Discipuli gaudent: Pensa magna non sunt.

2. Semester

Benotung unter: socialcube.net   Code: se1622

53. Hausübung, 11.5.2017

Caesar, postquam Roma in Galliam venit, cum multis populis fortibus Gallorum pugnare debuit, quod socios rei publicae Romanae adiuvare in animo habebat. Etiam Lutetiam properavit, ubi non solum aedificia pulchra vidit, sed etiam cibis (cibus,i Speise) bonis gaudebat. Lutetia ad mare contendit et cum militibus naves ascendit et Londinium se contulit (se conferre sich begeben).

Wiederholung der Vokabel MIR 17 HIER

Teste dein Vokabelwissen
CrosswordWeaver_MIR 15-16.pdf
Adobe Acrobat Dokument 27.6 KB

53. Hausübung, 4.5.2017

Übersetze:

Incolae Siciliae a Cicerone, viro multis rebus docto, auxilium petunt, quod Verres propraetor artificia eorum rapuit. Cicero wagt als homo novus jenen Mann aus adeligem Geschlecht vor Gericht zu rufen. Hic vir, qui sibi magnas divitias parare solebat, iam ante iudicium Roma in exilium iit.

Wiederholung der Vokabel MIR 16 HIER

Wiederholung der Vokabel MIR 15 HIER

52. Hausübung, 3.5.2017

Lektion 16 alle Vokabel genau lernen (Verben mit Stammformen, Nomina mit Genitiv und Geschlecht)!

51. Hausübung, 24.4.2017

De bello servorum

Postquam Spartacus exercitum parvum sibi paravit, cum servis fortibus Romanos vincere potuit. Per totam Italiam servos duxit et usque ad (usque ad = bis zu) Alpes veniunt. Sed servi in Italia manere constituunt. Senatores Romanorum, qui pericula cognoverunt, Crassum imperatorem fecerunt. Hic vir crudelis Spartacum et copias eius vicit. Sex milia servorum in via Appia in cruce fixit.

50. Hausübung, 20.4.2017

Iam multas res de Spartaco in libro Latino legimus:

Romani eum virum nobili genere natum servum in Italiam portaverunt. Spartacum gladiatorem fecerunt. Variis armis in amphitheatro pugnare discebat. Quod autem illam vitam miseram toleravit, magno amore libertatis (libertas,atis Freiheit) e ludo in Capua urbe fugere potuit. Brevi tempore cum exercitu servorum contra Romanos bellum gerere constituit.

49. Hausübung, 19.4.2017

Dekliniere:

hoc genus nobile

illa natio crudelis

id pensum difficile

idem vir atrox

haec regina crudelis

ille exercitus celer

Übungssätze für Punktesammler

Übung macht den Meister!
Für jeden richtig übersetzten Satz gibt es einen Punkt!
5AC_Freiwillige Übi.docx
Microsoft Word Dokument 346.5 KB

48. Hausübung, 3.4.2017

Cui illa fabula pulchra de Arione, claro cantatore Graeco, ignota est?

Postquam sibi in Sicilia insula magnas divitias paravit, navem ascendit, quod in patriam venire in animo habuit. Paulo post piratas, qui in eadem nave erant, vidit et ab his petivit: Quamquam mox e vita abscedere debeo, tamen ultimum carmen canere cupio. Audite!" Postquam Arion voce magna carmen suum finivit (finio 4 beenden), in mare saltavit. Sed dei immortales (immortalis,e unsterblich) illum poetam clarum servaverunt et piscem miserunt, qui Arionem ad litus patriae eius portavit.

47. Hausübung, 29.3.2017

Du findest einen Learning-Snack HIER

oder verwende den folgenden QR-Code!

46. Hausübung, 27.3.2017

Einzelsätze zum Imperfekt:

Romani saepe cum populis alienis bellum gerebant.

Post mortem homines in Tartaro manere debebant.

Postquam Eurydike e vita discessit, Orpheus diu carmina tristia (traurig) canebat.

Ulixes multos annos per maria navigabat.

Semper Romani socios (Bundesgenossen) adiuvare solebant.

