Nos omnes linguam Latinam amamus

2. Semester - Benotung unter socialcube.net - Code: s6511a

46. Hausübung, 21.4.2017 - 2770 a.u.c.

Nachdem Ionas das Schiff bestiegen hatte, passierte das:

Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri (conterere - hier: zerstören)  et timuerunt nautae et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa (vas, vasis . - Gefäß), quae erant in navi, in mare, ut adleviaretur (allevare: erleichtern) ab eis et Iona descendit ad interiora (interiora,u,  das Innere) navis et dormiebat sopore gravi.

45. Hausübung, 19.4.2017

De Iona (=Jonas)

et factum est verbum Domini ad Ionam dicens:"Surge! Vade in Nineven (nach Ninive)) civitatem grandem et praedica in ea, quia ascendit malitia (malitia,ae  Bosheit) eius coram (=zu) me." Et surrexit Iona, ut fugeret in Tharsis (Tharsis = Tharsos) a facie Domini et invenit navem euntem in Tharsis et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. 

44. Hausübung, 4.4.2017

De originis mundi

Homine a Domino Deo de limo terrae formato Paradisus variis arboribus plantatus est. Hominem deus medio in paradiso posuit, ut illum custodiret. Cui deus imperavit, ut de omni arbore praeter lignum scientiae comederet. Ergo homo se moriturum esse intellexit, si ex eo ligno pomum comprehendisset. Sed hominem ex illa arbore edisse iam legimus. Utinam ille homo deo paruisset!

43. Hausübung, 29.3.2017

-nd-Formen leicht erkannt und übersetzt:

Nerone imperatore Christianis multas poenas crudelissimas solvendas fuisse constat. Princeps ad famam exstinguendam Christianos illius criminis accusavisse dicitur. Arte dicendi Petri apostoli multi Christiani servati sunt. Cui ipsi e carcere effugiendum erat. Qui Christo in via Appia viso ad Christianos adiuvandos in urbem rediit.

42. Hausübung, 28.3.2017

41. Hausübung, 21.3.2017

Diu Constantino belllum crudelissimum cum Maxentio gerendum erat. Militibus eorum fortissime pugnandum erat. Quibus signum Christi a Constantino visum in scutis notandum erat. Senatoribus libros Sibyllinos consulendum fuisse constat. Quibus ab oraculo dictum est: "Mox hosti Romanorum e vita discedendum erit."

40. Hausübung (freiwillig), 14.3.2017

Bilde die Konjunktive Praesens, Imperpekt und Plusquamperfekt zu:

fers, it, adducimus, scribunt, capit.

Was heißen folgende Partizipialkonstruktionen übersetzt? - 2 Möglichkeiten!

Eurydika a serpente interfecta Orpheus in Tartarum descendit

Sysiphus saxum in montem volvens carmina Orphei audivit. 

Daedalus Creta relicta filium quaesivit.

Minotauro liberos Atheniensium devorante Theseus in Cretam navigavit.

Europa a tauro in Cretam portata Agenor a filio petivit, ut sororem quaereret.

Hannibale duce milites Saguntum deleverunt.

39. Hausübung, 10.3.2017

Eine Menge an Einzelsätzen zum Üben:

Cum Quintus non responderet, magister discipulum malum monuit.

Discipulios bene respondentes magister laudare solet.

Magister linguam Latinam amans libenter libros Romanorum legit.

Multi homines sciunt, quam pulchra Roma sit.

Imperatorem gladiatoribus bene pugnantibus vitam donavisse constat.

Amphithatro relicto homines in thermas properare constat.

Romulus a deis petivit, ut monstrarent, quis urbem conderet.

Remo urbe nova visa magna ira commotus trans vallum saltavit.

Romulus Remum necavit, cum trans vallum saltavisset.

Romani feminis carentes Sabinos ad spectacula invitaverunt, cum filias eorum rapere in animo haberent.

Sabini in urbem novam libenter venerunt, ut aedificia et spectacula viderent.

Lucretia a Tarquinio stuprata Romanos regem ex urbe expulisse constat.

Tarquinius Lucretia visa magno amore feminae commotus est.

NIsi Tarquinius Lucretiam diu resistentem stupravisset, puella se cultro non necavisset.

Lucretia dixit: Nisi e vita absederem, multis feminis exemplum infidelitatis darem.

