Salvete, discipulae et discipuli!

Hausübung, 17.5.2018

Vercingetorix, ein Mann mit großem Ansehen, ist von den Fürsten Galliens gefragt worden: "Romanisne nobis tradere debebimus? Num servitutem eorum ferre melius  erit? Proelium Romanorum (Gen. obiect.)  acrius erit quam omnes proelia priora. Tamen maxima vi patriam nostram defendemus et hostes  denique vincemus." Postremo Vercingetorix a Romanis captus Romae interfectus est.

Hausübung, 16.5.2018

Iam tota Gallia a  Caesare et fortissimis militibus eius superata est. Postquam imperator prudentissimus Galliam reliquit, cum Pompeio bellum gerere constituit. Magnum miraculum nobis traditum est. Dum Caesar in ripa (ripa,ae Ufer) fluminis clari exspectat, homo quidam tubam (Kriegstrompete) militis rapuit et maximo clamore canere (=spielen) coepit. Kurze Zeit später befahl Caesar den Soldaten den Fluß zu überqueren (=transire).

Hausübung, 14.5.2018

Postquam Caesar maximam partem Galliae iam expugnavit, Vercingetorix omnes duces (dux, cis m. Anführer) civitatum convocavit et his fere verbis monuit: "Iam multae civitates  ab exercitibus Romanis superatae sunt. Aut Romanis nos tradere  aut servitutem eorum ferre debemus. Sed credo: Es ist ehrenhafter für das Vaterland zu sterben als den Feinden zu dienen (servire = dienen).

Hausübung,7.5.2018

Übersetze folgende Sätze!

Caesar, ein Mann mit großer Begabung, war klüger als viele andere Feldherrn. Nachdem er Rom verlassen hatte, kam er mit einem tapferen Heer in die Gallia Transalpina. Ibi non solum summa iustitia provinciam administravit, sed etiam socios adiuvare constituit. Nam tota Gallia in partes tres divisa est (war geteilt).

Hausübung, 3.5.2018

Siculi (Bewohner Siziliens) in urbem venerunt et a Cicerone his fere verbis auxilium petiverunt: "Postquam patriam nostram reliquisti, Verres, ille improbissimus vir, propraetor Siciliam petivit. Hic autem terram pulcherrimam summa iustitia non administravit, sed sibi magnas divitias parare cupivit. Incolas omnia artificia ad se portare iussit.

Quizlet MIR 14-17 HIER

Hausübung, 25.4.2018

Certe iam illam fabulam de Androclo legistis: Quod  leo servum, qui iam mortem atrocem exspectaverat, non necavit, imperator ab Androclo quaesivit: "Dic mihi! Cur illa bestia fera te non interfecit?" Androclus respondit: "Olim, postquam dominum meum fugavi, in spelunca vitam egi. Subito leonem magnum vidi, quem magna spina, quae in pede eius erat, liberavi. Hac re me non occidit.

Hausübung, 18.4.2018

Postquam Spartacus parum exercitum sibi paravit, servos his verbis monuit: "iam multas res atroces tolerabamus. Nunc autem magna vi cum Romanis pugnabimus. Exercitus magnos vincemus. Multas villas Romanorum clarorum delebimus. Multi Romani magno in timore erunt."

Hausübung, 16.4.2018

Romani Spartacum, filium regis alieni, servum in Italiam portaverant, ubi artem pugnandi (zu kämpfen) discebat. Quodam die autem cum conservis (Mitsklaven) e ludo (Galdiatorenschule) fugere potuit. Parvum exercitum sibi paravit, quo etiam milites Romanos vicit. Magnam partem Italiae vastavit, tum Alpes transire consilium cepit.

