Pensa nos delectant.

2. Semester - Benotung unter socialcube.net - Code:  s4fabe

Übungen
Cicero Caesare orator clarior fuit.docx
Microsoft Word Dokument 13.2 KB

52. Hausübung, 11.5.2017

Caesar, postquam Roma in Galliam venit, cum multis populis fortibus Gallorum pugnare debuit, quod socios rei publicae Romanae adiuvare in animo habebat. Etiam Lutetiam properavit, ubi non solum aedificia pulchra vidit, sed etiam cibis (cibus,i Speise) bonis gaudebat. Lutetia ad mare contendit et cum militibus naves ascendit et Londinium se contulit (se conferre sich begeben).

Wiederholung der Vokabel MIR Lektion 17 HIER

51. Hausübung, 4.5.2017

Übersetze:

Incolae Siciliae a Cicerone, viro multis rebus docto, auxilium petunt, quod Verres propraetor artificia eorum rapuit. Cicero wagt als homo novus jenen Mann aus adeligem Geschlecht vor Gericht zu rufen. Hic vir, qui sibi magnas divitias parare solebat, iam ante iudicium Roma in exilium iit.

Wiederholung der Vokabel MIR 16 HIER

Wiederholung der Vokabel MIR 15 HIER

50. Hausübung, 3.5.2017

Lektion 16 alle Vokabel genau lernen (Verben mit Stammformen, Nomina mit Genitiv und Geschlecht)!

49. Hausübung, 2.5.2017

Romani nobis fabulam de leone grato narrant:

Servus, qui dominum fugerat, in spelunca magna vitam agebat, quod poenam timuit. Leo, in cuius pede spina erat, in eandem speluncam venit. Servus, cui nomen Adroclus erat, leonem hoc dolore liberavit. Ille leo, in amphitheatro Adroclum non necavit, sed manus eius lambit.

48. Hausübung, 25.4.2017

Quae res iam de Spartaco, illo viro forti, quem Romani servum in Italiam portaverunt, tibi notae sunt?

Spartacus nobili genere natus in Italia variis armis pugnare discere debebat. Postquam cum aliis servis e ludo fugit, exercitum Romanum vincere potuit. Deinde servos per Italiam duxit et nonnulla oppida oppugnavit. Sed copias suas cupiditate praedae adductas continere non potuit.

47. Hausübung, 20.4.2017

Iam multas res de Spartaco in libro Latino legimus:

Romani eum virum nobili genere natum servum in Italiam portaverunt. Spartacum gladiatorem fecerunt. Variis armis in amphitheatro pugnare discebat. Quod autem illam vitam miseram toleravit, magno amore libertatis (libertas,atis Freiheit) e ludo in Capua urbe fugere potuit. Brevi tempore cum exercitu servorum contra Romanos bellum gerere constituit.

46. Hausübung, 19.4.2017

Dekliniere:

hoc genus nobile

illa natio crudelis

id pensum difficile

idem vir atrox

haec regina crudelis

ille exercitus celer

Freiwillige Übungssätze

Übung macht den Meister!
Für jeden richtig übersetzten Satz gibt es einen Punkt!
5AC_Freiwillige Übi.docx
Microsoft Word Dokument 346.5 KB

45. Hausübung, 4.4.2017

Quid iam de Arione, illo cantatore Graeco, audivistis? Hic vir clarus, postquam in Sicilia sibi magnas divitias paravit, navem ascendit, quod in patriam navigare cupivit. Sed intellegere debuit: Hac in nave etiam piratae improbi sunt, qui eum ipsum interficere in animo habuerunt. Tamen Arion ab iis petivit: "Audite meum carmen ultimum!" Postquam cantator carmen cecinit, in mare desiluit. Quod dei carmina eius amaverunt, Arionem servaverunt. Delphinus eum in patriam portavit.