Galli multis Romanis ad Alliam flumen superatis Romae appropinquaverunt.

Romani a deis immprtalibus petiverunt, ut se servarent.

Marcus Manlius Gallis superatis nomen Capitolinus accepit.

Europa Iovi in taurum mutato appropinquavit, cum aliae virgines in litore animal tangere dubitarent.

Europa tauro viso amicis dixit: "Tauro appropinquemus!"

Si Minos Daedali navem dedisset, alis per aerem non volavisset.

Nisi Ariadna Theseum in labyrinthum intrantem non filum dedisset, Minotauro necato exitum invenire non potuisset.

Magister interrogat, quis discipulorum de Tartaro narrare possit.

Cum Paris Helenam rapuisset, ira Graecorum tanta erat, ut Troiam delere vellent.

Graeci Helena rapta se Troiam deleturos esse speraverunt.

38. Hausübung, 7.3.2017

Roma diu a Gallis occupata hostes noctu Capitolium ascendisse dicuntur. Qui dormientes Romanos interficere in animo habuerunt. Sed anseres Iunoni sacros Romanos excitavisse constat. Cum Marcus Manlius arma cepisset, cum ceteris Romanis Gallos superare potuit. Nisi Romani hostes vicissent, Capitolium deletum esset.

37. Hausübung, 3.3.2017

De Daedalo et Icaro

Nepote (nepos,otis) necato Daedalum cum Icaro filio multos annos in exsilio fuisse constat. Magno amore patriae permotus Daedalus alis factis filium hoc modo monuisse dicitur: "Si Minos nobis navem dedisset, Cretam iam reliquissemus. Nunc his alis per caelum in patriam volemus! Si soli appropinquares, cera tabescente (tabescere  schmelzen) in mare caderes."

36. Hausübung, 1.3.2017

Heute einmal Einzelsätze (wie gewünscht):

Nisi Lucretia se cultro necavisset, populus Romanus Tarquinium non ex oppido expulisset.

Nisi gladiatores fortissime pugnarent, imperator iis vitam non donaret.

Si Romam iremus, multas reliquias urbis antiquae videremus.

Si Chrstopherus recte respondeat, a magistra laudetur:

Nisi filiae Sabinorum Romanos bonos viros esse dixissent, bellum gestum esset.

Nisi Europa tauro appropinquavisset, Iuppiter eam non in Cretam insulam portavisset.

35. Hausübung, 24.2.2017

Perseus VI

Medusae enim conspectu homines in saxum vertebantur. Propter hanc causam Minerva speculum (speculum,i Spiegel) Perseo dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum inspiciebat; hoc modo ad locum venit, ubi Medusa dormiebat. Tum falce sua caput eius uno ictu abscidit. Ceterae Gorgones statim e somno excitatae sunt, et ubi rem viderunt, ira commotae sunt. Arma rapuerunt, et Perseum occidere volebant.

34. Hausübung,22.2.2017

FREIWILLIG!

Medusa diu frustra quaesita Apollo et Minerva Perseo viam demonstraverunt. Cui falcem et speculum dedisse dicuntur. Tandem ad eum locum, ubi Medusa cum ceteris Gorgonibus habitabat, venit. Gorgones autem monstra erant specie horribili, quorum capita serpentibus contecta erant. Res difficillima erat caput Gorgonis abscidere; eius enim conspectu homines in saxum vertebantur.

33. Hausübung, 21.2.2017

Perseus IV

Polydectes igitur Perseum dimittere constituit. Tum iuveni ad se vocato haec dixit: "Turpe est hanc ignavam (ignavus 3 faul) vitam agere; iam dudum (= schon längst) tu adulescens es. Quo usque hic manebis? Tempus est arma capere et virtutem praestare. Abi, et caput Medusae mihi refer."

His verbis auditis Perseus  ex insula discessit et Medusam quaesivit.

ODER

Hostibus victis Marcus Aurelius optimos medicos convocavisse dicitur. Nam fortiter pugnans gravissime laesus erat. Qui autem imperatorem dolores graves ferentem adiuvare non potuerunt. Paulo post Marcus Aurelius animalia ex fonte bibentia sanari audivit. Qua re audita imperator aquam illius fontis sibi ferri iussit.