QUIZLET HIER

MIR 1-15 HIER

Hausübung, 11.4.2018

De Arione

Postquam Arion, ille cantator clarus, carminibus suis magnas divitias sibi paravit, Siciliam relinquere et patriam petere constituit. Iam medio in mari erant, cum (als plötzlich) piratis, qui una cum (gemeinsam mit) Arione navem ascenderant, cantatorem ipsum occidere et divitias eius rapere in animo erat. Magno timore adductus cantator ab illis viris improbis petivit: "Carmen ultimum canere mihi concedite!"

Hausübung, 9.4.2018

Iamne illam fabulam claram de Orpheo et uxore eius legistis? Serpens hanc feminam morsu (morsus,us Biss) necaverat. Orpheus magno amore Eurydices adductus in Tartarum descendere constituit. Ibi carminibus suis non solum umbras mortuorum, sed etiam Plutonem, regem Tartari, movit. Hic deus potens (potens,ntis  mächtig) ei uxorem reddidit.

Freiwillige Übersetzungsübung/en

1. De Theseo, Ariadna, Minotauro

Theseus, qui cum aliis adulescentibus nave in Cretam insulam venit, pulchris verbis animum Ariadnae, virginis magna pulchritudine, movit. Puella amore alieni viri adducta a Daedalo auxilium petivit et viro Graeco filum dedit, quocum ex labyrintho revenire potuit. Postquam Minotaurum gladio manu sua necavit, cum Ariadna navem ascendit, quod in patria eam in matrimonium ducere in animo habuit. Sed dum in Naxo insula sunt, hic vir improbus feminam miseram in litore reliquit. Sed magnus deus, cui haec puella placuit, Ariadnam servavit.

 

2. De Plutone et Proserpina

Pluto, postquam Proserpinam, pulchram filiam Cereris vidit, eam in matrimonium ducere in animo habuit. Quod Iupiter autem, a quo auxilium petivit, fratrem non adiuvit, consilium crudele cepit.

Quodam die Ceres dea cum Proserpina in Siciliam insulam venit. Dum virgo ibi cum amicis in litore maris ludit, subito Pluto hanc puellam rapuit et secum in Tartarum portavit. Mater, quae eam paulo post nullo loco conspicere potuit, magno amore filiae adducta Iovem interrogavit: „Iam totum orbem terrarum petivi, filiam meam autem invenire non poteram. Ubi Proserpina latet (lateo 2 sich verbergen)? Num vir atrox hanc puellam caram rapuit?“

Angaben: Pluto,onis – Pluto; Ceres,Cereris – Ceres;

 

Hausübung, 14.3.2018

Bilde alle fehlenden Zeiten (Person bleibt immer gleich) zu:

neglexit, coniunxerant, petis, solvebamus, debetis.

 

Richtig oder falsch übersetzt:

expulisti     ihr habe vertrieben

resistimus wir haben uns widersetzt

paruerunt   sie gehorchten

dormiebatis  ihr habe geschlafen

feceras  du hast getan

commiserant  sie hatten begangen

poterat    er hatte gekonnt

reliquit  er verlässt

fuistis du bist gewesen

Hausübung, 26.2.2018

Daedalus, quod puerum in patria necaverat, in Cretam insulam venit. Hac in insula Minos, rex clarus, regnavit. Iam artifex bonus aedificia pulchra et labyrinthum aedificaverat, cum (als ... plötzlich) magno amore patriae captus ab MInoe navem petivit.

Bilde alle Zeiten zu (Person und Zahl bleiben gleich): manent, superat, vides.

Hausübung, 22.2.2018

Quodam die Daedalus Cretam insulam relinquere in animo habuit. Sed Minos rex hunc virum bonum nave prohibuit. Itaque hic vir cogitavit: "Alio modo cum filio fugere debeo." In litore maris ambulavit, ubi casu pennas invenit, quibus alas aedificavit. Tum filium, cui alas monstravit, monuit: "Soli appropinquare non debes."

Hausübung, 21.2.2018

Ergänze die entsprechenden Perfektformen und übersetze!

