet: "Hic in foro Romano non solum aedificia clara, sed etiam curiam et templa magnorum deorum spectas. Ibi autem amphitheatrum est, ubi iam multi viri et feminae sedent et spectacula pulchra exspectant. Nunc iam gladiatores cum bestiis pugnant."

6. Hausübung, 4.10.2018

De magistro severo (severus 3  streng)

Quintus cum multis discipulis in schola sedet et magistrum linguae Graecae exspectat. Nunc puer laetus non est, quod pensum suum secum non habet. Magister intrat et discipulos salutat: "Salvete, discipulae et discipuli! Monstrate mihi pensa magna!" Quod Quintus pensum magistro non monstrat, vir puerum verbis malis monet. Tum linguam Graecam docet et discipulis multum de Graecis narrat (narrare = erzählen).

5. Hausübung, 2.10.2018

Auf dem Forum Romanum

Quid discipuli hic vident? Non solum templa clara et basilicas magnas, sed etiam curiam spectant. Nunc curiam intrant. Magister discipulos interrogat: Quis hic orationes (Reden) habet? Paulus, discipulus bonus, magistro respondet: Viri clari orationes hic habent. Tum magister discipulis templa deorum magnorum monstrat. Quam pulchrum est per Romam ambulare!

4. Hausübung, 28.9.2018

Discipulae et magister bonus per pulchram viam Romae ambulant. Iulia magistrum interrogat: "Ubi amphithatrum magnum est?" Magister discipulae respondet: "Nunc forum Romanum intramus, ubi non solum templa magnorum deorum, sed etiam aedificia pulchra videmus." Hic puellae etiam statuas virorum clarorum spectant.

3. Hausübung, 27.9.2018

Magister et discipuli per pulchras vias ambulant. Non solum pulchra aedificia, sed etiam amphitheatrum magnum vident. Nunc forum Romanum intrant. Quid ibi spectant? Hic et templa magna et aedificia pulchra et multas statuas claras (clarus 3 = berühmt) vident.

2. Hausübung, 20.9.2018

In der Mädchenschule

Ubi discipulae bonae sunt? Hic sedent et magistrum exspectant. Iulia clamat: Iulius(=Julius)  magister bonus est. Discipulae magistrum bonum amant, quod non solum linguam Latinam docet, sed etiam saepe ridet. Magister puellas interrogat, discipulae semper respondent. Pensa magna semper secum habent.

1. Hausübung, 18.8.2018

Übersetze folgende Sätze:

Hic discipuli sedent. Grammaticus laetus pueros interrogat. Discipuli saepe libenter respondent. Nunc Quintus falso respondet. Itaque magister discipulum malum non laudat, sed monet. Quintus tum laetus non est.

Über römische Schüler
UE_MIR_1.docx
Microsoft Word Dokument 15.0 KB
Vokabelrätsel mit Lösung
VP_1_Über römische Schüler.pdf
Adobe Acrobat Dokument 16.4 KB
Besucherzaehler
Uhrzeit
Kalender