32. Hausübung, 17.2.2017

Cum Marcus Aurelius multos annos bellum gesisset, tamen gentes regionem ad Danuvium sitam (situs 3 gelegen) adeuntes vincere non potest. Quae iterum atque iterum campos vastantes irruperunt. Fortissime pugnans a hostibus graviter laesus imperator a medicis petivit, ut dolores maximos lenirent (lenire lindern). Sed audiverant multa animalia laesa fontem quendam petere. Cum Marcus Aurelius aquam ex illo fonte latam bibisset, vires eius redierunt.

 

ODER

Perseus III

Post breve tempus a piscatore quodam reperta est, et ad domum regis Polydectis adducta est. Ille matrem et puerum benigne excepit, et iis sedem tutam in finibus suis dedit. Danae hoc donum libenter accepit, et pro tanto beneficio regi gratias egit. Perseus igitur multos annos ibi habitabat et cum matre sua vitam beatam agebat. At Polydectes Danaen magnopere amabat, atque eam in matrimonium ducere volebat. Hoc tamen consilium Perseo minime gratum erat.

piscator,ris  Fischer, reperire finden, benignus 3   liebevoll,herzlich, excipere aufnehmen.

31. Hausübung, 15.2.2017

A (Fortsetzung: De Perseo)

Danae, Persei mater, magnopere territa est; tempestas enim magna mare turbabat. Perseus autem in sinu matris dormiebat. Iuppiter tamen haec omnia vidit, et filium suum servare constituit. Tranquillum igitur fecit mare, et arcam ad insulam Seriphum perduxit. Huius insulae Polydectes tum rex erat. Postquam arca ad litus appulsa est, Danae in harena quietem capiebat.

tempestas,atis  Sturm, turbo 1  aufwühlen, sinus,us Scho?, tranquillus 3 ruhig, appello 3  herantreiben, harena,ae  Sand, Strand, quietem capere = dormire

ODER

B

Homerus narravit, quod bellum Graeci ad Troiam gessissent. Cum Henricus Schliemann Iliadem IIlias, iadis  Ilias) legisset, Troiam properavit, ut reliquias illius temporis quaereret. Sed primo nescivit, ubi Troia antiqua fuisset. Multos homines in illa regione habitantes interrogavit, num iam quidquam invenissent. Per multos annos dimicatum est (dimico 1 streiten), Homerusne caecus (caecus 3  blind) fuisset.

30. Hausübung, 14.2.2017

A

Haec narrantur a poetis de Perseo. Perseus filius erat Iovis, maximi deorum; avus (avus,i Großvater) eius Acrisius appellabatur. Acrisius volebat Perseum nepotem (nepos,otis  Enkel) suum necare; nam propter oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur Perseum adhuc infantem, et cum matre in arca (arca,ae Kiste) lignea inclusit. Tum arcam ipsam in mare coniecit.

ODER

B

Marcus Aurelius, imperator magna virtute, philosophus fuisse dicitur. Qui, cum quaedam gentes fines Romanos saepe adirent, cum exercitu suo ad Danuvium properavit. Ibi cottidianis proeliis cum hostibus populi Romani fortissime pugnare debebant. Cum bellum finitum esset, imperator Marcus Aurelius prudentissimos libros lingua Graeca scripsit.

1. Semester

29. Hausübung, 1.2.2017

Cum Haedui (Häduer) a Germanis vexarentur (vexo 1 quälen), Romam iter facere constituerunt, ut ab Caesare auxilium peterent. Qui imperatori maximo dixerunt: "Iam saepe a Romanis petivimus, ut nos adiuvarent. Te nobiscum in Galliam properaturum esse speramus."

28. Hausübung, 31.1.2017

Petrus in urbe fidem Christianam docens timuit, ne a custodibus principis comprehenderetur. Romam relinquens Christum audire putavit. Cum Christum in urbem redire audivisset, ab eo petivit, ut sibi parceret (parco + Dat. jem. verzeihen).

27. Hausübung, 24.1.2017

Petrum anno LXIV Romae fuisse constat. Qui multos Christianos adiuvans iam ipse multo in periculo fuisse dicitur. Nam Christiani in unum Deum credentes a custodibus principis comprehensi sunt.

26. Hausübung, 20.1.2017

Cum Petrus urbem relinqueret, se brevi tempore tutum (tutus 3 sicher) futurum esse speravit. At subito Chrsitum vidisse dicitur. Cum verba Domini sui audivisset, se Romam reventurum esse promisit. Petrus, cum amicos fidem (Glaube) Christianam doceret, a militibus principis comprehensus et ad crucem ductus est.