Athenienses pueros et puellas in Cretam insulam mittere .............................. Labyrinthum, ubi Minotaurus liberos ........................... , Daedalus ........................ Theseus, qui eam rem .......................... , id monstrum malum interficere in animo .................................t. Pater eum ............................... : "LIbera patriam nostram  dolore (dolor,ris = Schmerz)!

audivit, monuit, devoravit, habuit, debuerunt, aedificavit,

Hausübung, 19.2.2018

Übersetze folgende Einzelsätze! Vorsicht Perfekt!

Hannibal cum militibus suis,magna vi Romanos tribus pugnis superavit.

Romae appropinquavit, ubi Romani magno in timore fuerunt.

Collatinus, qui Lucretiam amavit, eam multis verbis laudavit.

Quintum, qui pensa facere non solet, magister monuit.

Puella pulchra, quod verba pueri audivit, risit.

Hausübung, 12.2.2018

Europa, puella magna pulchitudine, amicas suas in litus maris ducere solet, ubi multas horas ludere in animo habent. Europae multae amicae sunt. Una earum subito taurum videt et Europam monet: "Nobiscum domum propera! Puellis periculosum (periculosus 3 gefährlich) est tauro appropinquare."

Hausübung, 31.1.2018

Sabini, quos Romani in oppidum novum invitant, libenter veniunt. In Circo Maximo spectacula, quae Romani parant, magno gaudio vident. Paulo post Romani filias, quas Sabini amant, rapiunt. Sabini, quibus arma non sunt, irati Romam relinquunt.

Hausübung, 29.1.2018

Europa, quam Iupiter, deus summa patestate, conspicit, in litore videt. Nam ibi cum amicis, quae magna pulchritudine sunt, ludere solet. Iupiter Mercurio deo, qui iussa eius conficit, imperat: "Duc boves regis, qui in montibus sunt, ad litus!" Postea Iupiter, qui puella pulchras amat, se in taurum mutat.

Hausübung, 25.1.2018

Europa, puella magna pulchritudine, cum amicis in litore ludere solet. Etiam nunc cum viriginibus ad mare properat. Cui deo filia Agenoris placet? Iupiter eam videt et sibi conciliare (conciliare  gewinnen) in animo habet. Quod hominibus deos videre non licet, summus omnium deorum se in taurum niveum mutat.

Hausübung, 24.1.2018

So viele Fragen!

Quae puella Iovi placet? Qui deus Iovem adiuvat? Quem imperatorem Romani maxime timent? Quae oppida Hannibal delet? Quos imperatores Romanos dux Carthaginiensium superat? Quam uxorem Tarquinius stuprare audet?

Hausübung, 22.1.2018

Collatinus de Lucretia sua et de pulchritudine (pulchritudo,inis Schönheit) eius narrat. Tarquinius eam videt et amat. Semper de ea cogitat. Itaque ad eam revenit et eam stuprare audet. Postremo populus Romanus eum ex urbe expellit.

Übung für die 2. Schularbeit

5A_SA_2_Übungen.docx
Microsoft Word Dokument 15.6 KB

LÖSUNG

5A_SA_2_Übungen_Lösungen.docx
Microsoft Word Dokument 14.9 KB

Hausübung, 6.12.2017

Cui vita M. Manlii nota (bekannt) non est?

Galli totam Italiam vastant et iam Romae appropinquat. Ibi homines magno in periculo sunt. Itaque in Capitolium fugiunt et diu ibi manere in animo habent. Galli , quod Capitolium expugnare non possunt, nocte, dum Romani dormiunt, in collem (collis,is  Hügel) ascendere constituunt. Romani Gallos non audiunt, sed anseres subito magno clamore homines excitant. Manlius arma capit et auxilio aliorum militum Gallos de Capitolio iacere possunt.

Hausübung, 30.11.2017

Quem feminae Sabinorum maxime amant?