44. Hausübung, 29.3.2017

De filiis Danai

Quod pater regnum hostis sibi parare in animo habuit, Aegyptus filios suos filiis Danai in matrimonium dedit. Illis puellis, virginibus magna pulchritudine, Danaus imperavit: "Hos viros, dum dormiunt, nocte occidere debetis." Una earum sola issu patris non paruit. Aliae in Tartaro aquam in dolium pertusum ingerebant.  

43. Hausübung, 21.3.2017

Has fabulas poeta nobis de Tartaro narrat:

Postquam Tantalus filium interfecit, eum deis apposuit. Sed dei magna potestate (potestas,atis Macht) hunc virum puniverunt: Quamquam in aqua stat, tamen sitim tolerare debet. Dum Tantalus etiam poma tangere non potest, Sisyphus iterum atque iterum saxum summum in montem volvere debuit.

75 Einzelsätze zur Grammatik.docx
Microsoft Word Dokument 67.8 KB
Die Iden des März.doc
Microsoft Word Dokument 452.5 KB

44. Hausübung, 7.3.2017

Iuppiter Europam, quae in litore cum amicis lusit, conspexit. Magno amore puellae commotus se in taurum convertit. Europa, cui is taurus maxime placuit, ab amica quaesivit: "Quis vestrum iam animal tam pulchrum hic vidit? In tergo eius sedere in animo habeo." Dum aliae puellae taurum tangere non audent, filia regis animali appropinquavit.

43. Hausübung, 3.3.2017

De Hannibale

Hannibal, imperator magna virtute, milites trans Alpes traduxit. Magno odio Romanorum commotus cum hostibus bellum gessit. Milites Romani, qui magno studio pugnaverunt, Hannibalem ex patria expellere (expellere vertreiben) in animo habuerunt. Sed Hannibal eos superavit et Romae appropinquavit. Magnus fuit Romanorum timor Hannibalis.

42, Hausübung, 1.3.2017

Cui vestrum nomen Daedali notum (notus 3 bekannt) non est? Is vir magna virtute a Minoe rege navem petit, quod in patriam properare in animo habet. Sed rex Cretae insulae virum, qui iam multa aedificia pulchra aedificavit (er hat errichtet), retinet. Magnus est dolor eiusdem, quod ei Cretam relinquere non licet.

40. Hausübung, 24.2.2017

De Procruste

Quam fabulam claram de Procruste, viro summa magnitudine, narrare potestis?

Procrusti, qui viatores in domum suam invitare solet, duo lecti sunt. Partes hominum magnorum, quos ad lectum parvum ducit, gladio praecidit. Theseus autem, quem interficere in animo habet, virum malum eodem modo occidit.

39. Hausübung, 23.2.2017

Theseus, qui Minotaurum occidere potest, labbyrinthum auxilio fili relinquit et cum Ariadna, filia Minois regis, navem ascendit. Quod ei in animo non est puellam pulchram in matrimonium ducere, Ariadnam in Naxo insula relinquit. Postremo autem Bacchus, deus magna potestate, timore eam liberat et uxorem sibi facit. (uxor,ris  Ehefrau)

38. Hausübung, 22.2.2017

Ariadna, filia Minois regis, quae cum amicis in litore maris ludere solet, navem, quae liberos in Cretam insulam portat, conspicit. Etiam Theseum, qui Minotaurum interficere in animo habet, videt et secum cogitat: "Is adulescens pulcher labyrinthum relinquere non potest." Itaque Daedalum, qui labyrinthum aedificavit (=er hat erbaut), orat: "Adviuva me! Montra mihi viam, qua Theseus e labyrintho venire potest!"

37. Hausübung, 21.2.2017

Theseus, filius Aegei, a patre quaesivit: "Cur pueri navem ascendunt?" Pater eius respondit: "Filios et filias in Cretam insulam ad Minotaurum, cui caput tauri est, mittere debemus. Id animal ferum (ferus 3 wild), quod nihil nisi liberos devorat, Daedalus in labyrintho includit (includere einsperren)." Theseus, cui Minotaurum interficere in animo est, cum aliis pueris patriam relinquit.

36. Hausübung, 17.2.2017

Vorsicht Relativstätze!