25. Hausübung, 18.1.2017

Cum magnae partes Romae incendio deletae essent, Christiani se maximo in periculo esse sciebant. Inter quos etiam Sanctus Petrus fuisse dicitur. Amici virum sanctum urbem relinquere iusserunt. Qui cum tandem urbem Via Appia relinqueret, se Christum vidisse putavit.

24. Hausübung, 17.1.2017

Nero, ille princeps crudelissimus, non solum Christianos incendii Romae accusavisse, sed etiam se cantatorem optimum putavisse dicitur. Qui, cum per multas horas in theatris canere in animo haberet, portas claudi iussit. Cum legati Graeci artem eius laudavissent, iter in Graeciam facere constituit.

23. Hausübung, 11.1.2017

Cum Nero novam urbem nomine suo appellatam condere vellet, viros Romam incendere iussit. Cum magnae partes urbis arderent, princeps exidicium Troiae cecinit. Cum populus Romanus imperatorem auctorem incendii fuisse putaret, Nero Christianos illius criminis accusavit.

22. Hausübung, 10.1.2017

Cum Iupiter Europam aspiceret, magno amore puellae affectus est. Cum virginem pulchram rapere vellet, in taurum mutatus est. Cum Europa cum amicis in litore luderet, subito taurum niveum venire vidit. Cum filia Agenoris regis taurum non timeret, ei appropinquavit et in eius tergo sedere voluit.

Cum puella in tergo tauri sederet, deus in animal mutatus subito litus reliquit.

21. Hausübung, 16.12.2016

Ergänze die entsprechenden Verbalformen:

vincebatur  ____________________________________________

________ _superatus sum  ______________________________

_____________________ delebuntur_____________________

______________________________invenieris______________

______________________________________ positum erat

 

Bilde alle Infinitive (aktiv und passiv ) zu:

habeo, deligo, scribo, paro, iacio, munio.

 

Ermittle in folgenden Sätzen:

Verb, von dem die Infinitivkonstr. abhängt - Subjektsakkusativ - Inf. (aktiv/passiv, Zeit)

Neronem Romam incendisse scimus.

Neronem novem urbem aedificare in animo fuisse  Tacitus narrat.                                            

 

20. Hausübung, 14.12.2016

Apud Tacitum, clarissimum auctorem Romanorum, temporibus Neronis Romam summo in periculo fuisse legimus. Postquam magnae partes urbis incendio deletae sunt, non solum multa aedificia deleta, sed etiam multi homines crudeliter necati sunt. Nero auctor incendii fuisse dicitur. Nam is vir gloriae cupidus novam urbem suo nomine appellatam aedificare voluit.

19. Hausübung, 13.12.2016

Ulixes , qui Troiam reliquerat, ad insulam Sirenum pervenisse dicitur. Quibus corpus avis et caput virginis fuisse constat. Homerus multos homines insulam harum petivisse, sed numquam reliquisse narrat. Ulixes autem carmina pulcherrima audire in animo habuisse dicitur. Aures Graecorum cera occlusas esse scimus. Denique socii verba Ulixis ad malum constricti neglexisse dicuntur.

18. Hausübung, 6.12.2016

Postquam Ulixes speluncam Cyclopis intravit, socios his verbis monuit: "Hanc speluncam ab ingenti homine habitari videtis. Parvam copiam lactis in navem ferte! Nolite omnes res rapere! Cyclopem hac in spelunca habitare puto. Si revenerit, nos omnes necabimur. Si a deis adiuvabimur, domum navigare poterimus.

17. Hausübung, 29.11.2016

Laocoon Troianos, qui equum ingentem summa arte aedificatum in urbem trahere in animo habuerunt, his verbis monuit: "Nolite dono Graecorum credere! In illo equo viros armatos (bewaffnet) inclusos esse puto." Quem paulo post hastam in equum iecisse constat.

16. Hausübung, 18.11.2016

Postquam Troia deleta est, Ulixes sociis dixit: "Urbem hostium diu oppugnatam et denique incensam esse scitis. Optimos hostes necatos esse constat. Nos auxilio equi lignei in urbem intravisse puto. Sed nunc nobis in patriam revenire in animo est. Tempus est Troiam relinqui.  Quam a Priamo frustra defensam esse scitis."