Bist du schon PERFEKT?  HIER

Zum Ausdrucken:

Perfektformen ueben.pdf
Adobe Acrobat Dokument 32.5 KB

Hades

Orpheus

De Tartaro

Hic multi homines sunt, qui prudentiam deorum probaverunt aut quoddam scelus commiserunt. Inter eos etiam Tantalus est, qui filium suum interfecit et dis apposuit. Poena deorum media in aqua stare debet. Cum sitim deponere in animo habet, aqua recedit. Poma quoque tangere non potest, quod ventus (Wind) ramos (ramus,i Zweig) movet.

Die griechische Unterwelt
Hier kannst du dein Wissen über die Unterweltsvorstellungen der Griechen testen!
Unterwelt.ppt
Microsoft Power Point Präsentation 607.5 KB

45. Hausübung, 8.2.2017

De Atalanta

Atalantam, quam multi adulescentes in matrimonium ducere (in matrimonium ducere - heiraten) in animo habuerunt, pulchra virgo fuit. Pater eius iam multos viros claros, quos filia cursu (cursus,us  Lauf) superavit, interfecit. Hippomedes autem, qui auxilio Veneris Atalantam vicit, eam in patriam suam duxit. Dea autem, quod ei non immolavit, eum punivit et in leonem (leo,onis  Löwe) mutavit.

44. Hausübung, 6.3.2017

Ergänze die entsprechenden Relativpronomina und übersetze:

Minos, (quem/a quo/cuius) Daedalus navem petivit, virum in Creta insula retinuit. Pennis, (quos, quas, quibus) in litore invenit, alas conficit. Filius, (qui, cui, quem) vocavit, magno gaudio alas vidit. Sed filius,(quocum, quem, quo) Cretam reliquit, alitus volavit. Sol ceram, (qua, quam, quarum) Daedalus pennas coniunxit, tabuit.

Perfektformen: HIER

43. Hausübung, 1.3.2017

Quod Minos Daedalo, qui iam multos annos in Creta insula est, navem non dat, vir magno ingenio (ingenium Talent) alas aedificare constuituit. Filio, cui opus suum monstrat, imperat: "Cretam relinquere et in patriam volare mihi in animo est. Tibi altius volare non licet. Si soli appropinquas, in mare cadis." Sed Icarus iussa patris neglegit et solem petit. Magnus est dolor patris, qui corpus filii in aqua conspicit.

42. Hausübung, 23.2.2017

Theseus, qui Minotaurum occidit, non solum Athenienses magnis periculis liberat, sed etiam caput Procrustis, viri malis moribus (mores,um Charakter), qui viatores in domum suam invitat et interficit, praecidit. Nam Procrustes partes hominum magnorum gladio praecidit et viros parvos malleo extendit.

41. Hausübung, 22.2.2017

De Danae III

Piscator (piscator,ris Fischer), qui arcam invenit, Danaen et Perseum, filium eiu, servat. Rex eius insulae Polydectes Danaen, feminam pulchram, in matrimonium ducere constituit. Multis annis post Polydectesa Perseo quaerit: "Iam adulesens es et alias terras visitare debes. Relinque matrem et porta mihi caput Medusae!"

40. Hausübung, 20.2.2017

De Danae II

Acrisius rex, qui oraculum maxime timet, filiam in turri includit. Sed potestas Iovis ei nota (notus 3 bekannt). Is deus, qui Danaen amat, se in imbrem aureum (imber aureus  goldener Regen) mutat et ita pullae pulchra appropinquare potest. Paulo post Danae filius Iovis est. Acrisius, qui ea audit, filiam et nepotem (nepos,tis  Enkel) in arca (arca,ae  Kiste) , quam in mare iacit (iacio 3 werden), includit.

39. Hausübung, 17.2.2017

Vorsicht Relativsätze!

Europa, quae cum virginibus in litore maris ludere solet, taurum pulchrum videt. Sed filia regis, quam Agenor pater amat, prima tauro appropinquare et corpus animalis palpare et audet. Tum taurus, in cuius tergo puella sedet, cum onere grato terram subito relinquit. Europa, quam taurus in Cretam insulam portat, mater Minois regis est.