Hannibal, qui imperator magna virtute est, cum copiis Hispaniam relinquit. Sed is vir auxilio elephantorum, quos per Alpes ducit, milites in Italiam ducit. Nonnullis pugnis Romanos, quorum timor magnus est, vincere potest. Postremo autem Publius Cornelius Scipio, quem Romani imperatorem faciunt, bellum in Africa gerere audet.

35. Hausübung, 14.2.2017

A)

Quam fabulam iam de Europa, filia Agenoris, magistra vobis narrat?  Cui puellae Iuppiter appropinquare in animo habet? In quod animal Iuppiter se convertit? Quod animal virgines tangere non audent? Quae puella in tergo tauri sedet? In quam insulam taurus puellam pulchram portat?

ODER:

B)

Apollo, deus magna potestate, Daphnen videt. Ea puella pulchra inter comites (comes,itis Begleiterin) Minervae deae est. Itaque Apollo amicis puellae imperat: "Properate ad flumen, ubi lavari (baden) potestis." Nam ibi Daphnen amare in animo habet. Sed puella pulchra resistit et magna celeritate (celeritas, atis Geschwindigkeit) in silvam (silva,ae Wald) fugit.

Rom, Galeria Borghese: Apollo und Daphne
Rom, Galeria Borghese: Apollo und Daphne

1. Semester

34. Hausübung, 2.2.2017

Europa, puella magna pulchritudine, cum amicis in litore maris ludere solet. Subito taurum niveum magnitudine mira (mirus 3 wunderbar) conspicit. Primo eum timet, deinde autem corpus eius palpat et in tergo animalis sedere audet. Quis vestrum finem (finis,is Ende) fabulae narrare potest?

33. Hausübung, 20.1.2017

Hannibal, imperator Carthaginienses magna virtute, cum militibus trans Alpes in Italiam venit, ubi cum Romanis tribus pugnis bellum gerit. Semper milites Romanos superare et terram Romanorum expugnare potest. Quod ante portas Romae iam castra sua facit, incolae urbis magno in periculo (periculum Gefahr) sunt et magna voce vocant: "Dei nobis auxilio venite et hostes nostros ex Italia expellite!"

Übersicht über Deklinationen
geschlecht Tabelle.docx
Microsoft Word Dokument 30.0 KB

32. Hausübung, 18.1.2017

Scipio, imperator magna virtute, milites suos magna voce monet, dum milites Hannibalis magnas partes Italiae expugnare in animo habent: "Servate patriam nostram! Expellite Carthaginienses ex Italia! Hostes Roma prohibete!"

31. Hausübung, 17.1.2017

Hannibal, imperator bonus Carthaginiensium, patriam relinquit et cum Romanis bellum gerere in animo habuit. Saguntum, oppdium Romanum delet, milites auxilio elephantorum per Alpes ducit, milites Romanorum tribus pugnis superat.

30. Hausübung, 12.1.2017

Quod Romani Gallos Roma prohibere non possunt, in Capitolium contendunt. Ibi diu manent. Tum autem consilium novum capiunt. E Capitolio panem (panis,is Brot) iaciunt et cogitant: Si Galli copiam nostrorum alimentorum (alimentum,i Lebensmittel) vident, statim Romam relinquunt.

29. Hausübung, 10.1.2017

Galli in Italiam veniunt, quod terram pulchram expugnare in animo habent. Milites Romani populum neque ad Alliam superare neque urbe sua prohibere (prohibere abhalten von) possunt. Itaque Romani in Capitolium properant, ubi etiam anseres Iunoni sacri sunt. Diu Galli Capitolium oppugnant.

28. Hausübung, 16.12.2016

De Sexto Tarquinio

Magistra vestra vobis de familia malorum Tarquinorum fabulam claram narrat:

Quod uxor (=Gattin) Collatini femina tam pulchra et bona est, Sexto Tarquinio iterum Lucretiam videre et stuprare in animo est. Sed Lucretia Sextum videt et resistit. Iratus vir his verbis Lucretiam monet: "Mihi pare, femina! Te gladio meo neco, nisi mecum venis." Quod Lucretia viro malo non paret, Sextus stuprum committit, Lucretiam relinquit,

27. Hausübung, 14.12.2016

Collatinus cum amicis in castris disputat (disputo 1 diskutieren) et Lucretiam suam pulchris verbis laudat.