Romani signo (signum, i   Zeichen) Romuli filias Sabinorum rapiunt et domum portant. Quod Sabinis nulla arma sunt, Romam relinquunt et bellum cum Romanis gerere parant. Iam ante portas oppidi stant, cum (als plötzlich) filiae ad patres (pater,tris  Vater) contendunt et clamant: Hic manere nobis placet, nam Romani boni viri sunt.

Hausübung, 27.11.2017

Collatinus cum filiis Tarquinii domum properat, ubi Lucretia cum duabus anicillis laborat. Sextus Tarquinius feminam pulchram videt et consilium malum capit. Postero die, dum alii imperatores in castris sunt, iterum ad Lucretiam contendit. Feminae bonae nullum auxilium est. Quod Lucretia se cultro necat, populus Romanus iratus familiam Tarquinorum ex oppido expellit.

Hausübung, 23.11.2017

So viele Zahlwörter!

Tres discipuli cum duobus amicis per Romam ambulant et viginti aedificia spectant.

In amphitheatro decem milia virorum sedent et spectacula exspectant.

Nobis unus liber latinus est.

Hora prima in scholam properamus.

Übungen für die SA

Arbeitsaufgaben als Übung für die SA
Lösung folgt am Samstag!
5A_Übung_SA_1.docx
Microsoft Word Dokument 13.6 KB

Quiz!

Teste dein Wissen über die Frühgeschichte der Stadt Rom!

Hausübung, 13.11.2017

Quis vestrum fabulam de filiis Sabinorum narrare potest?

Romulo, filio dei magni, auxilio augurii oppidum novum aedificare et vallo servare (servo 1 schützen, beschützen)  placuit. Multi viri alieni ibi habitare in animo habent. Quod populo Romano autem feminae non sunt, Sabinos ad spectaculum magnum invitant. Romulus viros suos signo filias Sabinorum rapere iubet (iubeo 2 + Akk.  befehlen).

Hausübung, 6.11.2017

De novo oppido Romuli

Auspicio deorum Romulus novum oppidum aedificat et multis templis basilicisque ornat (orno 1 schmücken). Quod autem Romanis feminae non sunt, nuntios ad populum vicinum mittunt et Sabinos ad spectacula magna invitant. Sabini verba nuntiorum Romanorum libenter audiunt et in oppidum novum veniunt, ubi aedificia spectare possunt.

Hausübung, 23.10.2017

Quintus nobis fabulam (fabula,ae Geschichte, Sage) pulchram narrare postest: Vir malus filios Rheae Silviae et dei magni exponit. Lupa pueris appropinquat et alit, Sed multis annis post Romulus Remum gladio suo necat, quod trans vallum opppidi novi saltat.

 

Hausübung, 19.10.2017

Gaius Alexandro multa de Roma narrat:

Romanis non solum amphitheatrum magnum est, sed etiam thermae pulchrae sunt. in foro Romano non solum aedificia clara, sed etiam templa deorum videmus. Nobis etiam viae latae sunt, ubi Romanis amicos videre placet.

Hausübung, 18.10.2017

De discipulis laetis

Post scholam discipuli in thermas properare et ibi diu manere in animo habent. Quod iterum et iterum in aquam saltant, otium virorum severorum turbant. Etiam sub aqua esse et puellas terrere amant.

10. Hausübung, 9.10.2017

Alexander schreibt über seinen Besuch in Rom:

Saepe cum amicis Romanis per vias pulchras Romae ambulo et non solum templa deorum magnorum, sed etiam multas statuas virorum clarorum specto. Quintus et Gaius, amici  boni, mihi magna aedificia monstrant. Nunc amphitheatrum intramus, ubi gladiatores cum bestiis pro vita sua pugnant.

9. Hausübung, 5.10.2017

Am Nachmittag

Marcus Alexandro, amico Graeco, multa aedificia clara Romae monstrat. Non solum statuas magnorum virorum Romanorum vident, sed etiam templum clarum intrant. Ibi statuam deae magnae spectant. Tum per viam pulchram ambulant. Marcus: Hic amphitheatrum clarum est. Romani spectacula magna amant.