38. Hausübung, 13.2.2017

a) So viele Fragen:

Quis vir clarus Graecorum nobis de Cadmo, filio Agenoris et fratre Europae, fabulam pulchram narrat? Cui deo in taurum converso (=verwandelt) Europa maxime placet? Quam in insulam taurus puellam pulchram per mare portat? Quis deus iussa Iovis conficere solet?

ODER

b) De Iove

Iupiter, deus magna potestate, multas puellas pulchras amat. Quod autem hominibus deum videre non licet, is saepe in animalia se convertit. Cui vestrum fabula de Danae, filia Acrisii regis, iam nota (notus 3 bekannt) est? Quod Acrisio filius non est, ad oraculum properat. Ibi hoc responsum accipit: Magno in periculo es, si Danae filius est. Itaque rex filiam in turri includit (includo 3 einsperren)..

1. Semester

37. Hausübung, 2.2.2017

Europa, puella magna pulchritudine, cum amicis in litore maris ludere solet. Subito taurum niveum magnitudine mira (mirus 3 wunderbar) conspicit. Primo eum timet, deinde autem corpus eius palpat et in tergo animalis sedere audet. Quis vestrum finem (finis,is Ende) fabulae narrare potest?

36. Hausübung, 20.1.2017

Hannibal, imperator Carthaginienses magna virtute, cum militibus trans Alpes in Italiam venit, ubi cum Romanis tribus pugnis bellum gerit. Semper milites Romanos superare et terram Romanorum expugnare potest. Quod ante portas Romae iam castra sua facit, incolae urbis magno in periculo (periculum Gefahr) sunt et magna voce vocant: "Dei nobis auxilio venite et hostes nostros ex Italia expellite!"

35. Hausübung, 18.1.2018

Quod Hannibal iam puchra oppida Italiae delet et multos homines necat, imperator milites suos iis verbis monet: "Imperator Carthaginiensium, vir magno studio (Begeisterung, Leidenschaft),  patriam nostram expugnare in animo habet. Iam ante portas Romae est. Romam servate et Carthaginienses ex Italia expellite!"

34. Hausübung, 16.1.2017

Wiederhole die Vokabel der Lektionen 9 und 10!

Quid magister vester de Hannibale, imperatore claro Carthaginiensium, vobis narrat?

Hannibal, vir magna virtute, patriam relinquit et cum patre (pater,tris Vater) in Hispaniam contendit. Ibi non solum Saguntum expugnat, sed etiam primus milites trans Alpes ducit. Multos populos superat, oppida pulchra delet. Romani hostem Italia prohibere non possunt.

33. Hausübung, 11.1.2017

 

Quod Hannibali naves non sunt, milites per Alpes in Italiam ducere in animo habet. Romani autem imperatorem Carthaginiensium in Italia non exspectant. Itaque Hannibal exercitum Romanorum tribus pugnis superare potest. Magnus est timor populi Romani.

32. Hausübung, 9.1.2017

De magno imperatore Carthaginiensium

Quamquam Romani cum Carthaginiensibus pacem faciunt, Hannibal Carthaginem Novam relinquit et Saguntum, oppidum Romanum, oppugnat et delet. Tum milites suos non navibus in Italiam ducit, sed auxilio elephantorum trans Alpes in terram Romanorum venit. Tribus pugnis magnis exercitum imperatorum Romanorum vincere potest.

31. Hausübung, 16.12.2016

De Sexto Tarquinio I

Magistra vestra vobis de familia malorum Tarquinorum fabulam claram narrat:

Quod uxor (=Gattin) Collatini femina tam pulchra et bona est, Sexto Tarquinio iterum Lucretiam videre et stuprare in animo est. Sed Lucretia Sextum videt et resistit. Iratus vir his verbis Lucretiam monet: "Mihi pare, femina! Te gladio meo neco, nisi mecum venis." Quod Lucretia viro malo non paret, Sextus stuprum committit, Lucretiam relinquit,

30. Hausübung, 14.12.2016

Quod clamor (Lärm) anserum Marcum Manlium excitat, vir egregius Romanos excitat et arma sua capit. Romani imperatorem suum adiuvant et Gallos de Capitolio deiciunt. Ita milites Romani non solum Gallos ex oppido expellunt, sed etiam vitam multorum hominum servant.