Nam dum aliae feminae in convivio sunt, uxor (Gattin) Collatini domi est et cum ancillis suis laborat. Quam bona uxor Collatini est!

26. Hausübung, 13.12.2016

De Lucretia, femina bona

Sextus Tarquinius cum Collatino ad Lucretiam venit et feminam pulchram amat. Duobus diebus (Tage) post solus ad uxorem (Gattin) Collatini properat, quod feminam vi sibi parare in animo habet. Quid facit? Lucretia viro alieno resistit et dicit: "Quod Collatinum amo, adulterium committere non possum. Relinque domum (Haus f. ) meam!"

25. Hausübung, 6.12.2016

De novo oppido

Romulus in oppido multa aedificia pulchra aedificat, ubi multi viri hic habitare in animo habent. Quod novis Romanis feminae non sunt, Romulo nuntios ad populum vicinum mittere placet. Sabini magno gaudio verba nuntiorum audiunt. Libenter cum Romanis in novum oppidum veniunt.

24. Hausübung, 30.11.2016

Quod Remo auspicium deorum non placet, pastoribus magna voce dicit: "Romulus novum oppidum auxilio deorum aedificat. Sed mihi oppidum intrare et aedificia pulchra videre non licet. Itaque trans vallum saltare possum." Romulus autem gladio suo Remum necat.

23. Hausübung, 29.11.2016

De Romulo et Remo

Filii dei magni  in periculo (periculum,i Gefahr) sunt. Viri Amulii pueros in aqua relinquunt (relinquo 3 verlassen, zurücklassen). Paulo post lupa liberis appropinquat. Deinde autem pastor bonus Romulum et Remum videt et secum portat. Multis annis post pastori bono grati sunt.

22. Hausübung, 24.11.2016

Quod Graeci Troiam expugnant, Aeneas cum amicis ex oppido fugit. In alienam terram properat, ubi Dido, regina pulcherrima, novum oppidum aedificat. Didoni (Dativ) de pugna Troianorum cum Graecis narrat.Quod regina virum bonum amat, Aeneas cum amicis diu hic manere in animo habet. Sed deis consilium Troianorum non placet. Mercurius deus Aenaeae appropinquat et imperat: "In Italiam propera!"

21. Hausübung, 18.11.2016

Romulo et Remo novum oppidum aedificare in animo est. Itaque Romulus in Palatinum, Remus in Aventinum properat. Ibi auspicia spectare in animo habent. Quod Romulus duodecim aves (Vögel) videre potest, in novo oppido regnat. Sed Remus auspicio iratus clamat: "Trans vallum tui oppidi magnifici salttare mihi placet."

Zum Üben über die freien Tage ...

5CProbeschularbeit9.docx
Microsoft Word Dokument 14.9 KB

20. Hausübung, 4.11.2016

Aus einem Brief aus Rom

Romanis amphitheatrum magnificum est, ubi spectacula viros et feminas delectant. Ibi gladiatores saepe cum bestiis pulchris magno studio pro vita sua pugnant. Quod liberis in caldarium saltare placet, Marcus nunc mecum in thermas properare potest. In bibliotheca thermarum Iulius nobis multas fabulas (fabula,ae Geschichte) de Romulo et Remo, filiis Rheae Silviae, narrat.

Rom: Mosaik - Gladiatorenkampf
Rom: Mosaik - Gladiatorenkampf

19. Hausübung, 3.11.2016

Ein fröhlicher Nachmittag im alten Rom:

Quintus, magister bonus, cum discipulis post scholam in thermas properare in animo habet. Discipuli cum magistro thermas intrant. Tum Quintus: "Vobis multum de thermis narrare mihi placet. In thermis non solum frigidarium et caldarium, sed etiam bibliotheca et palaestra nos delectant. Quam pulchrum est in aqua calida sedere. Sed in aquam saltare vobis non licet, quod otium aliorum virorum turbatis."