8. Hausübung, 4.10.2017

Nach der Schule:

Magister cum discipulis per pulchras vias Romae ambulat. Discipulos interrogat: "Quis iam templa fori videt?" Quintus magistro respondet: "Non solum magna templa deorum, sed etiam amphitheatrum clarum (berühmt) videmus." Discipuli cum magistro forum Romanum intrant. Etiam aedificia pulchra et statuas deorum vident. Tum amphitheatrum intrant, ubi spectacula magna exspectant.

7. Hausübung, 25.9.2017

Alexander schreibt an seine griechischen Freunde:

Alexander amicos Graecos salutat.

Quam magna Roma est! Saepe per vias pulchras ambulo et multa aedificia clara video. Etiam multas statuas specto. Nunc Quintus me (mich) exspectat et tum amphitheatrum intramus. Ibi spectacula pulchra videmus.

Rom: Im Inneren des Kolosseums
Rom: Im Inneren des Kolosseums

6. Hausübung, 22.9.2017

Lydia, eine griechische Schülerin, erzählt:

In schola Romana (Romanus 3 römisch) sum. Hic discipulae et discipuli boni sedent et magistrum severum exspectant. Nunc grammaticus intrat et salutat. Tum clamat: "Ubi pensa habetis? Quis pensum suum non secum habet?" Quod libenter laboramus et linguam Latinam amamus, pensa pulchra habemus. Magister Iuliam et Claudiam laudat: "Bonae discipulae estis."

5. Hausübung, 21.9.2017

In der Griechischstunde

Magister severus pueros et puellas nunc linguam Graecam docet. Discipulos monet: "Linguam Graecam et libros Graecos amo. Cur linguam pulchram non amatis? Ubi pensa magna habetis?" Tum Quintum monet et clamat: "Cur pensum malum habes? Specta! Puellae pensa pulchra habent." Iulia et Claudia rident: "Linguam Graecam amamus et pensa semper habemus."

4. Hausübung, 20.8.2017

Alexander schreibt nochmals einen Brief:

Salvete amici! Nunc grammaticus intrat et discipulos salutat. Tum pueros interrogat: "Ubi pensa Graeca sunt?" Magister pensa magna spectat et discipulos bonos laudat. Quintum, discipulum malum, monet, quod pensum secum non habet. Iratus clamat: "Discipuli mali pensa secum non habent, quod linguam Gracam non amant."

Kapitiolinische Museen, Rom:  Schulszene auf einem Sarkophag
Kapitiolinische Museen, Rom: Schulszene auf einem Sarkophag

3. Hausübung, 18.9.2017

Alexander schreibt seinen Freunden über die Schule, die er in Rom besucht:

Schola mea magna est. Discipuli boni et mali hic sedent. Quintus, amicus meus, discipulus bonus est. Libenter laborat et semper respondet, si (=wenn) grammaticus interrogat. Quod Iulia non respondet, grammaticus severus discipulam non laudat.

NICHT VERGESSEN: Montag, 18.9. Vokabeltest (Lektion 1)

2. Hausübung, 15.9.2017

Wieder in der Schule:

Grammaticus hic sedet et discipulos et discipulas exspectat. Iulia, discipula bona, linguam Latinam amat. Itaque libenter laborat et semper respondet. Grammaticus Iuliam interrogat: "Ubi pensum tuum (dein) est?" Discipula pensum monstrat (sie zeigt). Grammaticus Iuliam laudat.

1. Hausübung, 14.9.2017

Übersetze:

Hic Marcus et Quintus sedent et rident. Amici boni et discipuli impigri (fleißig) sunt. Semper laeti sunt et libenter laborant. Grammaticus severus interrogat, discipuli respondent. Nunc non gaudent, quod pensum magnum est.

Besucherzaehler

       5A

       6A

       6C

       7A

       8C

Uhrzeit
Kalender