15. Hausübung, 16.11.2016

AcIs mit aktivem und passivem Infinitiv:

Apollinem deum Cassandram verbis pulchris adisse legimus. A quo donum puellae promissum esse scimus. Fabula autem gaudia sperata deo non praebita esse narrat. Cuius iram magnam fuisse constat. Qui dixit: "Nonne scis omes homines a deo puniri, si voluntas eius neglegitur?"

14.Hausübung, 4.11.2016

So viele AcIs!

Graecos Troiam decem annos frustra occupavisse apud Homerum legimus. Ulixem consilium prudens cepisse constat. Poeta Graecos equum ingentem aedificavisse narrat. Troiani Graecos in equuo  inesse nesciverunt. Graeos nocte equum reliquisse et Troiam incendisse scimus.

13. Hausübung, 19.10.2016

De Ulixe

Quod urbs hostium post decem annos deleta non est, Ulixes ira adductus milites his verbis monuit: "Uxorem Menelai a Paride raptam in patriam reportare volumus. Quamquam Troiam a nobis occupatam non intrare possumus, tamen multi hostes a nobis iam interfect sunt. Nullus Achille fortius pugnavit. Nolite desperare (desperare verzweifeln)! Prudenti consilio a me capto Troiam non solum intrabimus, sed etiam incendemus." Postquam Graeci a Minerva dea adiuti equum ligneum aedificaverunt, castra sub Troia posita ab iis relicta sunt.

Lösung: Über Odysseus

Weil die Stadt der Feinde nach zehn Jahren nicht zerstört worden ist, ermahnte Odysseus aus Zorn (durch Zorn verleitet) seine Soldaten mit diesen Worten: "Wir wollen die von Paris geraubte Gattin des Menelaos (die Gattin des Menelaos, die von Paris geraubt worden ist) in die Heimat zurückbringen. Obwohl wir das von uns belagerte Troia (Troja, das von uns belagert worden ist)  nicht betreten können, sind trotzdem viele Feinde von uns schon getötet worden. Keiner kämpfte tapferer als Achill. Verzweifelt nicht! Durch einen von mir gefassten Entschluss (Durch einen Entschluss, der von mir gefasst worden ist), werden wir Troia nicht nur betreten, sondern auch anzünden. Nachdem die von der Göttin MInerva unterstützten Griechen (die Griechen, die von MInerva unterstützt worden waren) ein hölzernes Pferd erbaut hatten,  ist das am Fuß Troias errichtete Lager (das Lager, das am Fuße Troias errichtet worden war) von ihnen verlassen worden.

12. Hausübung, 18.10.2016

Verneine die Imperative und übersetze:

Amico obtempera!

Cum Troianis pugnate!

Pluto Orpheo imperavit: "Oculos ad uxorem verte!"

Vos hostibus tradite!

Forme vom Aktiv ins Passiv um:

Orpheus domum Plutonis cum uxore reliquit.

Graeci cum Troianis bellum gesserunt.

Agamemnon exercitum Graecorum Troiam duxit.

Achilles Hectorem necaverat.

11. Hausübung, 14.10.2016

De Ulixe irato

Postquam urbs Troianorum decem annos frustra occupata est, prudens consilium ab Ulixe, fortissimo omnium Graecorum, captum est. A quo milites his verbis moniti sunt: "Iam ante multos annos patria nostra a nobis relicta est. Hostes celeriter vincere in animo habueramus. Sed Troiani nobis fortius pugnaverunt. Iam Achilles a Paride interfectus est. Multi viri clarissimi crudeliter necati sunt. Troiam non superabimus, nisi auxilio equi lignei in urbem hostium intraverimus."

10. Hausübung, 12.10.2016

De Caesare

Postquam ab imperatore clarissimo tota Gallia expugnata est, in Italiam revenit et solus Romae maxima potestate regnavit. Brutus, amicus dictatoris, in senatu dixit: " Nisi Caesarem interficiemus, rem publicam Romanam delebit." Postremo Caesar ab senatoribus amore patriae adductis  vulneribus gravibus affectus est. Ita ille vir magna fortitudine quidem interfectus, res publica Romana autem servata est.

9. Hausübung, 11.10.2016

Rheae Silviae duo filii erant. Romulus et Remus ab Amulio in aqua expositi sunt. Qui a lupo auditi sut. Qui a pastoribus educati multis annis post novum oppidum aedificare in animo habuerunt. Auspicio deorum a Romulo duodecim aves visae sunt. A quo oppidum aedificatum et nonnullis aedificiis ornatum est.