Mosaik in den Caracallathermen, Rom
Mosaik in den Caracallathermen, Rom

18. Hausübung,, 27.10.2016

Gaius, discipulus Romanus, nobis narrat:

Mihi in schola sedere placet. Ibi magister nos non solum linguam Latinam, sed etiam linguam Graecam docet. Nobis pulcher liber Latinus est. Post scholam in thermas properare discipulis Romanis licet. Magno gaudio in aquam saltare et otium virorum clarorum turbare nobis placet. Quam pulchrum est diu in thermis manere!

Rom:  Caracallathermen, Rekonstruktion
Rom: Caracallathermen, Rekonstruktion

17. Hausübung, 19.10.2016

Alexander Lydiam, caram (carus 3 lieb) amicam suam, salutat.

Iam diu in Italia sum. Nunc Marcus, amicus bonus, mecum per forum ambulat et mihi multa aedificia clara monstrat. Non solum templa deorum Romanorum, sed etiam basilicas et curiam video. Tum in amphitheatrum properamus, quod ibi viri cum bestiis pulchris pugnant. Quod mihi spectaculum non placet, cum Marco in thermas propero. Hic in aquam saltare et diu sub aqua manere nobis placet.

Rom, Caracallathermen - Bodenmosaik
Rom, Caracallathermen - Bodenmosaik

16. Hausübung, 18.10.2016

Die Schüler sind viel unterwegs

Discipuli e schola in amphitheatrum properant. In foro Quintum, suum amicum bonum, vident. Quintus cum amicis in amphitheatro spectacula exspectat. Hic viri clari gladio cum bestiis pugnant. Quintus amicis de gaudiis Romanorum narrat. Quod discipulis spcetaculum non placet, ex amphitheatro in thermas veniunt. Ibi in aquam saltant et diu sub aqua manent. Quam pulchrum est in aqua sedere!

Rom, Caracallathermen
Rom, Caracallathermen

15. Hausübung, 14.10.2016

Discipuli magno gaudio cum magistro ad amphitheatrum ambulant, quod spectacula magna exspectant. Hic non solum bestias pulchras vident, sed etiam pugnam virorum cum bestiis. Gladiatores saepe bestias necant. Tum gladiatores novi intrant et cum viris gladio aut (=oder) reticulo (reticulum Netz) pugnant. Si bene pugnant, Caesar (= der Kaiser) viris vitam donat. Quam pulchra spectacula in amphitheatro sunt!

Rom: Kolosseum bei Nacht
Rom: Kolosseum bei Nacht

14. Hausübung, 13.10.2016

Nunc magister discipulos de spectaculis amphitheatri interrogat: "Cur tam multi viri in amphitheatrum properant (properare - eilen)? Quid ibi exspectant? Quis cum alienis bestiis pulchris pugnat?" Iulia respondet: "Magnum est gaudium Romanorum, quod in amphitheatro gladiatores cum bestiis pugnant et viros superant. Gladiatores saepe viros gladio necant. Pueris et puellis spectaculum malum non placet."

Rom: Im Inneren des Kolosseums
Rom: Im Inneren des Kolosseums

13. Hausübung, 12.10.2016

Nunc discipuli cum magistro ad amphitheatrum ambulant. Multi viri et feminae spectacula clara exspectant, ubi gladiatores cum bestiis pulchris pugnant. Quod gladiatores multas bestias necant, spectacula discipiulis non placent. Tum gladiator retiarium superat. Gaudium discipulorum magnum non est.

Rom: Amphitheatrum Flavium = Kolosseum
Rom: Amphitheatrum Flavium = Kolosseum

12. Hausübung, 11.10.2016

Nunc magister discipulis de vita Romanorum narrat. Tum Quintum interrogat: "Etiamne basilicas in foro Romano videmus?" Quintus non respondet. Magister iratus clamat: "Multae basilicae magnae in foro sunt. Sed non solum basilicas et curiam, sed etiam clara templa deorum vides. Specta parvum templum Vestae!"