29. Hausübung, 12.12.2016

Quis Romam servat?

Galli trans Alpes (Alpes, ium  die Alpen) in Italiam veniunt et multa oppida delent. Denique Romae appropinquant et Romanos superare in animo habent. Romani in Capitolium properant et ibi manent. Dum Galli nocte in Capitolium ascendunt et Romani dormiunt, anseres Iunoni sacri magna voce clamant. Ita Romanos excitant.

28. Hausübung, 5.12.2016

Hl. Nikolaus (A.Prock)
Hl. Nikolaus (A.Prock)

Viro bono tres filiae sunt. Sed vitam miseram agunt (vitam agere das Leben führen), quod nihil habent. Nicolaus, vir sanctus (sanctus 3 heilig), multum de miseria (miseria,ae Armut) puellarum  audit et consilium capit: Nocte (in der Nacht) clam massam auri (massa auri Goldklumpen) per fenestras (fenestra,ae Fenster) in domum (Haus) iacit (iacio M  werfen). Mane (in der Früh) autem vir cum tribus filiis massam invenit (invenio 4 finden) et Deo gratus est.

27. Hausübung, 1.12.2016

Multi pastores in oppidum novum veniunt, quod Romulus ibi regnat. Sed Romanis feminae non sunt. Ad Sabinos properant, sed populus vicinus filias Romanis in matrimonium dare (in matrimonium dare = zur Heirat geben, verheiraten) in animo non habet. Itaque Romulus novum consilium capit: Sabinos ad spectacula gladiatorum in oppidum suum invitat.

26. Hausübung, 30.11.2016

Quod Romanis feminae non sunt, Romulus Sabinos in oppidum suum invitare  (invitare einladen) in animo habet. Nuntios ad populum vicinum mittit. Sabinis magna voce dicunt: "Venite in oppidum nostrum et videte pulchra aedificia nostra! Etiam spectacula gladiatorum pro vobis parare possumus."

25. Hausübung, 28.11.2016

Diu discipuli in schola sedent et fabulam (fabula,ae Geschichte) de Romulo et Remo audiunt. Magister dicit: "In libro nostro multum de vita Romuli legere potestis. Amulius pueros exponit,  sed pastores liberos inveniunt (invenio 4 finden) et educant. Cum militibus (miles,itis Soldat) Amuli postea bellum gerunt.

24. Hausübung, 24.11.2016

Quod Graeci Troiam expugnant, Aeneas cum amicis ex oppido fugit. In alienam terram properat, ubi Dido, regina pulcherrima, novum oppidum aedificat. Didoni (Dativ) de pugna Troianorum cum Graecis narrat.Quod regina virum bonum amat, Aeneas diu hic manere in animo habet. Sed dei aliud consilium capiunt. Mercurius deus Aenaeae appropinquat et imperat: "In Italiam propera!"

23. Hausübung, 23.11.2016

Weil die Römer keine Frauen haben, schicken sie Boten zum benachbarten Volk.

22. Hausübung, 21.11.2016

Übersetze:

Quid magister de Aenea, viro claro, narrat?

Quod Graeci Troiam expugnant et multos viros necant, Aeneas ex oppido properat et in terram alienam reginae bonae navigare (navigo 1 segeln). potest. Quod feminam pulchram amat, diu hic manere in animo habet. Aber den Göttern gefällt der Plan (consilium,i) des braven Mannes nicht.

21. Hausübung, 18.11.2016

Romulo et Remo novum oppidum aedificare in animo est. Itaque Romulus in Palatinum, Remus in Aventinum properat. Ibi auspicia spectare in animo habent. Quod Romulus duodecim aves (Vögel) videre potest, in novo oppido regnat. Sed Remus auspicio iratus clamat: "Trans vallum tui oppidi magnifici salttare mihi placet."