8. Hausübung, 7.10.2016

Ad nuptias Pelei et Thetidis omnes dei et deae praeter Discordiam invitati erant. A qua tamen malum medios inter deos iactum est. Tum inter tres summas deas vehementer certatum est. Itaque a Mercurio iussu Iovis ad Paridem ductae sunt. A quo malum Veneri datum est.

7. Hausübung, 5.10.2016

Iam decem annos ante portas urbis acriter pugnatum est. Tamen moenia Troiae deleta non sunt. Graeci Troianos iam maximo dolore affecerunt. Postquam Hector ab Achille crudeliter caesus est, fortissimus Graecorum corpus eius circum Troiam traxit. A quo Priamus rex dolore adductus filium mortuum petivit: "Redde mihi filium, qui a te superatus vitam amisit."

6. Hausübung, 4.10.2016

Briseis, pulcherrima puella, ab Achille amata est. Quod serva Achillis ab Agamemnone abducta erat, fortissimus Graecorum se proelio abstinuit. Qui semper aliis Graecis fortius pugnavit. iam multi Troiani ab eo superati et necati sunt. Quamquam fortiter pugnatum est, Troia tamen post decem annos deleta non est.

5. Hausübung, 28.9.2016

De ira Achillis

Graeci iam decem annos Troiam vehementer oppugnaverant. Quamquam multos homines crudelissme necaverunt, tamen in urbem hostium intrare non potuerunt. Achilles, qui ira adductus se a proeliis abstinebat, Patroclo amico arma sua libenter dedit. Postremo Hector, qui Patroclo felicius pugnavit, amicum Achillis interfecit. Quae res fortissimo Graecorum maximo dolori erat.

a) Wer war der Autor der Ilias?

b) Wie heißen seine Werke?

c) Was ist das Thema des Werks, für das der troianische Krieg nur den Hintergrund bildet?

d) Wie hieß der Vater Hektors?

e) Wer lässt den Sohn Hektors töten?

4. Hausübung, 27.9.2016

Postquam Paris Helenam Sparta Troiam duxit, Agamemnon omnes duces Graeciae celeriter convocavit. Quos magna voce adiit: "Troiani nos gravi dolore affecerunt. Hostes maxima clade afficite! Fortiter pugnate! Si Troiam deleverimus, Helena nobiscum in Graeciam reveniet."

MIR_21_Bilder_Urteil des Paris.docx
Microsoft Word Dokument 1.0 MB

3. Hausübung, 23.9.2016

Bestimme die entsprechende Zeitform der Verben und übersetze:

Ariadna secum cogitavit: "Si Theseum adiuvabo/adiuvo/adiuvero, me in matrimonium ducet. Si a Daedalo consilium petam/petivero/petebam, mihi filum dabit. Si Theseus monstrum vicerit/vincet/vicit, filo labyrinthum relinquet. Cum ad me venit/veniet/venerit, patriam meam relinquemus. Cum patriam relinquemus/reliquerimus/reliquimus, Theseus semper mihi gratias habebit (gratias habere = dankbar sein).

2. Hausübung, 21.9.2016

De Theseo

Postquam Theseus Athenis in Cretam insulam venit, Ariadnam his verbis adiit: "Quod rex illius terrae cives nostros magno dolore afficiebat, Minotaurum interficere mihi in animo est. Si labyrinthum intravero, hoc monstrum quaeram. Si autem Minotaurum necavero, labyrinthum relinquere non potero."

1. Hausübung, 20.9.2016

De Discordia

Iupiter omnes deos deasque praeter Discordiam ad nuptias Pelei invitaverat. Quae tamen venit et malum inter deos iecit et secum cogitavit: "Bellum inter deas erit, quod illae certare incipient. Bellum inter homines erit, quod Paris Helenam, pulcherrimam omnium mulierum, rapiet. Fortissimi Graeci Troiam venient et urbem hostium delere in animo habebunt."

Übung mit Lösungen
Übersetze und setze ins Futurum.docx
Microsoft Word Dokument 11.8 KB
6A_De bello Troiano.docx
Microsoft Word Dokument 13.7 KB
Besucherzaehler

       5A

       6A

       6C

       7A

       8C

Uhrzeit
Kalender