11. Hausübung, 7.10.2016

Gaius cum Quinto per forum Romanum ambulat. Quintus amicum interrogat: "Cur hic tam multa templa videmus? Habetisne multos deos deasque?" Gaius respondet: "Templa pulchra in foro vides, quod Romani multos deos habent. Hic est templum Vestae, magnae deae Romanae."

10. Hausübung, 5.10.2016

Quid discipuli in foro vident?

Magister cum discipulis bonis per vias Romae ambulat. Tum forum Romanum (Ronamus,a,um  römisch) intrant, ubi non solum aedificia pulchra et basilicas magnas et templa magnorum deorum spectant. Discipuli magistrum interrogant, magister libenter respondet. Ante amphitheatrum clamat: "Videte spectacula clara!"

9. Hausübung, 4.10.2016

Quod pensa discipulorum bona sunt, magister cum pueris bonis per pulchras vias Romae ambulat. Tum forum intrant. Ibi templa magna deorum vident. Gaius amico non solum basilicam pulchram, sed etiam statuas virorum clarorum monstrat. Postremo (schließlich) amphitheatrum magnum vident et spectacula esxpectant.

8. Hausübung, 29.9.2016

Beachte genau unterschiedliche Fälle der A-Deklination!

Magister intrat et discipulas salutat. Tum pensa puellarum videt et discipulas laudat, quod semper bene (gut) laborant. Clamat: "Quam pulchra sunt pensa puellarum!" Tum Linguam Latinam docet. Iulia semper respondet, quod pulchrum librum Latinum amat. Tum grammaticus Iuliam interrogat et verba discipulae bonae exspectat.

6. Hausübung, 27.9.2016

Magister severus intrat et  clamat: "Quod pensa vestra (eure) mala sunt, nunc iratus linguam Graecam doceo. Multos libros Graecos habeo. Quam pulchra est lingua Graeca! Sed linguam Graecam non amatis."

5. Hausübung, 23.9.2016

Quintus und Iulius erzählen:

Libenter in schola sedemus. Pensa nostra semper nobiscum (=bei uns) habemus. Magister severus intrat, discipulos salutat, pueros interrogat: Ubi pensa vestra (eure) habetis? Iulius non respondet. Saepe pensum suum secum non habet. Itaque ridemus. Magister laetus non est et clamat: "Cur ridetis? Iulius discipulus malus est."

4. Hausübung, 22.9.2016

Magister severus scholam intrat. Discipuli grammaticum spectant et salutant. Tum magister pueros interrogat. Discipuli non respondent. Itaque iratus clamat: "Ubi pensa vestra (=eure) sunt? Pueri mali pensa sua secum non habent. Non diu laborant, falso respondent."

3. Hausübung, 21.9.2016

Ubi sunt discipuli? Iam diu Marcum, magistrum bonum, exspectant. Marcus discipulos linguam Latinam docet. Itaque Italiam et libros Latinos amat. Nunc magister intrat et discipulos salutat. Tum Quintum interrogat: "Ubi pensum tuum (deine) est?"

2. Hausübung, 20.9.2016

De discipulis bonis

Iulia et Claudia, discipulae bonae, libenter hic sedent et grammaticum severum exspectant. Quod (= weil) pensa magna sunt, discipulae diu laborant. Grammaticus saepe discipulas interrogat, semper bene (= gut) respondent. Tum magister laetus est et Iuliam et Claudiam laudat. Amicae gaudent.

1. Hausübung, 8.9.2016

Setze in den Plural:

servus, animus, bellum, causa, deus, exemplum.

Setzt in den Singular:

gaudia, copiae, fabulae, legati, linguae.

Verändere die Zahl (Singular-Plural bzw. Plural-Singular):

oculi, oraculum, puellae, officium, filia.

Besucherzaehler

       5A

       6A

       6C

       7A

       8C

Uhrzeit
Kalender