20. Hausübung, 4.11.2016

De Romulo et Remo

Filiis Rheae Silviae novum oppidum aedificare in animo est. Quis autem in oppido regnat? Itaque deos interrogare viris placet. Romulus: "Quod magnam copiam vulturum (der Geier) video, dominus oppidi sum." Remus autem verbis Romuli iratus trans vallum Romae saltat. Romulo virum malum necare licet.

19. Hausübung, 3.11.2016

Magister nobis multum de Romulo et Remo narrat:

Quod Amulius in oppido suo regnare in animo habet, Romulum et Remum, filios Rheae Silviae, in aqua exponit. Sed deis lupam ad pueros mittere placet. Bestia liberos non necat, sed alit. Quod multis annis post viris in animo est auxilio deorum novum oppidum aedificare, auspicia spectant. Romulus duodecim vultures videt et in novo oppido regnare potest. (regno 1  herrschen)

18.Hausübung, 24.10.2016

Quod magistro nostro multi libri sunt, nobis semper multum de vita Romanorum narrat:

Romani in forum properant, quod ibi in basilicis aut (=oder) in curia laborant. Saepe in templa deorum intrant aut  in amphitheatro sedent et spectacula exspectant. Si Romanis otium est, in amphitheatro bestias et gladiatores spectant aut in aqua calida thermarum sedent. Si pueri in aquam saltant, otium virorum turbant.

17. Hausübung, 19.10.2016

Alexander Callistum, carum amicum suum, salutat (Teil II)

Quod nobis spectacula in amphitheatro non placent, amicus noster nobiscum in thermas properare in animo habet. Ibi non solum frigidarium et caldarium, sed etiam bibliothekca et palaestra nos delectant. In aquam saltamus et sub aqua diu manemus. Alii viri minime gaudent et clamant: In aquam saltare non licet, quod otium nostrum turbatis!"

16. Hausübung, 17.10.2016

Alexander Callistum, carum (carus 3  lieb) amicum suum, salutat.

Quam pulchra Roma est! Quintus mecum semper per vias Romae ambulat et mihi multum de Romanis narrat. Iam saepe etiam amphitheatrum intramus. Hic Romani gaudent, si gladiatores bene pugnant et bestias pulchras necant. Sed nobis spectacula non placent. Libenter in foro cum amico meo statuas virorum clarorum specto.

15. Hausübung, 14.10.2016

Gaius cum amicis in amphitheatro spectacula clara spectat. Gladiatores intrant et bestias pulchras superant. Tum gladiatores novi cum viris pro vita sua pugnant. Quod pueris spectacula non placent, ex amphitheatro ad forum properant. Hic non solum templa deorum Romanorum spectant, sed etiam basilicam intrant. Quam multi viri hic sunt!

14. Hausübung, 13.10.2016

Quod discipuli bene respondent, Marcus, magister severus, multum de foro Romano narrat: "Hic non solum clari viri in curiam, sed etiam in templa deorum intrant. Magnus est numerus (=Zahl) deorum Romanorum. Itaque quinque (=5) templa in foro videtis. Post meridiem (= Mittag) multi Romani in amphitheatrum magnum properant et spectacula exspectant. Hic gladiatores cum bestiis pugnant aut alios viros gladio necant. Visitate amphitheatrum!"

13. Hausübung, 12.10.2016

Lydia schreibt an ihre Freunde in Griechenland:

Iam diu in Italia sum. Hic amica mea discipulis Graecis (Graecus 3 griechisch) pulchram terram suam monstrat. Nunc forum Romanum intramus et non solum multa templa deorum Romanorum spectamus, sed etiam curiam et basilicas magnas videmus. Tum ad amphitheatrum ambulamus, ubi spectacula exspectamus. Iam gladiatores intrant et cum bestiis pulchris pugnant.

12. Hausübung, 10.10.2016

De spectaculis

Gaius cum amicis in foro multa templa spectat et basilicam pulchram intrat. Tum amicis amphitheatrum monstrat: "Clarum amphitheatrum habemus, ubi multi Romani spectacula exspectant. Videte: Hic alii viri bestias superant, alii pro vita sua pugnant. Quam magnum est gaudium Romanorum!"

11. Hausübung, 6.10.2016

De aedificiis claris

Saepe multi viri in foro Romano sunt, quod ibi in curiam intrant. Sed hic non solum curiam videmus, sed etiam templa magnorum deorum spectamus. Si in via pulchra fori ambulamus, basilicas videmus. Tum ex foro ad amphitheatrum properamus, ubi spectacula exspectamus. Quam pulchra Roma est!

10. Hausübung, 5.10.2016

Magister linguae Latinae pensa discipulorum videt et clamat: "Quam bona sunt pensa vestra (eure)! Linguam Latinam amatis et semper pensa habetis. Itaque nunc per pulchras vias Romae ambulamus et multa aedificia spectamus." Forum intrant et multas statuas virorum clarorum vident. Tum ad amphitheatrum properant (eilen).

9. Hausübung, 3.10.2016

Amici et Quintus et Gaius per vias pulchras ad forum ambulant. Amphitheatrum magnum vident, ubi multi viri spectacula exspectant. Quam magnum amphitheatrum est! Tum forum intrant et ibi non solum multas statuas pulchras, sed etiam templa magna et basilicas claras spectant. Postremo amici aedificia pulchra vident. Quintus interrogat: Habetisne multos deos et deas?

8. Hausübung, 29.9.2016

Magister severus intrat et discipulos salutat: "Salvete, discipuli! Habetisne pensa magna? Quod pensa vestra habetis, nunc per pulchras vias Romae (Roma,ae Rom) ambulamus. Tum forum intramus, ubi non solum templa deorum, sed etiam statuas claras et basilicas magnas videmus. Etiam amphitheatrum spectamus.

7. Hausübung, 28.9.2016

Übersetze und verändere dann die Zahl (Sg. - Pl. oder Pl. Sg.):

  Übersetzung Veränderung
puellam    
grammatice    
exspecate    
oculos pulchros    
linguas    
cogitas    
amamus    
amicus    
ridete    
discipuli boni    
laudant    
pensa magna    
amica mea    
specta    

6. Hausübung, 26.9.2016

Magister et discipuli per vias pulchras ambulant, ubi multa aedificia pulchra vident. Magister: "Videte, discipuli, magnum amphitheatrum! Hic pulchra spectacula videmus." Tum discipuli forum intrant et statuas claras spectant.

5. Hausübung, 23.9.2016

Ein römischer Schüler erzählt:

In schola sedemus et magistrum exspectamus. Tum magister intrat et discipulos salutat.Semper pensum meum mecum (bei mir) habeo. Sed Iulius, amicus meus, saepe librum Latinum secum non habet. Itaque puellae rident. Magister severus clamat et discipulum malum monet.

4. Hausübung, 22.9.2016

In der Schule

Pueri et puellae Iulium, magistrum bonum, exspectant. Grammaticus intrat et discipulos salutat. Tum interrogat: "Ubi pensa vestra (=eure) sunt?" Quintus pensum secum non habet. Itaque magister severus Quintum non laudat, sed monet. Tum discipulos linguam Latinam docet.

3. Hausübung, 21.9.2016

In der Schule

Grammaticus meus magister bonus est. Discipulos et discipulas non solum linguam Latinam, sed etiam linguam Graecam docet. Intrat et discipulos salutat. Discipulas bonas laudat, Quintum, discipulum malum, saepe monet (monet = er ermahnt), si (=wenn) falso respondet.

2. Hausübung, 19.9.2016

Ein strenger Lehrer

Marcus, grammaticus bonus, discipulos exspectat. Discipuli iam intrant et grammaticum salutant. Tum Marcus Iulium, discipulum malum, interrogat. Non respondet. Itaque grammaticus Iulium non laudat, sed clamat. Discipulos bonos saepe laudat.

1. Hausübung, 15.9.2016

Discipuli boni et discipulae malae hic sedent. Quintus et Iulius libenter respondent. Iulia et Claudia saepe falso respondent. Grammaticus severus tum clamat. Si (=wenn) discipuli respondent, grammaticus gaudet.

Besucherzaehler

       5A

       6A

       6C

       7A

       8C

Uhrzeit
Kalender